The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Gratitudo siue graciarum actio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | Ubi

Gratitudo siue graciarum actio a

Quid est tota die? Id est sine intermissione laudare: in prosperis quia consolaris, in aduersis quia corrigis, antequam essem quia fecisti, cum essem salutem dedisti, cum peccassem quia ignouisti, cum conuersus essem quia adiuuisti, cum perseuerassem quia coronasti.

Augustinus super illud Psalmi: Tota die repleatur os meum laude.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio b

Non est ista superbia elati sed confessio non ingrati, et habere te cognosce et nichil ex te habere, ut nec superbus sis nec ingratus. Dic Deo tuo: sanctus sum quia sanctificasti me, quia accepi non que habui, quia tu dedisti non quia eo merui.

Augustinus super illud Psalmi: Custodi animam meam quoniam sanctus sum.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio c

Omnia peccata sic habenda sunt tanquam dimittantur, a quibus Deus custodit ne committantur. Noli modicum diligere quasi a quo modicum dimissum est, sed pocius multum dilige a quo tibi multum tributum est. Si enim diligit cui donatum est ne redderet, quanto magis debet diligere cui donatum est ut haberet. Nam et quisquis ab inicio pudicus permanet, ab illo regitur; et quisquis ab inpudico pudicus factus est, ab illo corrigitur; et quisquis usque in finem inpudicus est, ab illo deseritur. Hec autem ille occulto iudicio facere potest, iniquo non potest; et fortasse ideo latet ut plus timeatur et minus superbiatur.

Augustinus de sancta uirginitate.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio d

Quid melius et animo geramus, et ore promamus, et calamo exprimamus, quam Deo gracias? Hoc nec dici breuius, nec audiri lecius, nec intelligi gracius, nec agi fructuosius potest.

Augustinus in epistola ad Marcellinum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio e

Danti rependi quicquam gracius ab accipiente non potest, quam si gratum habuerit quod gratis accepit. Nam spiritui gracie contumeliam facit, qui beneficium dantis grata mente non suscipit.

Bernardus ad Hemericum cancellarium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio f

Optima beneficiorum custos est ipsa memoria beneficiorum et perpetua confessio graciarum.

Crisostomus super Mattheum omelia XXV.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio g

Amonio uos ut Dominum semper benedicatis: si uenerint mala, benedicite, et dissoluantur mala; si prospera uenerint, benedicite, et perseuerabunt prospera.

Crisostomus in tractatu de symbolo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio h

Iugiter sibi subuenire facit, cui collatum beneficium ante oculos semper assistit.

Cassiodorus super illud Psalmi: Quoniam misericordia tua ante oculos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio i

Prestita dona numerantur, ut ad beneficia consueta animus boni iudicis inuitetur.

Cassiodorus super Psalmos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio k

Meliora meretur suscipere, qui collata bona de corde non probatur amittere.

Cassiodorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio l

Si bene merentibus aliena gracia non respondet, merces tamen sua uirtuti non deerit, que pocius fructus lucra satis habet simpliciter, apud se de bono felicis consciencie testimonio gloriari. Neque enim subiecta est externe disposicionis arbitrio, sed in sua proprie puritatis maiestate consistens, ab indignioribus premia non requirit.

Cassiodorus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio m

Qui quanta sibi gracia collata sit nescit, quantas largitori grates debeat non intelligit. Non enim potest quis plene intelligere quod acceperit, nisi meminerit quid ante meruerit.

Cassiodorus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio n

Omnis prouectus ad diuinitatis est munera referendus, quia nichil constat fore bonum, nisi quod ab ipso dinoscitur esse collatum.

Cassiodorus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio o

Inuitat ad magna, qui gratanter suscipit modica, et spem de futuris recipit, qui transacta beneficia recognoscit, nec desperacione frangitur, qui magnorum munerum consolacione roboratur.

Cassiodorus libro IIII. epistolarum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio p

Nullum officium referenda gracia magis necessarium. Nam si Hesiodus iubet reddere maiore mensura, quam acceperis utenda, quid debemus facere prouocati beneficio? Imitari agros fertiles, qui multo plus reddunt, quam acceperunt. Quia, si non dubitamus bona conferre hiis, quos speramus nobis profuturos, quales debemus esse in eos qui iam profuerunt? Nam demus uel non demus, in nostra potestate est; non reddere uero bono uiro non licet, si absque iniuria id facere possit.

Seneca in quadam epistola.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio q

Ad reddendum graciam opus est et tempore et facultate et aspirante fortuna. Nichil tam necessarium aut cum maiori cura dicendum, quam beneficium dare et gracias agere.

Seneca III. de beneficiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio r

Quidam furtiue gracias agunt et in angulo et ad aurem. Verentur palam ferre, ut sua pocius uirtute quam alieno adiutorio habere dicantur.

Seneca II. libro de beneficiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio s

Nunquam tibi graciam referre potero, tamen illud certe non desinam ubique confiteri me referre non posse. Nam qui grate beneficium accipit, primam eius pensionem soluit.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio t

Sapiens omnia examinabit secum quantum acceperit, a quo et quando, ubi, quemadmodum. Itaque negamus quemquam scire graciam referre nisi sapientem.

Seneca LXXXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio u

Hoc certe iusticie conuenit suam cuique reddere beneficio graciam, iniurie talionem aut certe malam graciam.

Seneca LXXXIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio x

Non omnes grati sciunt, debere beneficium potest eciam imprudens et rudis et unus e turba, ignorat autem quantum pro re debeat.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio y

Sapienti notum est quanti res queque taxanda sit. Nam stultus, eciam si bone uoluntatis est, aut minus quam debet aut tempore aut quod non debet reddit loco, id quod reddendum est effundit atque abicit.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio z

Nemo eciam referre graciam scit nisi sapiens. Stultus autem quemadmodum potest refert; sciencia illi pocius quam uoluntas deest, uelle non discitur. Sapiens omnia inter se comparabit. Maius enim aut minus fit, quamuis idem sit tempore, loco, causa.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio ab

Gratus sum non ut alius michi libencius prestet priori irretitus exemplo, sed ut rem iocundissimam faciam.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gratitudo siue graciarum actio ac

Credamus itaque nil esse grato animo honestius; omnes hoc urbes, omnes eciam ex barbaris regionibus gentes conclamabunt. In omni iudiciorum diuersitate referendam bene merentibus graciam omnes uno ore affirmabunt. In hiis discors turba consenciet.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

BENEFICIENCIA
Creacio e, Creacio f
Dilectio d, Dilectio o
Homo l
INGRATITUDO
Lacrima n
Laus ah
Nocumentum h
Paciencia e, Paciencia ar
Virtus i

Varia