Cupiditas
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | Ubi
Cupiditas a
Quod agit indomita cupiditas ad corrumpendum animam et corpus suum, flagicium uocatur; quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur. Et hec sunt duo genera omnium peccatorum.
Augustinus de doctrina Christiana.
Fons primus
cf. Nocumentum a
[Back to top]
Cupiditas b
Superbia et cupiditas in tantum unum malum ut nec superbia sine cupiditate nec sine superbia cupiditas possit inueniri.
Augustinus ad quemdam comitem.
Fons primus
cf. Superbia l
[Back to top]
Cupiditas c
Non est in carendo difficultas nisi cum fuerit in herendo cupiditas.
Augustinus in libro confessionum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Cupiditas d
Tanto magis inheret Deo quilibet, quanto minus diligit proprium.
Augustinus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas e
Cupiditas dicit: Valde sine culpa es que quidem habenda concupiscis, quia non multiplicari appetis sed egere pertimescis; et quod malus alius retineret, ipse melius expendis.
Augustinus in libro de conflictu uiciorum et uirtutum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Cupiditas f
Sicut hii qui per insaniam mente translati sunt, non iam res ipsas sed passionis sue fantasias uident, ita eciam mens auari semel uinculis cupiditatis astricta semper aurum, semper argentum credit uidere,
semper redditus computat. Aurum gracius quam solem intuetur; ipsa eius oracio et supplicacio ad Dominum aurum querit.
Ambrosius super illud Iohannis: Attulit ager cuiusdam diuicis.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas g
Cupidus ait: Quid iniustum est, si cum aliena non inuadam, propria diligencius seruo? O impudens dictu! Propria dicis que ex quibus reconditis in hunc mundum detulisti quando in hanc ingressus es lucem?
Quando de uentre matris existi quibus queso facultatibus, quibusque subsidiis stipatus intrasti? Sequitur: Tantorum ergo te scias inuadere bona, quantis possis prestare quod uales.
Ambrosius ibidem (super illud Iohannis: Attulit ager cuiusdam diuicis) et ponitur XLVII. distinctione.
Fons primus
cf. Auaricia k
[Back to top]
Cupiditas h
Qui moderari nescit cupiditatibus, is quasi equis raptus indomitis uoluitur, laniatur, affligitur.
Ambrosius in libro de uirginitate.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas i
Cum augere opes, aggerare pecunias, occupare terras possessionibus cupimus, prestare diuiciis, iusticie formam exuimus, beneficienciam communem amittimus.
Ambrosius in libro de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas k
Bonorum auctori aliter inherere non ualemus nisi cupiditatem a nobis, que omnium malorum radix est, abscindamus.
Gregorius in omelia.
Fons proximus et primus
[Back to top]
Cupiditas l
Cui cupiditas dominari dicitur, subiectus malis omnibus demonstratur.
Gregorius XV. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas m
In pena nodum impaciencie, in paupertate cupiditatis scrupulum, in obediencia neuum caueas proprie uoluntatis.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas n
Nichil in hac uita laboriosius quam desideriis terrenis estuare et nichil hic quietius quam huius seculi nichil appetere.
Bernardus sermone VI.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas o
Qui semel Christi seruus effectus est, non erit mammone famulus cuius certe e regione fit Dominus. Illa enim ut fugientem sequi ita fugere consueuit sequentem. Nullum sic honorat ut contemptorem sui,
nec ita irridet aliquem ut eos qui eam nimium concupiscunt.
Crisostomus omelia IX. super Mattheum.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas p
Apposicio diuiciarum maiorem accendit flammam et uehementior fit cupido.
Crisostomus ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Cupiditas q
Virum catholicum et precipue Domini sacerdotem sicut nullo implicari errore, ita nulla oportet cupiditate uiolari. Mens enim pecunie auida nec abstinere nouit a uetitis, nec gaudere concessis,
nec pietati adhibere consensum.
Leo papa in sermone.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Cupiditas r
Aut non tibi uidetur a terra deuorari ille qui semper de terra cogitat, qui semper terrenos habet actus, qui de terra loquitur, qui de terra litigat, terram desiderat et omnem spem suam ponit in terra;
qui ad celum non respicit, qui futura non cogitat, qui iudicium Dei non metuit nec beata eius promissa desiderat, sed semper de presentibus cogitat et ad eterna non suspirat? Talem cum uideris dicito quia
deuorauit eum terra.
Origenes omelia XIX. super illud Leuitici: Deuorauit eos terra.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas s
Quid faciam? Destruam horrea mea et cetera. Quis non talem misereatur? Quis non infelicitatem eius doleat? Angustatur ex habundancia, constringitur et testatur ex opulencia, infelix in presentibus bonis,
infelicior in futuris. Et ideo ager ei non redditus largiores quam gemitus attulit grauiores.
Basilius in omelia super illud.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas t
Omnium malorum radix est cupiditas, transgressionis mater, magistra nocendi, primipilaria iniquitatis, auriga malicie, siccaria uirtutum, sedicionis origo, fouea scandalorum.
