Contemplacio
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | Ubi
Contemplacio a
Contemplacio est illa species que rapit omnem animam desiderio sui tanto ardentiorem quanto mundiorem, et tanto mundiorem quanto ad spiritualia surgentem, et tanto ad spiritualia surgentem quanto
carnalibus desideriis et terrenis affectibus morientem.
Augustinus I. de trinitate.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio b
Qui didicerunt a Domino Ihesu Christo mites esse et humiles corde plus cogitando et orando proficiunt quam legendo et audiendo.
Augustinus in epistola ad Paulinum.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio c
Tuta uita est in qua nichil sit quod timeas, que compensatur mentis placiditate, leuatur usu, sustentatur ocio, non occupatur alienis molestiis, non urgetur urbanis discursibus.
Ambrosius in epistola ad Versellensem ecclesiam.
Fons primus
cf. Ieiunium h
[Back to top]
Contemplacio d
Hec in Iudea usque hodie perseuerat consuetudo, non solum apud nos sed eciam apud Hebreos, ut qui in lege Domini meditantur die ac nocte et patrem non habent in terra nisi solum Deum tocius orbis foueantur ministeriis.
Ieronymus contra Vigilancium.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Contemplacio e
Mens nostra ad contemplanda interna non perducitur nisi ab hiis que exterius implicant studiose subtrahatur. Mens nostra nullo modo ad uim intime contemplacionis rapitur nisi studiose prius a terrenorum
desideriorum tumultu sopiatur.
Gregorius libro V. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio f
Nunquam commotioni contemplacio iungitur, nec preualet mens perturbata conspicere ad quod uix tranquilla ualet inhiare quia nec solis radius cernitur cum commote nubes celi faciem obducunt,
nec turbatus fons respicientis ymaginem reddit quam tranquillus proprie ostendit quia quo eius unda palpitat eo in se speciem similitudinis obscurat.
Gregorius libro V. moralium.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Contemplacio g
Contemplari Dei sapienciam non possunt qui sibi uidentur esse sapientes quia tanto ab eius luce longe sunt, quanto apud semetipsos humiles non sunt; quia in eorum mentibus dum tumor elacionis crescit,
aciem contemplacionis claudit, et unde se lucere pre ceteris estimant, inde se lumine uirtutis priuant.
Gregorius libro XVIII. moralium.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Contemplacio h
Perfectus predicator non est qui propter contemplacionis studium operanda negligit, uel propter operacionis instanciam contemplanda postponit.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio i
Contemplatiua uita est caritatem Dei et proximi tota mente retinere et ab exteriori actione quiescere, soli desiderio conditoris inherere ut nil iam habere libeat sed calcatis curis omnibus ad uidendam
faciem sui creatoris animus inardescat.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio k
Contemplatiua uita merito maior est quam actiua quia hec in usu presentis operis laborat, illa uero sapore intimo uenturam requiem degustat.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio l
Sunt non nulli qui magnis muneribus ditati dum solius contemplacionis studiis inardescunt, parere utilitati proximorum predicacione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculacionis appetunt,
de quo, si districte iudicentur, ex tantis proculdubio rei sunt, quantis uenientes ad publicum prodesse potuerunt.
Gregorius in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio m
Sepe enim qui contemplari Deum quieti poterant occupacionibus pressi ceciderunt; et sepe qui occupati humanis usibus uiuerent gladio sue quietis extincti sunt.
Gregorius libro VI. moralium.
Fons primus
cf. Sollicitudo siue occupatio f
[Back to top]
Contemplacio n
Sepe misericors Deus quo suos tenere diligit, eo sollicite ab exterius actionibus abscondit. Nam et plerumque paterfamilias ad eum laborem seruos digirit a quo subtiles suspendit,
et inde filii sine uexacione decori sunt, unde serui in puluere fedantur.
Gregorius libro XXV. moralium.
Fons primus
cf. Sollicitudo siue occupatio i
[Back to top]
Contemplacio o
Omnis qui uno pede claudicat soli illi pedi innititur quem sanum habet quia et cui desiderium terrenum iam arefactum fuerit in solo pede amoris Dei tota uirtute se sustinet,
et in ipso stat quia pedem amoris seculi quem ponere in terra consueuerat, iam a terra suspensum portat.
Gregorius super Ezechielem omelia II. extreme partis.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio p
Cum contemplacionis arcem aliqui tenere desiderant, prius se in campo per exercicium operis probent ut sollicite sciant, si nulla iam mala proximis irrogant, si irrogata a proximis equanimiter portant,
si obiectis bonis temporalibus nequaquam mens leticia soluitur, si subtractis non nimio errore sauciantur aut deinde perpendant, si cum ad semetipsos introrsus redeunt in eo quod spiritualia rimantur,
nequaquam secum rerum corporalium umbras trahunt uel fortasse tractas manu discrecionis abigunt.
Gregorius VI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio q
Sine contemplatiua uita intrare possunt ad celestem patriam qui bona que possunt operari non negligunt, sine actiua autem intrare non possunt, si negligunt bona operari que possunt.
Gregorius omelia III. super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio r
Noli nimis insistere osculis contemplacionis quia meliora sunt ubera predicacionis. Nam etsi Rachel formosior, Lya tamen fecundior est.
