Ingratitudo
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | Ubi
Ingratitudo a
Sicut boni per contumelias meliores existunt, ita semper reprobi de beneficio peiores fiunt.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo b
Ingratitudo inimica est anime, exinanitio meritorum, uirtutum dispersio, beneficiorum perditio, uentus urens, siccans fontem pietatis, rorem misericordie, fluenta gracie.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo c
Graciarum cessat decursus, ubi recursus non fuerit, nec modo nichil augetur ingrato, sed quod acceperit, uertitur ei in perniciem. Fidelis autem in modico censetur dignus munere ampliori.
Bernardus sermone XXXV.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo d
Peruersi cordis est occasiones ingratitudinis uestigare. Nemo id facit nisi qui eciam gratis est ingratus. Peremptoria res est ingratitudo, hostis gracie, inimica salutis. Quoniam nichil ita displicet Deo,
presertim in filiis gracie, quemadmodum ingratitudo.
Bernardus sermone LII.
Fontes primi
[Back to top]
Ingratitudo e
Est superbia et delictum maximum, uti datis tanquam innatis, et in acceptis beneficiis gloriam usurpare beneficii.
Bernardus libro de diligendo Deo.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo f
Quanto maiora beneficia sunt hominibus constituta, tanto grauiora peccantibus iudicia.
Crisostomus super Mattheum.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo g
Nichil est quod adeo indignationem prouocet altissimi sicut ingratitudo. Ipsa est malorum prouocatio, beneficiorum exinanitio, meritorum exterminatio.
Petrus Rauennas in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo h
Est enim benignissimi, ut arbitror, et plenum ingenii pudoris fateri per quos profeceris. Obnoxii profecto animi et infelicis ingenii deprehendi in furto malle quam mutuum reddere, cum presertim fiat ex usura
sors.
Plinius in prologo de naturali hystoria.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo i
Graciarum actio est pro gracia suscepti muneris uotiua munerantis laudatio.
Tullius libro de officiis.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Ingratitudo k
Gracias Deo agere est totum Deo et nichil homini attribuere.
Hugo.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo l
Ingratus est aduersus unum beneficium. Aduersus alterum non erit, duorum oblitus est, tercium in memoriam eorum, que exciderunt, reducet.
Seneca I. de beneficiis.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ingratitudo m
Quidam quo plus debent magis oderunt: leue es alienum debitorem facit grauem inimicum.
Seneca LXXXIII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo n
Quereris incidisse te in hominem ingratum. Si hoc periculum uitare uolueris, non dabis beneficia, ita ne apud alium pereant, et apud te peribunt.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo o
Ingrati esse uitemus non aliena causa sed nostra. Venenum quod serpentes in alienam perniciem proferunt, sine sua continent, non ita uicium ingratitudinis continetur. Torquet ingratus se et macerat, oditque
accepta, quia redditurus est, et extenuat, iniurias uero dilatat atque auget.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo p
Quid autem est miserius, cui beneficia excidunt, herent iniurie?
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo q
Queris quid sit quod obliuionem nobis acceptorum faciat? cupiditas accipiendorum. Cogitamus non quid impetratum, sed quid petendum sit. Nescimus estimare res de quibus non cum fama, sed cum rerum natura
deliberandum est.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ingratitudo r
Eo perductus est furor, ut periculosissima res sit beneficia in aliquem magna conferre. Nam quia putat turpe non reddere, non uult esse cui reddat. Habe quod accepisti; non repeto, non exigo; profuisse tutum est.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Beneficiencia l, Beneficiencia n, Beneficiencia o, Beneficiencia akCompassio k
GRATITUDO
Liberalitas ag
Malicia b
Varia