Error
Error a
Interest in quantum et in quibus rebus erretur, et quam facile se quisque corrigat, uel quanta pertinacia suum defendere conetur errorem.
Augustinus libro II. de predestinacione sanctorum.
Fons primus
[Back to top]
Error b
Nimis peruerse se ipsum amat qui et alios uult errare ut error suus lateat. Quanto enim melius et utilius ubi ipse errauit, alii non errant quorum ammonitu errore careat. Vos autem qui me multum diligitis,
si talem me asseritis ut nunquam in scriptis meis errasse dicatis, frustra laboratis, non bonam causam suscepistis, facile in ea me ipso iudice superamini, quoniam non michi placet cum a carissimis meis talis
esse existimor, qualis non sum. Profecto enim non me sed pro me alium sub meo nomine diligunt, si non quod sum sed quod non sum diligunt.
Augustinus in epistola ad Marcellinum.
Fons primus
[Back to top]
Error c
Non enim placet sentencia Tullii, maximus auctor Romani eloquii, qui nullum unquam uerbum, inquit, quod reuocare uellet, emissit. Que quidem laus quamuis preclarissima uideatur, tamen credibilior de nimium
fatuo quam de sapiente perfecto. Sed si in bonam partem accipiatur ut quempiam fuisse talem credamus qui cum sapienter omnia loqueretur, nullum unquam uerbum quod reuocare uellet, emissit. Hoc pocius de hominibus
Dei qui Spiritu Sancto locuti sunt quam de illo quem sic Cicero laudat saluberrima pietate credendum est. Ab hac ergo excellencia tam longe absum ut si nullum uerbum quod reuocare uelim protulero, fatuo sum quam
sapienti similior. Illius quippe scripta summa sunt auctoritate dignissima qui nullum uerbum non quidem reuocare uellet, sed quod reuocare deberet, emissit. Non michi igitur Tulliana illa blanditur, sed angit me
plane Oraciana sentencia: Nescit uox emissa reuerti.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Error d
Diligendi sunt homines ut eorum non diligantur errores.
Augustinus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Error e
Non nullis errare profuit aliquando, sed in uia pedum, non uia morum.
Augustinus.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
O quam detestandus est error hominum qui clarorum uirorum quedam non recte facta laudabiliter se imitari putant, a quorum uirtutibus alieni sunt!
Augustinus de unico baptismo.
Fons primus
[Back to top]
Error f
Nichil grauius quam errantem a Deo deseri ut se reuocare non possit.
Ambrosius in libro de Abel et Caym.
Fons primus
[Back to top]
Error g
Nonnulli dum plus exquirunt contemplando quam capiunt usque ad peruersa dogmata erumpunt, et dum ueritatis discipuli esse humiliter negligunt magistri errorum fiunt.
Gregorius libro VI. moralium.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Error h
Quidam eorum qui libenter habent criminari proximos suos, ascribunt nobis et doctrine nostre crimen blasphemie quod a nobis nunquam audierunt. Dicunt enim patrem malicie et perdicionis eorum qui de regno
eiciuntur, id est dyabolum, me dicere esse saluandum, quod nec aliquis quidem mente captus et manifeste insaniens dicere potest. Sed nichil michi mirum uidetur, si adulteretur doctrina mea ab inimicis et illa
corruptione corrumpatur, quali corrupta est epistola Pauli apostoli. Nam quidam sub nomine eius falsam epistolam conscripserunt ut conturbarent Thessalonicenses quasi instaret dies Domini et seducerent eos.
Origines in epistola apologetica sic se excusat.
Fons primus
[Back to top]
Error i
Multis qui in pace ecclesie negligenter uixerant subito errasse et in flagicia aliqua cedidisse profuit dum post casum penitendo erecti uigilancius Domino seruire ceperunt, et qui pigri ac desides in innocencia
stare uidebantur per accidentem sibi ruinam ammoniti sunt, solercius erga sui custodiam contra omnes antiqui hostis insidias accingi, ita ut qui nec propriam uitam curando ostenderant, postmodum eciam fraterne
salutis cum sua erectione curam gerant.
Beda super Esdram.
Fons primus
[Back to top]
Error k
Ex eo error noster apparet quod ea sola putamus emi pro quibus pecuniam soluimus, ea gratuita uocamus pro quibus nos ipsos impendimus que emere nollemus. Si domus nostra pro illis esset danda, adeo nichil est
cuique se uilius.
Seneca XLII. epistola.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Error l
Bonus animus nunquam erranti obsequium accommodat.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Discere bDoctrina s, Doctrina ak, Doctrina al
HERESIS
Ignoracia a
Mendacium d (1), Mendacium d (2)
Oractio ai (1), Oractio ai (2)
Philosophia k, Philosophia l
Varia