Amor
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | bg | bh | bi | bk | bl | bm | bn | bo | bp | Ubi
Amor a
Quid est amor nisi quedam uita duo aliqua copulans uel copulare appetens, amantem scilicet et quod amatur?
Augustinus.
Fons primus
[Back to top]
Amor b
Sordes animi sunt amor quarumlibet rerum preter animum et Deum; a quibus sordibus quanto quisque est purgatior, tanto uerum facilius intuetur.
Augustinus de utilitate credendi.
Fons primus
[Back to top]
Amor c
Nichil tam durum atque ferreum quod non amoris igne uincatur.
Augustinus de moribus ecclesie contra Manicheos libro I.
Fons primi
[Back to top]
Amor d
Omnis creatura cum bona sit et bene amari potest et male, bene scilicet ordine constituto, male ordine perturbato.
Augustinus de ciuitate Dei libro XV.
Fons primus
[Back to top]
Amor e
Duas ciuitates duo faciunt amores: Ierusalem facit amor Dei, Babiloniam facit amor seculi. Interroget igitur se quisque quid amet et inueniet unde sit ciuis.
Augustinus super Psalmum LXIIII.
Fons primus
[Back to top]
Amor f
Ad Deum qui ubique presens est, ubique totus est, non pedibus licet ire sed moribus. Mores autem nostri non ex eo quod quisque nouit, sed ex eo quod diligit diiudicari solent,
nec faciunt bonos uel malos mores nisi boni uel mali amores.
Augustinus in epistola ad Macedonium.
Fons primus
[Back to top]
Amor g
Beatus qui amat te et amicum in te et inimicum propter te. Solus ille nullum carum amittit cui omnes in illo cari sunt qui non amittitur. Te nemo amittit nisi qui dimittit,
et quo it nisi a te placato ad te iratum.
Augustinus libro confessionum.
Fons primus
[Back to top]
Amor h
Ponderibus suis aguntur omnia et loca sua petunt. Pondus meum amor meus; illo feror quocunque feror.
Augustinus libro XIII. confessionum.
Fons primus
[Back to top]
Amor i
Verus amor non sentit amaritudines sed dulcedinem quia soror amoris dulcedo sicut soror odii est amaritudo.
Augustinus ibidem.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Amor k
Qui amat non laborat. Omnis enim labor non amantibus grauis est. Solum amor est quod nomen difficultatis erubescit.
Augustinus ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Amor l
Nulla maior est ad amorem inuitacio quam preuenire amantem; et nimis durus est animus qui, si dilectionem nolebat impendere, nolit rependere.
Augustinus de cathezizandis rudibus.
Fons primus
[Back to top]
Amor m
Nullo modo onerosi sunt labores amancium sed ipsi delectant sicut uenancium, aucupancium, piscancium. In eo enim quod amatur aut non laboratur aut labor amatur.
Augustinus in libro de sancta uiduitate.
Fons primus
[Back to top]
Amor n
Ama amorem illius qui amore tui amoris descendit in uterum uirginis, et ibi amorem suum amori tuo copulauit, humiliando se, sublimando te, coniungendo lumen sue eternitatis limo tue mortalitatis.
Augustinus de cathezizandis rudibus.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Amor o
Constans et perfectus debet esse amor noster ut, si necesse fuerit, amore illius moriamur qui amore nostri placide ac benigne mori dignatus est.
Augustinus ibidem.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Amor p
Minus, Domine, te amat qui aliquid tecum amat quod propter te non amat.
Augustinus in libro confessionum.
Fons primus
[Back to top]
Amor q
O si possemus excitare homines et cum ipsis pariter excitari ut tales essemus amatores uite permanentis, quales sunt homines amatores uite fugientis!
Augustinus de doctrina Christiana.
Fons primus
[Back to top]
Amor r
Hoc habet impaciens amor ut quem desiderat semper inuenire se credat. Ignorat siquidem iudicium, racione multociens caret, nescit modum, nec aliud cogitare potest quam quod diligit.
Amor non accipit de impossibilitate solacium, nec ex difficultate remedium, nec consilio temperatur, nec pudore frenatur, nec racione subicitur.
Ambrosius et Ieronymus in sermone de assumpcione.
Fontes primi
[Back to top]
Amor s
Non minus uos diligo quos genui euangelio quam si suscepissem uos coniugio. Gracia quippe uehemencior est ad diligendum quam natura.
Ambrosius libro de officiis.
Fons primus
cf. Gracia h
[Back to top]
Amor t
Nichil amantibus durum, nullus labor difficilis; amemus et nos Christum et facile uidebitur omne difficile.
Ieronymus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Amor u
Felix consciencia illa in cuius corde preter amorem Christi qui est sapiencia, castitas, patiencia atque iusticia. Nullus alius uersatur amor nec ad recordacionem hominis aliquando suspirat,
nec uidere desiderat quem cum uiderit, nolit dimittere.
Ieronymus in epistola ad Demetriadem uirginem.
Fons primus
[Back to top]
Amor x
Crebra munuscula et subdariola et fasciolas et uestes ori applicatas et oblatas ac degustatos cibos blandasque et dulces litteras sanctus amor non habet.
