The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Honestas

______________________________


a | b | c | d | e | f | Ubi

Honestas a

Tanta est probitatis uis et honestatis, ut omnis uel pene omnis eius laude moueatur humana natura, nec usque adeo sit turpitudine uiciosa, ut totum amittat sensum honestatis.

Augustinus libro II. de ciuitate Dei.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Honestas b

Tantus splendor honestatis est ut uitam beatam efficiat transquillitas consciencie et securitas innocencie.

Ambrosius libro II. de officiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Honestas c

Nichil turpe faciendum bono uiro, eciam si ex omni parte lateat, eciam si omnes deos hominesque celare possimus. Nichil tamen in nobis auare, nichil iniuste, nichil libidinose, nichil incontinenter esse faciendum. Sapientis enim est proprium nichil, quod penitere possit facere, nichil iniuste, sed splendide, constanter, grauiter, honeste omnia.

Tullius libro III. de officiis.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Honestas d

Ecce torpent ingenia desidiose iuuentutis, nec in unius honestate rei labore uigilatur; sompnus langorque et sompno et langore turpior malarum rerum industria inuasit animos; cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent; et ad muliebres blandicias extenuare uocem, mollicia corporis certare, cum feminis et immundissimis se excolere immundiciis nostrorum adolescencium specimen est, expugnatores aliene pudicicie, negligentes sue.

Seneca in rethorica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Honestas e

Ita uiue ut nichil tibi committas, nisi quod committere eciam inimico tuo possis.

Seneca in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Honestas f

Resecande sunt putride carnes, et scabiosa ouis a caulis repellenda, ne tota domus, massa et peccora ardeat, corrumpatur, putrescat, intereat. Arcius in Alexandria una scintilla fuit, sed quoniam non statim oppressus est, totum orbem eius flamma populata est.

Ieronymus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Clericus a
Consciencia t
CONUERSACIO
Diuicie l
Doctrina bi
Homo y, Homo z, Homo ac
Lasciuia d, Lasciuia e
MODESTIA
Temperancia c

Varia