The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Cor siue mens

______________________________


a | b | c | d | e | g | h | h | i | k | l | m | n | o | p | q | Ubi

Cor siue mens a

Ve duplici corde de suo partem faciunt Deo et partem faciunt dyabolo. Iratus Deus quia fit ibi pars dyabolo discedit, et totum dyabolus possidebit.

Augustinus super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens b

Beati mundo corde; non exterioribus oculis, sed corde uidebitur Deus.

Augustinus de uerbis Domini.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Cor siue mens c

Cor habet gulosus in uentre, lasciuus in libidine, cupidus in lucris, auarus in pecunia.

Ieronymus super illud Matthei VI.: Vbi thesaurus tuus ibi cor tuum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens d

Omnipotens Deus humanum cor destruit cum relinquit, edificat dum replet. Neque enim humanam mentem debellando destruit sed recedendo quia ad perdicionem suam sufficit sibi dimissa.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens e

Quid est cor durum? Ipsum est quod nec conpunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec mouetur precibus; minis non cedit, flagellis duratur. Ingratum est ad beneficia, infidum ad consilia, seuum ad iudicia, inuerecundum ad turpia, impauidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium ad diuina, preteritorum obliuiscens, presencium negligens, futura non prouidens. Ipsum est cui preteritorum preter solas iniurias nichil omnino non preterit, futurorum nulla nisi forte ad ulciscendum prospectio est.

Bernardus V. de consideracione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens f

Elatum cor, durum et expers est pietatis, ignarum compunctionis, siccum ab omni rore gracie spiritualis.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens g

Non discordet cor tuum a facie tua. Non habeas faciem sursum et cor deorsum.

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens h

Apud homines cor ex uerbis, apud Deum uero uerba pensantur ex corde.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens i

Semper in robusto et uegeto corpore animus mollior iacet atque tepidum cor, et rursum in corpore debili et infirmo fortior uiget promptiorque spiritus.

Bernardus in apologetico.

Varia
Fons primus
cf. Ingenium e
[Back to top]

Cor siue mens k

Puritas cordis in duobus consistit: in querenda gloria Dei et utilitate proximi.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens l

An non confunderis sursum caput habere qui sursum cor non habes, corpore rectus stare qui corde repis terram?

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens m

In omni namque creatura que sub sole uanitatibus mundanis occupatur, nichil humano corde sublimius, nichil nobilius, nichilque Deo similius reperitur. Quapropter nichil aliud querit a te nisi cor tuum.

Hugo libro I. de anima.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens n

Plura machinatur cor meum uno momento quam omnes homines perficere possent uno anno.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens o

Solus is regnat qui deposito cordis imperio legibus racionis ordinat totam familiam motuum interiorum et exteriorum. Si consurgat leonina rabies, punitur per pacienciam; si petulancia hyrci, per abstinenciam; si ferocitas apri, per mansuetudinem; si superbia unicornis, per humilitatem. Non inuenitur autem inter ceteras artes liberales ars ista pre aliis liberalis qua tenetur cor quod omni mobili mobilius est, quod omni lubrico lubricosius est.

Hugo libro III. de anima.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens p

Cor paruum est et magna cupit. Vix ad unius milui refectionem sufficere posset et totus mundus ei non sufficit.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Cor siue mens q

Vis scire de fratre tuo quale cor habeat? Attende unde libencius et frequencius loquatur. Ex habundancia enim cordis os loquitur.

Cassiodorus super illud Psalmi: Egrediebatur foras et loquebatur in id ipsum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Caritas n
Conuersacio l
Delicie h
Deuocio a
Ornatus r
Relinquere p
Voluntas e

Varia