Bernardus super Cantica sermone IX.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio s
Felix domus et beata semper congregacio ubi de Maria Martha semper conqueritur. Nam Mariam Marthe emulari indignum prorsus est.
Bernardus in quadam epistola.
Fons primus
cf. Religio ah
[Back to top]
Contemplacio t
Tria sunt que oculum intelligencie confundunt atque a contemplacione ueri luminis excludunt, scilicet tenebre peccatorum, recordacio eorundem peccatorum, et cura terrenorum actuum.
Contra triplicem morbum triplex remedium est. Nam primus eicitur per confessionem, secundus per oracionem, tercius per quietem.
Bernardus de consideracione ad Eugenium.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio u
Vtilius est per simplicem actionem ire ad uitam eternam quam per contemplacionis errorem mitti in gehennam. Multos enim Deus ex carnalibus sua gracia uisitat et ad contemplacionis fastigium eleuat,
multosque a contemplacione iusto iudicio deserit et lapsos in terrenis operibus derelinquit. Loth enim in peruersa ciuitate iustus fuit et in monte peccauit.
Ysidorus de summo bono libro III.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio x
Qui prius in actiua uita proficit bene ad contemplacionem conscendit. Merito enim in ista extollitur qui in illa utilis inuenitur.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Contemplacio y
Actiua uita est panem esurienti tribuere, uerba sapiencie nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis uiam superbientem proximum reuocare, infirmantis curam gerere,
que singulis quibusque expediant dispensare, et commissis nobis qualiter subsistere ualeant prouidere.
Beda super illud Luce: Intrauit Ihesus quoddam castellum et cetera.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Contemplacio z
Nemo potest eorum qui delectantur presentibus et caducis celestia ac spiritualia contueri. Qui uero ista contempserit et uelut umbram hec ac puluerem duxerit uelocius ad illam perueniet.
Nam et apud homines hic mos est ut tunc thesauros suos reconditasque diuicias patefaciant filiis suis cum eos adultos iam uiderint et puerilis lasciuie uicia respuisse.
Crisostomus in libro de compunctione cordis.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio ab
Habet actiua perfectum, contemplatiua fastigium. Hec facit sanctum, illa perfectum. Huius uite est nulli prorsus iniurias irrogare, illius irrogatas equanimiter sustinere.
Prosper libro I. de uita contemplatiua.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio ac
Iste actiuus suscipiendo peregrinum, uestiendo nudum, gubernando subiectum, redimendo captiuum, tuendo uiolenter oppressum, iugiter se ab omnibus iniquitatibus suis emaculat et uitam suam bonorum operum fructibus ditat.
Prosper ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Contemplacio ad
Ille contemplatiuus facultatibus suis in usus pauperum distributis simul expoliauit mundo et totis uiribus adheret celo. Res mundi mundo proiecit et se ipsum Christo deuota mente restituit.
Prosper ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Contemplacio ae
Actiua uita habet sollicitum cursum, contemplatiua gaudium sempiternum. In hac acquiritur regnum, in illa percipitur. Hec facit pulsare bonorum operum uelut quibusdam manibus ianuam,
ista uocat consummandos in patriam. In hac contempnitur mundus, in illa uidebitur Deus.
Prosper ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio af
Quis enim nescit quod sicut ocium studiosum a carnalibus ineffabilem suauitatem sapiencie celestis infundit ocioso, ita spiritualis occupacio laborum sanctorum multiplices affert fructus humane
societatis occupato? Itineribus quidem diuersis incedunt sed ad unam patriam tendunt, et ad unum regnum disparibus militantes officiis, Christo rege omnium uocante, perueniunt.
Prosper libro III. de uita contemplatiua.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio ag
Tria sunt genera meditacionum: unum in creaturis, unum in scripturis, unum in moribus. Primum surgit ex admiracione, secundum ex lectione, tercium ex circumspectione. Admiracio generat questionem,
questio inuestigacionem, inuestigacio inuencionem. Lectio ad cognoscendam ueritatem materiam ministrat, meditacio coaptat, oratio subleuat, operacio componit, et contemplacio in ipsa exultat.
Hugo in meditacionibus suis.
Fons primus
[Back to top]
Contemplacio ah
Circumspectio in moribus duplici consideracione discurrit: intus et foris; foris ad famam, intus ad conscienciam, ut quid expediat et quid deceat: deceat ad exemplum, expediat ad meritum; nobis ad meritum, proximis ad exemplum. Hugo in meditacionibus suis.
VariaFons primus
[Back to top]
Contemplacio ai
Cogitacio uago incessu semper huc et illuc diuertit, sed meditacio destinata promocione semper in ulteriora tendit. Contemplacio autem est libera mentis perspicacia in sapiencie specula cum admiracione suspensa.
Meditacionis est perscrutari occulta, contemplacionis autem est admirari perspicua.
Hugo in libro de archa mistica.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Amor bCaro r
Consideracio ad, Consideracio ae
Iudex g
Iustica x
Meritum d
Parentes r
Perfectio l
Perfectio h
Religio ah
Sollicitudo f, Sollicitudo i, Sollicitudo q
SOLITUDO
Temptatio p
Varia