The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Temptatio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | Ubi

Temptatio a

Iustus ex fide uiuit; fides tua, iusticia tua, quia utique si credis, caues. Si autem caues, conaris; et conatum tuum nouit Deus, et uoluntatem tuam inspicit, et luctam cum carne considerat, et hortatur ut pugnes, et adiuuat ut uincas, et certantem spectat, et deficientem subleuat, et uincentem coronat.

Augustinus super Psalmum XXXII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio b

Vita nostra in hac peregrinatione non potest esse sine peccato, sine temptatione quia profectus noster per temptationem nostram fit, nec sibi quisquam innotescit nisi temptatus, nec potest coronari nisi uicerit, nec potest uincere nisi certauerit, nec potest certare nisi inimicum et temptationes habuerit.

Augustinus super Psalmum LX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio c

Tamdiu dyabolus sopitum ignem sine ullis flammis occultat, donec duas faculas iungens simul ambas accendat, et tamdiu cessat seuicie sue tela supponere, donec sicut peritus uenator quos occisurus est, laquei uinculis alliget.

Augustinus de singularitate clericorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio d

Tantum admittitur dyabolus temptare, quantum tibi prodest ut exercearis, ut proberis; ut qui te nesciebas, a teipso inueniaris.

Augustinus super Psalmum LXI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio e

Duplicem aciem producit mundus contra milites Christi. Blanditur enim ut decipiat, terret ut frangat. Non nos teneat uoluptas propria, non nos terreat credulitas aliena; et uictus est mundus. Ad utrosque aditus occurrit Christus, et non uincitur Christianus.

Augustinus in sermone sancti Vincentii.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio f

Bonus si fuerit qui tibi preest, nutritor tuus est; malus si fuerit, temptator tuus est. Et nutrimenta libenter accipe, et in temptatione approbare.

Augustinus de uerbis Domini sermone VI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio g

Nulla mens est, nulla anima que non recipiat eciam malarum motus agrestes cogitationum.

Ambrosius in libro de Noe.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio h

Temptamenta tua, si ad te respicias, grandia sunt, si ad bellatorem fortissimum, ludus et umbra certaminis. Nemo miles cum uxore pergit ad bellum.

Ambrosius in quadam epistola.

Varia
Fontes primi
cf. Mulier i
[Back to top]

Temptatio i

Deus ipse, omnium rector ac Dominus, cum omni angelorum milicia certamen tuum exspectat, tibique contra dyabolum dimicanti parat eternitatis coronam.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Temptatio k

Dum paruus est hostis, interfice ut nequicia elidatur in semine.

Ieronymus in epistola quadam.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Temptatio l

Preceps anima dum ante non preuidet ne incaute uideat quod concupiscat, ceca postea incipit desiderare quod uidit. Sanctus uir ut cogitationes caste desiderare potuisset, fedus cum oculis pepigit ne prius incaute respiceret quod postmodum inuitus amaret.

Gregorius libro XXI. moralium tractans illud: Pepigi fedus cum oculis meis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio m

Valde namque est quod caro deorsum trahit et semel species forme cordi per oculos illigata uix magni luctaminis manu soluitur. Ne ergo quedam lubrica in cogitatione uersentur, prouidendum nobis est quia intueri non debet quod concupisci non licet.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio n

Ad Iudeam Dominus per Ieremiam dicit: Quousque morabuntur in te cogitationes noxie? Neque enim reprehendit cur ueniunt, sed cur morantur. In bonis enim cordibus cogitationes illicite ueniunt, sed tamen morari prohibentur quia recti queque ne captiuandam domum consciencie prebeant, ab ipso cordis limine hostem fugant. Qui et si quando repentinis suggestionibus usque ad primum uestibulum subrepit, ad consensus tamen ianuam non pertingit.

Gregorius libro XXVII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio o

Multos sua peius felicitas strauit, multos diuturna pax iunctos reddidit; eoque illos inopinatos hostes grauius pertulit quo longo quietis usu negligentes inuenit. Vnde sancti uiri cum multa se proficere uirtutum prosperitate considerant, quodam superne dispensationis moderamine exerceri se eciam temptationibus exultant quia tanto robustius acceptam uirtutum gloriam custodiunt, quanto temptationis impulsu concussi infirmitatem suam humilius agnoscunt.