Ieronymus in epistola ad Nepocianum.
Fons primus
[Back to top]
Amor y
Tunc plenius in Dei dilectione proficimus cum in eiusdem dilectionis gremio prius proximi caritate lactamur.
Gregorius V. libro moralium.
Fons primus
cf. Amor an
[Back to top]
Amor z
(Amor z abest in manuscriptis)
Amor ab
Solent nonnulli in prosperis Deum diligere, in aduersis autem flagellantem minus amare.
Gregorius II. libro moralium.
Fons primus
[Back to top]
Amor ac
Amanti Deum dilatio imponitur ut ex dilati amoris desiderio meritum retribucionis augeatur.
Gregorius XVI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Amor ad
Tanto quisque a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur. Nunquam est amor Dei ociosus. Operatur enim magna si est, si autem operari renuit, amor non est.
Gregorius in omelia.
Fons primus
cf. Ociositas g & Opus f
[Back to top]
Amor ae
Tantum quilibet portat proximum, quantum amat. Si enim amas, portas; si desisti amare, desisti et tolerare.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Amor af
Ille in amore Dei maior est qui ad eius amorem plurimos trahit.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Amor ag
Certe iam monumentum uacuum uiderat, iam sublatum Dominum nunciauerat. Quid est quod se iterum inclinat, iterum uidere desiderat? Sed amanti semel aspicere non sufficit quia uis amoris
intencionem multiplicat inquisicionis.
Gregorius in omelia: Maria stabat ad monumentum et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Amor ah
Mulier, quid ploras? Quem queris? Interrogatur causa doloris ut augeatur desiderium querentis, quatenus cum nominaret quem quereret, in amore eius ardencius estuaret.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amor ai
Vehementer claudit oculum cordis amor priuatus ex quo fit ut hoc quod agimus et graue esse non estimamus, plerumque cum agatur a proximo et nimis detestabile esse uideatur.
Gregorius super Ezechielem omelia II.
Fons primus
[Back to top]
Amor ak
Vis amoris hoc agere solet in animo ut quem semper ipse cogitat, nullum alium credat ignorare.
Gregorius omelia XXV. super euangelium super illud: Domine si tu sustulisti eum et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Amor al
In quantum quisque amat, in tantum ad ingressum regni appropinquat. In quantum uero amare negligit, in tantum ingredi recusat.
Gregorius ibidem super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Amor am
Amorem nostrum erga proximum plus bona opera loquantur quam lingua ut in ipso bono opere proximus amari se uideat, et cum tantum non possumus quantum uolumus operari,
omnipotenti Deo occulta cordis nostri sufficiunt.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Amor an
Per amorem Dei amor proximi gignitur, et per amorem proximi amor Dei nutritur. Nam qui amare proximum negligit, profecto Deum diligere nescit, et tunc plenius in Dei dilectione proficimus,
si in eius dilectionis gremio prius proximi caritate lactamur. Amor Dei amorem proximi generat, et amorem proximi calefacit amor Dei.
Gregorius in quadam omelia super euangelium.
Fons primus
cf. Amor y & Caritas o
[Back to top]
Amor ao
Non enim presentior est spiritus noster ubi animat quam ubi amat, nisi forte magis putetur esse ubi unitus ex necessitate tenetur quam quo sponte et alacri fertur uoluntate.
Bernardus de precepto et dispensacione.
Fons primus
[Back to top]
Amor ap
Ama perseueranter et longanimiter et habes longitudinem. Dilata amorem tuum usque ad inimicos et latitudinem tenes. Esto in omni sollicitudine timoratus, sublime et profundum apprehendisti.
Bernardus V. de consideracione.
Fons primus
[Back to top]
Amor aq
Sapiencia est Deus et uult amari non solum dulciter sed et sapienter. Alioquin facilime zelo tuo spiritus illudet erroris, si scienciam negligas.
Non enim habet callidus hostis machinamentum efficacius ad tollendam de corde dilectionem, quam si efficere possit ut in ea incaute et non cum racione ambuletur.
Bernardus super Cantica sermone XXX.
Fons primus
cf. Dilectio e
[Back to top]
Amor ar
Dilexit nos Deus dulciter, sapienter, fortiter. Dulciter, nempe dixerim, quod carnem induit, sapienter quod culpam cauit, fortiter quod mortem sustinuit.
Disce ergo, Christiane, a Christo quemadmodum diligas Christum. Disce amare dulciter ne illecti, prudenter ne decepti, fortiter ne compressi deficiamus.
Bernardus super Cantica sermone XX.
Fontes proximus et primus
cf. Passio am
[Back to top]
Amor as
Toto corde, tota anima, tota uirtute diligere est omne quod blanditur de carne propria uel aliena, sacrosancte carnis Christi amori postponere.
Bernardus ibidem.
Fons primus
cf. Dilectio p
[Back to top]
Amor at
Magna res amor si ad suum recurrat principium, si sue origini redditur, si refusus suo fonti semper ex eo sumat unde iugiter fluat.
