The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Inuidia

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | Ubi

Inuidia a

Inuidia est filia superbie, sed ista mater superbia nescit esse sterilis; ubi fuerit, continuo parit. Suffoca matrem et non erit filia.

Augustinus de uerbis Domini super Mattheum.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Inuidia b

Inuidia uicium dyabolicum, quo solo dyabolus reus est, et inexpiabiliter reus. Non enim dyabolo dicitur ut dampnetur: Adulterium commisisti, furtum fecisti, uillam alienam rapuisti, sed homini stanti inuidisti.

Augustinus libro I. de doctrina Christiana.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia c

Tolle inuidiam et tuum est quod habeo; tollam inuidiam et meum est quod habes.

Augustinus super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia d

Inuidia est odium aliene felicitatis, respectu inferiorum ne sibi equentur, respectu superiorum quia eis non equatur, respectu parium quia sibi equantur. Vnde Caym inuidit Abel prosperitati, Rachel Lye fecunditati, Saul David felicitati. Per inuidiam procuratus est lapsus mundi et mors Christi.

Augustinus in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia e

Oro te, quid inuido delectacionis prestat inuidia, quem secretis quibusdam consciencie ungulis liuor ipse discrepat et alienam felicitatem tormentum eius facit?

Ieronymus in epistola ad Demetriadem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia f

Paruulus est qui inuidia occiditur, quia nisi ipse inferior existeret, de bono alterius non doleret. Sed inter hec sciendum est, quia quamuis per omne uicium quod perpetratur, humano cordi antiqui hostis uirus infunditur, in hac tamen nequicia sua tota uiscera serpens commouit, et imprimende malicie pestem uomit.

Gregorius libro V. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia g

Euenire plerumque solet, ut non amissa caritate eciam inimici ruina nos letificet, et rursum eius gloria sine inuidie culpa contristet, quia per hoc quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste opprimi formidamus.

Gregorius libro XXII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia h

Inuidi color pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur, membra frigescunt, fit in cogitacione rabies, in dentibus stridor. Nam cum inuidi mentem liuor excruciat, bonum quod appetit, sibi ab alio adimi aut restringi metuit. Qui ergo liuoris peste plene carere desiderat, illam hereditatem diligat, quam coheredum numerus non angustat.

Gregorius in quadam omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia i

Nil letum de propriis libet, quia tabescentem mentem sua pena sauciat, quam felicitas torquet aliena, et quanto operis in altum fabrica ducitur, tanto fundamentum mentis liuore profundius suffoditur, ut quo alii ad meliora properant, eo ipso deterius ruat.

Gregorius libro V. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia k

Tanto quisque plus inuidet aliis bona presencia, quanto minus ea ipse contempserit.

Gregorius libro XIII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia l

Dum electi preficiuntur, reprobi ad rabiem furoris excitantur, et bona nascencia que nolunt imitari persequuntur.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia m

Quemadmodum columpna, si recta fuerit, accepto pondere amplius confirmatur. Si autem modice obliquata fuerit, non solum non confirmatur, sed amplius uadit ad latus. Sic et cor hominis, si fuerit rectum, uidens opera uiri iusti, audiens doctrinam sapiencie eius, amplius confirmatur. Sed si cor peruersum fuerit, non solum non confirmatur, sed magis ad inuidiam excitatur, et magis peruertitur.

Crisostomus super illud Matthei XXI: Indignati sunt.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia n

O inuidia, que sibi semper est inimica! Nam qui inuidet sibi quidem ignominiam facit; illi autem cui inuidet gloriam parat.

Crisostomus Mattheum XXI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia o

Tantos inuidus habet iuste pene tortores, quantos inuidiosus habuit laudatores.

Prosper libro III. de uiciis et uirtutibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia p

Inuidia est in suum auctorem reciproca de bono alterius tabescentis animi cruciatus.

Huguccio.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia q

Inuidia iustius nichil est, que protinus ipsum auctorem punit excruciatque suum.

Idem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia r

Huic, scilicet inuido, uultus minax, toruus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, in dentibus stridor, uerba rabida, et effrenata conuicia, et manus ad uiolenciam prompta, iuxta illud poete: pallor in ore sedet, macies in corpore toto, nusquam est recta acies, liniat rubigine dentes, pectora felle uirent, lingua est suffossa ueneno. Risus abest, nisi quem fecere dolores.

