Exemplum
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | Ubi
Exemplum a
Qui in conspectu populi male uiuit, quantum in illo est, eum a quo attenditur occidit.
Augustinus in libro de pastoribus.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum b
Omnis qui male uiuit in conspectu eorum quibus prepositus est, quantum in ipso est, occidit. Et forte qui imitatur, moritur; qui non imitatur, uiuit. Tamen quantum ad illum pertinet, ambos occidit.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum c
Non tantum curemus habere bonam conscienciam sed quantum potest nostra infirmitas, quantum uigilancia fragilitatis humane, curemus nichil eciam facere quod ueniat in malam suspicionem infirmo fratri.
Augustinus libro de ouibus.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum d
Est insitum bonis ut castum pudicus, prudentem sapiens, misericors liberalem affectu pio diligat et uirtutes suas in aliis amet. Plerisque iusti aspectus ammonicio correctionis est; perfectioribus leticia est.
Ambrosius super Beati immaculati.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum e
Domus episcopi et conuersacio quasi in specula posita magistra est publice discipline. Quicquid fecerit, id sibi omnes faciendum putant, ait Ennius.
Ieronymus in epistola ad Heliodorum.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum f
Sancta rusticitas solum sibi prodest et quantum edificat exemplo et uite merito ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Innocens absque sermone conuersacio quantum exemplo prodest,
tantum silencio nocet. Nam latratu canum et baculo pastorum deterrenda est rabies luporum.
Ieronymus in quadam epistola et est in glossa I. Thimothei III.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum g
Volancia animalia se uicissim feriunt alis suis quia sanctorum mentes in eo quod superna appetunt, consideratis inuicem alternis uirtutibus excitantur. Ala enim sua me percutit qui exemplo sanctitatis me ad
melius accendit; et ala mea uicinum animal ferio, si aliquando alteri opus bonum quod imitetur ostendo.
Gregorius libro XXIIII. moralium.
Fontes primi
[Back to top]
Exemplum h
Qui in occulto bene uiuit, sed alieno profectui minime proficit, carbo est; qui uero in imitacione sanctitatis positus lumen rectitudinis ex se multis demonstrat, lampas est quia et sibi ardet et aliis lucet.
Gregorius super Ezechielem omelia V.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum i
Sic sit opus in publico, quatenus intencio maneat in occulto ut et de bono opere proximis prebeamus exemplum, et tamen per intencionem qua soli Deo placere querimus, semper optemus secretum.
Gregorius omelia XI.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum k
Perpendo Petrum, considero latronem, aspicio Zacheum et nichil in illis aliud uideo, nisi ante oculos nostros posita spei et penitencie exempla.
Gregorius omelia XXV.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum l
Sunt nonnulli quos ad amorem patrie celestis plus exempla quam predicamenta succendunt.
Gregorius libro I. dyalogorum.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum m
Plerumque contingit ut qui negligenter de se mala opinari permittunt, per semetipsos nulla quidem unquam faciant, sed tamen per eos qui se imitati fuerint, multiplicius delinqunt.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum n
Qui bona occulte faciunt et tamen quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt, cum seipsos recte uirtute uiuificant, in se alios per exempla male estimacionis occidunt, et cum salubris uini potum
sorbeant, pestiferum ueneni poculum aliis infundunt.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum o
Nemo amplius in ecclesia nocet quam qui, peruerse agens, nomen uel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc redarguere nullus presumit, et in exemplum culpa uehementer extenditur quando pro
reuerencia ordinis peccator honoratur.
Gregorius ibidem.
Fons primus
cf. Sacerdos a
[Back to top]
Exemplum p
Nullum ego consilium melius arbitror quam si exemplo tuo fratrem docere studeas que oporteat, que non oporteat fieri, prouocans eum ad meliora et consulens ei non uerbo neque lingua, sed opere et ueritate.
Gregorius libro X. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum q
Cum clericum uidemus, ammonendus est, quatinus sic uiuat ut exemplum uite secularibus prebeat ne si quid in illo reprehenditur, ex eius officio ipsa religionis nostre estimacio grauetur.
Gregorius in omelia quadam super euangelia.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum r
Non tibi uidetur grauiorem ab eo Christus sustinere persecutionem qui suggestione maligna, exemplo pernicioso, scandali occasione ab eo peruertit animas quas redemit, quam a Iudeo qui sanguinem illum fudit?
Bernardus in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum s
Noueris huius trinitatis sacramentum in nullo frustratum a te, si pascas uerbo, pascas exemplo, pascas oracionum suffragio. Manent autem tria hec: uerbum, exemplum, oracio; maior autem est oracio.
Bernardus in epistola.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Exemplum t
Seminemus hominibus exemplum bonum per aperta opera; seminemus angelis gaudium magnum per occulta suspiria.