Gregorius libro XXXI. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio p

Plerumque qui plus in contemplatione rapitur, contingit ut amplius in temptatione fatigetur. Sicut quibusdam sepe contingere bene proficientibus solet quorum mentem dum aut compunctio mentis afficit aut contemplatio super semetipsam rapit, statim eciam temptatio sequitur ne de hiis ad que rapta est extollatur.

Gregorius omelia II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio q

Hostis noster quanto magis nos sibi rebellare conspicit, tanto amplius ex pugna contendit. Eos enim pulsare negligit quos quieto iure se possidere sentit.

Gregorius libro XXIIII. moralium.

Varia
Fons primus
cf. Fons primus 1550 edition
[Back to top]

Temptatio r

De temptatione incertum est utrum prebet an trucidet, et de donis nequaquam deprehenditur utrum hic desertos remunerant an in uia nutriant ut ad patriam reducant.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio s

Si temptationi in corde nascenti festine non resistitur, eadem qua nutritur mora roboratur; et existens foris in operibus uinci uix preualet quia ipsam intus membrorum dominam mentem captiuam tenet.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio t

Humanum est in corde temptationem perpeti, demoniacum uero est in temptationis certamine et in operatione superari.

Gregorius in pastorali.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio u

Ibi inimicus decipulam ponit, ubi semitam mentis esse conspicit quia illic periculum deceptionis inserit, ubi uiam esse propinque inuenerit cogitationis.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio x

Hostis nostri malicia tanta arte se palliat ut plerumque ante decepte mentis oculos culpas uirtutes fingat ut inde quisque quasi exspectet premia, unde eterna dignus est inuenire tormenta.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio y

Sicut sepe temptatio per oculos trahitur, sic non nunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deseruire.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio z

Quis spiritus sit qui loquatur, ipsa suggestio declarabit. Semper enim spiritus carnalis mollia, spiritus mundi uana, spiritus malicie semper amara loquitur.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio ab

Antiquus hostis ex proprio certamine dum se succumbere considerat, ad alia temptationum bella restaurat. Intuetur humani generis uniuscuiusque mores cui uicio sint propinqui et illa opponit ante faciem ad que facilius nouit inclinare mentem.

Gregorius libro I. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio ac

Fratres, si modo presentes uideremus Adam in eo articulo positum, ascendentibus cogitationibus in cor eius et coartari inter precem uxoris et preceptum creatoris, nonne clamaremus aduersus eum, dicentes: Caue tibi, miser; uide ne feceris; seducta est mulier, non acquiescas ei? Vt quid ergo quociens apprehendit nos temptatio similis, non persuademus similiter nobis ipsis?

Bernardus in sermone omnium sanctorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Potest inimicus excitare temptationis motum, sed in te est, si uolueris, dare seu negare consensum.

Bernardus sermone XXXIX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio ae

In primis grauis et insufferibilis est impetus dyaboli. Quod si quis forti animo sustinuerit eum, in secundo inueniet eum infirmiorem. Quanto enim plus percussus fuerit, magis refrigescit et deficit.

Crisostomus super Mattheum.

Varia
Fons primus
cf. Diabolus h
[Back to top]

Temptatio af

Non impulit, non tetigit, sed tantum dixit: Mitte te deorsum ut intelligamus quod qui obedit dyabolo, ipse se deponit. Dyabolus enim suggerere potest, cogere non potest.

Crisostomus super illud Matthei IIII.: Mitte te deorsum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio ag

Sicut caro, si sale non aspergatur, quamuis sit magna et precipua corrumpitur, ita et anima, nisi temptationibus assiduis saliatur, continuo resoluitur et relaxatur.

Origenes super librum Numerorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio ah

Non desinit antiquus hostis temptationum laqueos ubique pretendere ut quoquo modo fidem credencium ualeat corrumpere. Nouit enim cui illecebras carnis ingerat, cui uirus inuidie infundat, cui incitamenta luxurie apponat; nouit quem merore conturbet, quem gaudio fallat, quem metu opprimat, quem admiratione seducat; omnium discutit mores, omnium uentilat causas, omnium scrutatur affectus; et ibi querit causas nocendi, ubi uiderit quemquam diligencius occupari.

