Dilectio
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | Ubi
Dilectio a
Illi Deum diligunt qui non aliud quam unde nomen eius glorificetur, exercent.
Augustinus libro de uita Christiana.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio b
Breue preceptum tibi precipitur: dilige et fac quod uis; siue taceas, dilectione taceas; siue clames, dilectione clames; siue emendes, dilectione emendes; siue parcas, dilectione parcas. Radix sit intus
dilectionis; non potest de ista radice nisi bonum exire.
Augustinus de laude caritatis.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio c
Dilectio sola discernit inter filios Dei et filios dyaboli. Signent se omnes signo crucis, respondeant omnes amen, cantent omnes alleluya, baptizentur omnes, intrent ecclesias, impleant parietes basilicarum.
Non discernuntur filii Dei a filiis dyaboli nisi caritate. Qui habent caritatem nati sunt ex Deo, qui non habent caritatem non sunt ex Deo. Magnum iudicium, magna discrecio; quicquid uis habe; hoc solum nisi
habeas nichil tibi prodest; alia si non habeas, hoc habe et implesti legem.
Augustinus ibidem super illud I. Iohannis: In hoc manifesti sunt filii Dei et filii dyaboli.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio d
Miser ego, quantum deberem diligere Deum meum qui me fecit cum non eram, redemit cum perieram! Non enim eram et de nichilo me fecit; non lapidem, non arborem, non aliquid de animalibus sed hominem uoluit me esse.
Dedit michi uiuere, sentire, discernere. Reduxit me de exilio, redemit de seruicio; uocauit me nomine suo ut memoriale suum semper esset apud me, unxit me oleo leticie quo ipse erat unctus ut ab uncto essem unctus
et a Christo dicerer Christianus.
Augustinus de spiritu et anima.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio e
Non habet callidus hostis machinamentum efficacius ad tollendam de corde dilectionem quam si efficere possit ut in ea incaute et non cum racione ambuletur.
Augustinus in epistola.
Fons primus
cf. Amor aq
[Back to top]
Dilectio f
Quantum Deum diligas, debes ex dilectione legis eius ostendere.
Augustinus de spiritu et littera.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio g
Omnes homines eque diligendi sunt sed cum omnibus prodesse non possis, hiis potissimum consulendum est qui pro locorum et temporum uel quarumlibet rerum oportunitatibus constrictius tibi quasi quadam sorte iunguntur.
Augustinus libro I. de doctrina Christiana.
Fons primus
cf. Adiutorium a
[Back to top]
Dilectio h
Primo diligendus est Deus, secundo parentes, inde filii, post domestici, qui eciam si boni sint, malis filiis preponendi sunt; inimicos autem non sicut teipsum sed simpliciter. Sufficit enim quod odio non habeas.
Glossa Augustini super illud Canticarum II.: Ordinauit in me caritatem.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio i
Vere diligit qui sine tristicia, sine timore uoluntario pocius studio quam coacto precepta conseruat.
Ambrosius super Beati immaculati.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio k
Dilectionem firmi Christiani nulla uincunt tormenta. Amantis enim plus incitatur caritas si eum, cuius sensit beneficia, prohibeatur amare.
Ambrosius de trinitate libro V.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio l
Pro magno diligi non debet quicquid fine concluditur. Illa appetenda, illa summo opere diligenda, que nec inuenta transeunt nec adepta deficiunt.
Gregorius in registro.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio m
Nichil est preciosius Deo uirtute dilectionis, nichil est desiderabilius dyabolo extinctione caritatis.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
cf. Discordia k
[Back to top]
Dilectio n
Inimici dilectio tunc ueraciter custoditur cum non de profectu deicimur, nec de ruina eius letamur. Nemo enim amat aliquem quem non uult esse meliorem, et eum stantem uoto persequitur quem cecidisse gratulatur.
Gregorius libro XXI. moralium.
Fontes primi
[Back to top]
Dilectio o
Quando ignorabam, me instruxit; quando errabam, me reduxit; quando peccabam, me correxit; quando steti, me tenuit; quando cedidi, me erexit; quando iui, me duxit; quando ueni ad ipsum, me suscepit. Et subdit:
Nec pro hiis omnibus quid illi rependam habeo nisi tantum ut diligam. Non enim melius nec decencius quam per dilectionem rependi potest quod per dilectionem datum est.
Bernardus super illud: Quid retribuam Domino pro omnibus et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio p
Non abduci blandiciis, nec seduci fallaciis, nec iniuriis frangi, toto corde, tota anima, tota uirtute diligere est.
Bernardus super Cantica.
Fontes proximus et primus
cf. Amor as
[Back to top]
Dilectio q
Ordinem dilectionis illi peruertunt, nec modum diligendi custodiunt qui aut mundum, qui contempnendus est, diligunt, aut corpora sua minus diligenda plus diligunt, aut proximos suos non sicut seipsos,
aut Deum plusquam seipsos forte non diligunt.
Prosper libro I. de uita contemplatiua.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio r
Dilectio Dei est omnia commoda et incommoda postponere causa perfruendi Deo.
Hugo.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio s
Dilectio proximi est priuata commoda postponere causa perfruendi amico.
Hugo de substancia dilectionis.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio t
Necesse est ut quo precesserit dilectionis thesaurus, illuc eciam cogitacionis sequatur affectus. Ideo ueritas ait: Vbi enim est thesaurus tuus, ibi et cor tuum erit. Vt ergo in celis thesaurizemus, celestia
diligamus. Vis nosse ubi thesaurizas? Attende quid amas. Vis nosse quid amas? Attende quid cogitas. Ita fiet ut thesaurum tuum ex tuo amore cognoscas et amorem tuum iudicio tue cogitacionis intelligas.
Fulgencius in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio u
Diligere quasi de omnibus eligere. Ignis est caritas Dei, uirtutum progressionibus crescens que quanto magis concupiscitur, tanto efficacius ampliatur.
Cassiodorus super Psalmum: Diligam te Domine.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio x
Inaudita est dilectio que amicum diligit et presenciam eius non amat.
Idem.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Dilectio y
Cum humane condicionis status multiplici motu uarietur, nichil in temporalibus inuenio preter unum quod uite celestis ymaginem representet. Sola dilectio est quam non alterat casualis euentus, quam separacio
corporalis non diuidit, quam temporis longitudo non abolet, que defectui non succumbit. Sola dilectio est per quam amicos absentes uidemus, alloquimur, amplexamur, qui sic quadam angelica agilitate et ymaginario
commeato transuolat et recurrit ut nichil de dampno corporee molis aut distancie localis iniuria conqueramur.
Petrus Rauennas in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio z
Fortis est dilectio ut mors. Cum enim compagem membrorum animeque et corporis fedus amicabile mors arrumperet, dilectio econtrario diuersas uoluntates conflat in unam, et in glutino caritatis diuersarum
animarum consolidat unionem.
Idem ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio ab
Dilectio absencie dampna non sentit, cumque diuturnitate temporum pleraque soleat confirmari, dilectio et temporis tractu et locali distancia conualescit.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Dilectio ac
Nichil est quod non toleret qui perfecte diligit.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Adiutorium aAmicicia al
AMOR
Caritas o, Caritas p
Correctio c, Correctio d
Crux h
Deus u
Discordia k
Misericordia af
Perfectio a, Perfectio b
PROXIMUS
Prosperitas m
Sanctitas b
Virtus a
Varia