The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Heresis

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | Ubi

Heresis a

Hereticus est qui pro alicuius temporalis commodi, et maxime glorie principatusque sui gracia, falsas ac nouas opiniones gignit uel sequitur.

Augustinus de diffinitionibus.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Heresis b

Hereticus est qui conceptam noui erroris perfidiam pertinaciter defendit.

Augustinus.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Heresis c

Scisma est eadem opinantem atque eodem ritu colentem quo ceteri, solo aggregationis delectari dissidio, heresis uero diuersa opinatur ab hiis que catholica credit ecclesia.

Augustinus contra Faustum.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Heresis d

Si qui sentenciam suam, quamuis falsam atque peruersam, nulla pertinaci animositate defendunt, querunt autem tanta sollicitudine ueritatem, corrigi parati cum inuenerint, nequaquam sunt inter hereticos deputandi.

Augustinus ibidem.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Heresis e

Hec est fides, papa beatissime, quam in catholica didicimus ecclesia. In qua si minus perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari cupimus a te qui Petri fidem et sedem tenes. Si autem hec nostra confessio apostolatus tui iudicio comprobatur, quicumque me culpare uoluerit, se imperitum uel maliuolum, uel eciam non catholicum sed hereticum, comprobabit.

Ieronymus in epistola.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Heresis f

Resecande sunt putride carnes, et scabiosa ouis a caulis repellenda, ne tota domus, massa et peccora ardeat, corrumpatur, putrescat, intereat. Arcius in Alexandria una scintilla fuit, sed quoniam non statim oppressus est, totum orbem eius flamma populata est.

Ieronymus.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Heresis g

Quicumque aliter scripturam intelligit, quam sensus Spiritus Sancti efflagitat, a quo scripta est, licet ab ecclesia non recesserit, tamen hereticus appellari potest.

Ieronymus.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Heresis h

De intelligencia heresis non de scriptura est; sensus et non sermo fit crimen.

Ylarius II. de trinitate.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Heresis i

Plus longe nocet falsus catholicus quam si uerus appareret hereticus.

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Heresis k

Sicut cauendi sunt, qui habent speciem bone uite propter dogma nequicie, sic et hii qui integre fidei et doctrine sunt, et turpiter uiuunt.

Crisostomus super Mattheum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Heresis l

Scisma est error pertinax catholicam pacem in singulari perturbans ecclesia.

Hugo.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Ubi

Detractio c
ERROR

Varia