Bernardus in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum u
Sermo quidem uiuus et efficax exemplum operis est, plurimum faciens suadibile, tunc quoque intendimus quod dicitur, dum monstratur factibile quod suadetur.
Bernardus sermone LVI.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum x
Pulcherimus ordo est et saluberrimus ut onus quod portandum imponis, tu portes prior et ex te discas qualiter oporteat aliis moderari.
Bernardus in epistola LXXII.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum y
Seminauit in terra nostra tota trinitas: Pater scilicet de celo panem, Filius ueritatem, Spiritus Sanctus caritatem. Seminauerunt angeli quando aliis cadentibus ipsi steterunt, apostoli quando ipsi Domino
adheserunt. Martires uero manifestum est fortitudinem seminasse; porro confessores seminauerunt iusticiam quam in omni uita sua secuti sunt. Virgines sancte planum est quia temperanciam seminauerunt que sic
libidinem calcauerunt.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum z
Validiora sunt exempla quam uerba, et plenius opere docetur quam uoce.
Leo papa in sermone de ieiunio.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum ab
Quantis exemplum uere humilitatis et perfecte caritatis ostenderis, cum tantis et pro tantis eterna premia possidebis.
Cesarius in ammonitione secunda.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum ac
Benedicta a Deo illa anima cuius humilitas confundit superbiam, cuius paciencia proximi extinguit iracundiam, cuius obediencia pigriciam alterius tacite increpat, cuius feruor inherciam alieni teporis exsuscitat.
Cesarius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum ad
Sic luceat lux uestra coram hominibus et cetera. Hoc autem fit cum apparet misericordia in effectu, benignitas in uultu, humilitas in habitu, modestia in cohabitacione, paciencia in tribulacione.
Hugo de claustro anime libro III.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Exemplum ae
Claras enim suas maculas reddunt, si illi ad quos multi respiciunt, aliqua reprehensione sordescunt. Alioquin expedit non uideri quam cunctorum irrisione signari. Omnes ergo qui gremiorum celsa petimus,
uiciorum humilia deseramus. Sit in nobis frons libera ut aliorum possimus emendare peccata. Equat crimen omne quod inquinat, et ideo dissimilis ab accusato debet esse qui iudicat.
Cassiodorus libro V. epistolarum.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum af
Exemplum uiciosum est si aut falsum est ut reprehendatur, aut si improbum ut non sit imitandum, aut maius aut minus quam res postulabit.
Tullius II. rethorice.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum ag
Exemplum est alicuius facti uel dicti preteriti cum certi auctoris nomine proposicio.
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum ah
Quis imperator ob hoc ipse de prelio fugit ut bene pugnaret exercitus? Non cohercet uicia quisquis prouocat.
Seneca II. rethorice sue.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum ai
Prodest sine dubio custodem sibi imposuisse et habere quem respicias. Hoc quidem longe magnificemus, sic uiuere tanquam sub alicuius boni uiri ac semper presentis oculis. Cum iam profeceris tantum ut sit tibi
eciam cui reuerencia, et donec te eum effeceris cum quo peccare non audeas.
Seneca XXV. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum ak
Id agamus ut meliorem uitam sequamur quam uulgus, non ut contrariam: alioquin quos emendare uolumus, fugamus a nobis et auertimus. Illud quoque efficimus ut nichil imitari uelint nostri dum timent ne imitanda
sint omnia. Hoc primum philosophia promittit, sensum communem, humanitatem et congregacionem a qua professione dissimilitudo nos separabit. Videamus ne ista per que admiracione parere uolumus ridicula et odiosa
sint.
Seneca epistola XIII.
Fons primus
cf. Conuersacio ao
[Back to top]
Exemplum al
Dignus tibi sit coram quo peccare te pudeat. Discipulus est prioris posterior dies. Ex uicio alterius sapiens emendat suum. Optimum est maiorum sequi uestigia, si recte precesserint.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Exemplum am
Si bene egeris, ipse tibi persone auctoritatem dabis. Viri boni est scire pati nec facere iniuriam. Auctor malus bonam rem turpem facit.
Idem de sentenciis oratorum.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Abstinencia fApostoli t
Beatitudo o
Clericus a
Consuetduo ah
Conuersacio i, Conuersacio ao
Correctio ah, Correctio bs
Detractio o, Detractio q
Doctrina g, Doctrina ad, Doctrina ae
Electio x
Heresis k
Honor g, Honor h
Humilitas t
Inuidia m
Laus ag
Malicia h
Nocumentum e
Peccatum am
Periculum a
Predicacio ag
Prelacio ap
Sacerdos u, Sacerdos x
Varia