Instabilitas
Instabilitas a
Iam quisque nostrum bonum opus suscipere, agere, implere nunc scit, nunc nescit, nunc delectatur, nunc non delectatur, ut nouerit non sue facultatis, sed diuini muneris esse uel quod scit, uel quod delectatur,
ac sic ab elationis uanitate sanetur et sciat, quam uere non de terra ista, sed spiritualiter dictum sit: Dominus dabit bonitatem et terra nostra et cetera. Tanto autem magis delectat opus bonum, quanto magis
diligitur Deus summum atque incommutabile bonum.
Augustinus de peccatorum meritis et remissione.
Fons primus
[Back to top]
Instabilitas b
Tria sunt que uagam mentem stabilem faciunt: uigilie, meditatio et oratio, quarum assiduitas et iugis intentio conferunt anime stabilem firmitatem.
Iohannes Cassianus de institutis monachorum.
Fons primus
[Back to top]
Instabilitas c
Stabilitas est mentem fixam obtinere nulla locorum uel temporum uarietate in diuersa iactare.
Hugo.
Fons primus
[Back to top]
Instabilitas d
Vir est qui contra biformes fortune euentus uniformi mentis constancia militat premunitus.
Tullius.
Fons primus
[Back to top]
Instabilitas e
Maximum indicium male mentis est fluctuatio et inter simulationem uirtutum et amorem uiciorum assidua iactatio.
Seneca in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Instabilitas f
Diuersitas est uicium et signum uacillantis animi ac nondum habentis uigorem suum. Nemo proponit sibi quod uelit, nec si proposuit perseuerat in eo sed transilit, nec tantum mutat sed reddit, et in ea que
deseruit ac dampnauit reuoluitur. Quid est sapiencia? semper idem uelle atque idem nolle. Non potest idem semper placere nisi rectum. Variatur cotidie iudicium et in contrarium uertitur, ac plerisque agitur uita
per usum.
Seneca in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Instabilitas g
Nec peregrinatione longa, nec locorum uarietatibus tristiciam mentis grauitatemque discucies. Animum debes mutare non celum. Licet uastum traieceris mare. Sequntur te quocumque perueneris uicia. Quid miraris nil
tibi peregrinationes prodesse cum te circumferas? Premit te eadem causa que expulit. Quid terrarum iuuare nouitas potest? Quid cognitio urbium aut locorum? in irritum cedit ista iactatio. Honus animi deponendum est;
non ante tibi ullus placebit locus. Vadis huc illuc, non excusias insides pondus quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in naui honera immota minus urgent, inequaliter conuoluta cicius eam partem in quam
incumbere demergunt. Motu ipso tibi noces. Egrum enim concutis. In ultimas expelleris terras. Magis quis ueneris quam quo interest. Bene uiuere omni loco positum est.
Seneca in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Instabilitas h
Mutare loca et in alium de alio transilire nolo. Frequens migracio instabilis est animi. Vt animum possis continere, primum corporis fugam siste. Deinde plurimum remedia continuata proficiunt, sine dediscere
oculos tuos, sine aures assuescere sanioribus uerbis. Quociens processeris, aliqua que remouent cupiditates occurrent.
Seneca in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Conuersacio alVaria