Bernardus ibidem super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Non potest capere ignitum eloquium frigidum pectus. Quomodo enim Grece loquentem intelliget qui Grecam non nouit, nec Latine loquentem qui Latinus non est, et ita de ceteris.
Sic lingua amoris ei qui non amat barbara erit; erit, inquam, sicut es sonans et tintinabulum tiniens.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Amor au
O iugum sancti amoris, quam dulciter capis, gloriose laqueas, suauiter premis, delectanter oneras, fortiter stringis, prudenter erudis! O felix amor ex quo oritur strenuitas morum,
puritas affectionum, subtilitas intellectuum, desideriorum sanctitas, operum claritas, uirtutum fecunditas, meritorum dignitas, premiorum sublimitas!
Bernardus in libro de diligendo Deo.
Fons primus
[Back to top]
Amor ax
Prior Deus dilexit nos, tantus, tantum et gratis tantillos et tales.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Amor ay
Vultis a me audire quare et quomodo diligendus est Deus, et ego dico quod causa diligendi Deum Deus est; modus, sine modo diligere. Ob duplicem causam dico Deum propter se diligendum,
uel quia nichil iustius, uel quia nil fructuosius diligi potest.
Bernardus in libro de amore Dei.
Fons primus
[Back to top]
Amor az
(Amor az abest in manuscriptis)
Amor ba
Nemo amatorum carnalium eciam si sit supra modum insaniens, ita exardescere potest in amorem dilecte sue, quemadmodum Deus effunditur in amore animarum nostrarum.
Crisostomus super illud: Sic Deus dilexit mundum.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Amor bc
Amor est dulcedo saporis intimi et quanto ardencius amat, tanto suauius gustat. Cingulum quo cingitur amor est gaudium spei quia ubi est amor, ibi est spes, ibi gaudium; ubi spiritualis amor,
ibi spirituale gaudium.
Richardus de sancto Victore.
Fons primus
[Back to top]
Amor bd
Verus amor ueritatem amat, in ueritate iudicat, pro ueritate certat, cum ueritate opera consummat.
Beda super Lucam.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Amor be
Si uis perfecte purgari a uiciis, in quantum preuales accende in te ignem diuini amoris. Si dulcedinem diuini amoris perfecte gustaueris, de temporali dulcedine non curabis.
Rabanus in quodam sermone.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Amor bf
Multum quidem uexat hominem cum relinquitur amor mundi, multo amplius tamen cruciat cum calcatur amor sui; uerum michi super omnia transfigit et penetrat cor hominis,
et excoquit desiderium estibus amor Dei. Unde est illa uox: Fulcite me floribus, stipate me malis quia amore langueo.
Beda super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Amor bg
Amor diuinus est ignis, lux, mel, uinum, sol. Ignis in meditacione, purificans mentem a sordibus uiciorum. Lux est in oracione, mentem irradians claritate uirtutum.
Mel est in graciarum actione, mentem dulcorans dulcedine diuinorum beneficiorum. Vinum est in contemplacione, mentem inebrians suaui et iocunda delectacione. Sol est in eterna beatitudine,
mentem clarificans serenissimo lumine et suauissimo calore, mentem exhilarans ineffabili gaudio et perhenni iubilacione.
Rabanus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Amor bh
Qui uult ueram dilectionem pregustare, Christum discat suauiter amare quia Christus amor est.
Basilius in exameron.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Amor bi
Thesaurus indeficiens est amor diuinus quem qui habet diues est, quo quicumque caret pauper est.
Basilius ibidem.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Amor bk
Vnguentum suaue et optimum est amor summi boni quo pestes mentis sanantur et cordis oculi illuminantur.
Ibidem.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Amor bl
Nil durum, nil amarum, nil graue, nil letale computat amor uerus. Quod ferrum, que uulnera, que pena, que mortes amorem preualent separare perfectum? Amor impenetrabilis est lorica.
Respuit iacula, gladium excutit, periculis insultat, mortem irridet. Si amor est, uincit omnia.
Petrus Rauennas in sermone quodam.
Fons primus
[Back to top]
Amor bm
Ama ergo, O homo, Deum! Ama totus ut possis omnia sine labore uincere et delere peccata. Tenere milicie delicati conflictus est amore solo de cunctis criminibus reportare uictoriam.
Petrus Rauennas super illud: Diliges Dominum Deum tuum et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Amor bn
Amare sic incipe tanquam non liceat desinere.
Seneca in libro de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Amor bo
Ames parentem si equs est, sin aliter feras. Amans iratus multa mentitur sibi.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Amor bp
Amans quid cupiat scit; quid sapiat non uidet. Amans quod suspicatur uigilans sompniat. Amor extorqueri non potest sed elabi potest. Ab amante lacrimis redimas iracundiam.
Amari iuueni fructus est, crimen seni. Amor est ociose causa sollicitudinis.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Amicicia a, Amicicia c,
Amicicia p, Amicicia bs,
Amicicia bt
Beneficiencia i
Correctio z
DILECTIO
Ociositas g
Opus f
Timor u, Timor x
Varia