Leo papa in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio ai

Nulla sunt sine temptationum experimentis opera uirtutis, nulla sine perturbationibus fides, nullum sine hoste certamen, nulla sine congressione uictoria.

Leo sermone XXXV.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio ak

Fili accedens ad seruitutem Dei, prepara animam tuam ad temptationem. Vir sapiencia Dei plenus sciens studium religionis laborem habere certaminis cum preuideret pugne periculum ante ammonuit pugnaturum ne forsitan, si ad ignorantem temptator accederet, imparatum cicius uulneraret.

Leo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio al

Sepe antiquus hostis postquam menti nostre temptationum certamen influxerit, ab ipso suo certamine ad tempus recedit, non ut illate malicie finem prebeat, sed ut corda que per quietem secura reddiderit, repente rediens facilius inopinatus irrumpat.

Beda Lucam libro I.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Temptatio am

Ad magnam utilitatem fidelium materia est reseruata certancium ut non superbiat sanctitas, dum pulsatur infirmitas.

Prosper de uocatione gencium libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio an

Dyabolus quando decipere quemquam temptat, prius naturam uniuscuiusque intendit, et inde se applicat, unde aptum hominem ad peccandum aspicit. Blandis et lenibus moribus sepe luxuriam aut uanam gloriam proponit, asperis uero mentibus iram, superbiam uel crudelitatem.

Hugo libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio ao

Quatuor sunt cause temptationum. Prima est loci amenitas ut ciuitates et opida que non tantum ex situ loci amenitatem recipiunt, sed ex inhabitancium gracia. Secunda uero causa est locus diuiciarum: ubi enim diuicie, ibi periculum. Tercia uero causa est preciosus ornatus ut est equorum cura pinguium et uestimentorum exquisite uarietates. Quarta autem mulierum species quarum uox blanditur auribus et facies oculis.

Hugo de claustro anime libro I.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Temptatio ap

Audiant igitur hec ut sibi caueant illi qui loculos portant, qui pecunias seruant, qui nundinas et fora pro necessitatibus fratrum frequentant, qui secularium domos et curias perlustrant. Deuitent igitur huius fratres solarium Bersabee, biuium Thamar, thalamum Amon; deuitent personas infames, hospicia suspecta, munuscula dare et accipere, pecuniam plurimam congregare ne in ipsa laqueus lateat in quo cum alio, scilicet Iuda, pereant.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio aq

Bellum graueque occultum quia cum fortiore, quia hostis insidie non uidentur. Aduersarius nec labore deficit, nec uictus aliquando discedit; sed tanto atrocior reddit, quanto eum per diuinam graciam debellari posse contigerit.

Cassiodorus super Psalmum LV.: Tota die tribulauit me bellans.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Temptatio ar

Fili accedens ad seruitutem Dei sta in iusticia et cetera. Mundus aduersus desertores suos fortius pugnat, et egredientes uite secularis illecebras grauior congressus exspectat. Nam et in exitu Israhel de Egypto pharao uehemencius excandescit, et Sathanas egrediens ab homine quem ab infancia tenuerat, ipsum grauius in egressu discerpit. Communis cursus uite presentis est temptationibus apprehendi. Nam ad uirtutis exercicium Ierosolimitis relictus est Iebuseus; et apostolo spiritus Sathane datus est ne reuelationibus extollatur. Arenam pugne ancipitis ingressus es in qua non apprehendes brauium nisi curras, non coronaberis nisi pugnes.

Petrus Rauennas in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Angelus n (1), Angelus n (2)
Caro l, Caro u
Cogitacio a, Cogitacio b, Cogitacio c, Cogitacio p
CONCUPSCIENCIA
Coniugium g
Consuetudo s
Conuersio l, Conuersio m, Conuersio u, Conuersio y
Crux d
Deuocio f, Deuocio g
DIABOLUS
Humilitas t
Ieiunium m
Regimen g
Securitas e, Securitas g
Seruicium d
Tribulatio y
Vicium i

Varia