Diabolus
Diabolus a
Internas anime cogitaciones dyabolum non uidere certi sumus, sed motu eas corporis ab illo et affectionum indiciis colligi et experimento didicimus. Secreta autem cordis solus ille nouit ad quem dicitur:
Tu solus nosti corda filiorum hominum.
Augustinus de diffinicionibus ecclesiasticorum dogmatum.
Fons primus
[Back to top]
Diabolus b
Dyabolus plerumque uult nocere et non potest quia potestas ista sub potestate. Nam si tantum posset nocere dyabolus quantum uult, aliquis iustorum non remaneret.
Augustinus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Diabolus c
Anima nunquam a corpore uinceretur nisi prius a dyabolo teneretur. Nam nisi quis porci more uixisset, nunquam accepisset in eo dyabolus potestatem aut, si accepisset, non ut perderet sed ut probaret.
Sine permissione Dei dyabolum nocere non posse cognoscas ne potenciam dyaboli magis timeas quam diuinitatis offensam.
Ambrosius super Lucam.
Fons primus
[Back to top]
Diabolus d
Prius conspersionem uniuscuiusque antiquus aduersarius perspicit et tunc temptacionis laqueos opponit. Alius namque letis, alius tristibus, alius timidis, alius elatis moribus existit. Quo ergo aduersarius
occultus facile capiat, uicinas conspersionibus deceptiones parat. Quia leticie uoluptas iuxta est, letis moribus luxuriam proponit, et quia tristicia in iram facile labitur, tristibus peccatum discordie porrigit.
Quia timidi supplicia formidant, pauentibus terrores intentat, et quia elatos extolli laudibus conspicit, eos ad quecumque uoluerint blandis fauoribus trahit. Singulis igitur hominibus uiciis conuenientibus insidiatur.
Gregorius libro XXIX. moralium super illud Iob: Diuiditur estus super terram.
Fons primus
[Back to top]
Diabolus e
Perfecte aduersarius uincitur quando mens nostra in temptamenta eius ad delectacionem atque consensum non contrahitur, et inter contumelias proximi ab odio custoditur, et inter flagella Dei a murmuracione compescitur.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Diabolus f
Iniustum est seruire dyabolo qui nullo placatur obsequio.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Diabolus g
Demonum est mala suggerere; nostrum est non consentire. Quociens eis resistimus, tociens eos superamus, angelos glorificamus, Deum honoramus qui incitat ut pugnemus, adiuuat ut uincamus, consolidat ne deficiamus.
Bernardus in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Diabolus h
In primis grauis et insufferabilis est impetus dyaboli quod, si quis forti animo sustinuerit eum, in secundo inueniet eum infirmiorem. Quanto enim plus percussus fuerit, magis refrigescit et deficit.
Crisostomus super Mattheum.
Fons primus
cf. Temptatio ae
[Back to top]
Diabolus i
Demones triplici acumine presciencie uigent, scilicet subtilitate nature, experiencia temporum, reuelacione superiorum potestatum.
Ysidorus libro I. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Diabolus k
Quanto propinquius finem mundi dyabolus uidet, tanto crudelius persecuciones exercet ut qui se continuo dampnandum conspicit, socios sibi multiplicet cum quibus gehenne ignibus addicatur.
Ysidorus ibidem libro I. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Diabolus l
Dyabolus quando decipere quemquam querit, prius naturam uniuscuiusque intendit et inde applicat unde aptum hominem ad peccandum inspexerit.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
cf. Temptatio an
[Back to top]
Diabolus m
Diabolus serpens est lubricus cuius si capiti, id est prime suggestioni, non resistitur, totus in interna cordis dum non sentitur illabitur.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Diabolus n
Tunc contra eum quem possidet dyabolus acrius seuit, quando se diuina uirtute ab eo expellendum cognoscit.
Ysidorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Diabolus o
Lata et spaciosa itinera uite letalis, illic illecebre et mortifere uoluptates, illic dyabolus blanditur ut fallat, arridet ut noceat, allicit ut occidat.
Cyprianus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Diabolus p
Dyabolus mali auctor, nequicie origo, rerum hostis, corruptor seculi, hominis semper inimicus; ille laqueos tendit, lapsus parat, foueas fodit, aptat ruinas, stimulat corpora, pungit animas, cogitaciones
suggerit, inmittit iras, dat uirtutes odio, uicia addit amori, errores serit, discordias nutrit, pacem turbat, affectus dissipat, humana uiolat, diuina temptat.
Petrus Rauennas tractans illud Matthei II.: Ductus est Ihesus in desertum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Diabolus q
Dyabolus semper primordia bona pulsat, captat rudimenta uirtutum, sancta in ipso ortu festinat extinguere, sciens quod ea subuertere fundata non possit.
Petrus Rauennas ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Antichristus a, Antichristus b, Antichristus e, Antichristus rCor a
Error h
Fraus e. Fraus h
Homicidium b
Mendacium m
Mors ae
Peccatum ao
Penitencia y
TEMPTATIO
Varia