Petrus Rauennas in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas u
Radix malorum est cupiditas. Hec sacrilegia committit et furta, rapinas exercet et predas, bella gerit et homicidia, symoniace uendit et emit, inique petit et recipit, iniuste negociatur et feneratur;
instat dolis et imminet fraudibus, dissoluit pactum et uiolat iuramentum, corrumpit testimonium et peruertit iudicium.
Innocencius de uilitate condicionis humane.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas x
Tria maxime solent homines affectare: opes, uoluptates, honores; de opibus praua, de uoluptatibus turpia, de honoribus uana procedunt. Nam opes generant cupiditatem et auariciam, uoluptates pariunt gulam et
luxuriam, honores nutriunt superbiam et iactanciam.
Innocencius ibidem.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Cupiditas y
O ignis inextinguibilis, cupiditas insaciabilis; quis unquam primo uoto fuit contentus? Cum adipiscitur quod optauerat, desiderat ampliora semper in habendis et nunquam in habitis finem constituit.
Sanguisuge due sunt filie dicentes: affer affer; nam crescit amor nummi quantum pecunia crescit.
Innocencius ibidem.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Cupiditas z
Ex eo quantum cuique satis est, metiuntur homines diuiciarum modum. Filiam quis habet, pecunia est opus, duas maiore, plurimas maiore eciam. Si, ut aiunt Danaum, quinquaginta sint filie,
tot dotes magnam querunt pecuniam. Quantum enim cuique opus est, ad id accommodatur, ut ante dixi, diuiciarum modus. Qui igitur non filias plures sed innumerabiles cupiditates habet que breui tempore maximas
copias exhaurire possint.
Seneca in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas ab
Qualem dicimus esse seriem causarum ex quibus nectitur fatum, talem dicimus esse cupiditatem; altera ex fine alterius nascitur. In eam dimissus es uitam que nunquam tibi terminum miseriarum ac seruitutis ipsa
factura sit. Plurima et undique ingesta non saciant, utrum istorum maius in inopia saturitatem an in copia famem.
Seneca XIX. epistola.
Fons primus
cf. Cupiditas ai
[Back to top]
Cupiditas ac
Quamdiu tibi satis nil fuerit, ipse aliis non eris. Quomodo, inquis, exibo? Vtrumque cogita quam multa temere pro pecunia, quam multa laboriose pro honore temptaueris. Quantum ad successum accesseris,
accedet et metus.
Seneca ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Cupiditas ad
Turpe est fatigare deos uotis. Parem te deo pecunia non faciet; deus nichil habet.
Seneca XXI. epistola.
Fons primus
cf. Anima af
[Back to top]
Cupiditas ae
Vidisti aliquando canem missa frusta panis aperto ore captantem: quicquid accepit, protinus integrum deuorat et semper ad spem futuri hyat. Idem euenit nobis: quicquid expectantibus fortuna proiecit,
id sine ulla uoluntate dimittimus, statim ad rapinam alterius erecti et attoniti. In Epycurum illud chaos incidimus; inane sine termino est.
Seneca epistola XIII.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas af
Nullum habet maius malum cupiditas quam quod ingrata est. Nemo quos uincit sed a quibus uincatur aspicit; et illis non tam iocundum est multos uidere post se quam graue aliquem ante se. Habet hoc uicium omnis
ambicio, non respicit. Nec ambicio tantum instabilis est; uerum cupiditas omnis incipit semper a fine.
Seneca LXXIIII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas ag
Cupiditas felicitatem suam non intelligit quia non, unde uenerit, respicit, sed quo tendat.
Ibidem.
Fons primus
cf. Ambicio ac
[Back to top]
Cupiditas ah
Nunquam parum est quod satis est, et nunquam multum quod satis non est. Neminem pecunia diuitem fecit, immo contra nulli non maiorem sui cupidinem incussit.
Seneca in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas ai
Fortissima pestis est cupiditas que solet egenos facere quos capit, dum finem querendi non inuenit. Nam altera cupiditas ex alterius fine nascitur, et ideo fortior est qui cupiditatem uincit quam qui hostem subicit.
Ibidem.
Fons primus
cf. Cupiditas ab
[Back to top]
Cupiditas ak
Alienum nobis nostrum plus aliis placet. Effugere cupiditatem regnum est uincere.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Cupiditas al
Cupiditati tarda est eciam celeritas. Valerius auidissimum quemque egenissimum esse dicebat.
Seneca ibidem in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Ambicio ac, Ambicio adAmor b
AUARICIA
Caritas b
Cor l, Cor p
Diuicie f, Diuicie i, Diuicie ay, Diuicie az, Diuicie ba, Diuicie bf
Fama e
Mors ch
Pax af
Potestas s
Prudencia c
Relinquere x, Relinquere ac, Relinquere ak, Relinquere an
Superbia l
Varia