Petrus Rauennas.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Inuidia s

Virum fortem excitat ad uirtutis exercicium alieni liuoris aculeus, nec mentis oculos torpere permittit inuidia detractorum. Iacob, qui in baculo suo Iordanem transierat, non rediisset cum duabus turmis, nisi eum inuidia Esau agitasset. Ioseph non imperasset Egypto nisi ipsum fratrum inuidia uendidisset. Scriptum quippe est: Abel esse non potest, quem Caym malicia non exercet.

Idem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia t

Si quis in torrente diuiciarum natat cum Cresso, opes spargit cum Tyto, in specie disputat cum Narcisso, cum Turno tonat animositate, Herculi concludit in robore, cum Platone philosophiam facie ad faciem speculatur, cum Ypolito castitatis speculo sigillatur, in hunc omnes suarum detractionum acceruos expendit inuidia.

Alanus de complanctu nature.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia u

Inuidis aliena prosperitas aduersa, aliena aduersitas prospera iudicatur. Hii in aliena gratulacione tristantur, in aliena tristicia gratulantur. Isti suas in aliena paupertate diuicias, suam paupertatem in alienis diuiciis meciuntur. Isti aut aliene fame serenitatem detractionis nubilo nubilare conantur, aut eiusdem gloriam sola taciturnitate furari. Isti aut puram aliene probitatis sinceritatem fermentant, aut ueris falsitatis fermenta maritant. Sapiencie gloriam degloriat liuor inglorius.

Alanus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia x

Inuidia: Quid monstruosius monstrum? Quid dampnosius dampnum? Que culpabilior culpa? Que penalior pena? Hec est erronee cecitatis abyssus, humane mentis infernus, contencionis stimulus, corrixacionis aculeus. Qui sunt inuidie motus nisi humane tranquillitatis hostes, mundane depredacionis satellites, animi laborantis uigilie hostiles, aliene felicitatis excubie?

Alanus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia y

Si quis ergo liuoris rubiginem, inuidie tineam, a mentis thesauro uelit proscribere, in alieno dolore suum dolorem inueniat condolendo, alienum gaudium suum faciat congaudendo, in alienis opibus suas penset diuicias, in aliena paupertate suam lugeat paupertatem.

Alanus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia z

Nulla tam modesta felicitas est, que malignitatis dentes uitare possit. Diuites enim sunt alienis iacturis, locupletes calamitatibus, immortales funeribus. Vnde quidam interrogatus quomodo inuidos non haberet, respondit: Si nichil, inquit, ex magnis rebus habueris, aut nichil feliciter gesseris. Nam sola miseria caret inuidia.

Valerius Maximus libro IIII.

Varia
Fontes primi
cf. Detractio al
[Back to top]

Inuidia ab

Affricano iusticia uirtutem, uirtus gloriam, gloria emulos comparuit.

Tullius II. rethorice.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia ac

Inuidiam effugies, si te non ingesseris oculis, si bona tua non iactaueris, si scieris in sinu gaudere.

Seneca XVII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Etsi nullos inimicos tibi faciet iniuria, multos tamen faciet inuidia.

Seneca libro de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia ae

Homo sum; quomodo deuitabo secundarum rerum inuidiam? Facilius est pauperi contemptum effugere quam diuiti inuidiam.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia af

Vtinam inuidi oculos haberent in omnibus ciuitatibus, ut de omnium felicitatibus torquerentur. Nam quanta felicium sunt gaudia, tanti inuidorum sunt gemitus.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia ag

Venenum quod serpentes in alienam perniciem effundunt, sine sua continent, non ita uicium inuidie continetur. Nam inuidum torquet et macerat, bona odit et extenuat, iniurias uero dilatat atque auget. Seneca in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia ah

Nunquam melius torquebis inuidos, quam uirtuti et glorie seruiendo.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia ai

Inuidia tacite, sed inimice irascitur. Inuidiam ferre aut fortis aut felix potest.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Inuidia ak

Si non inuideris maior eris, nam qui inuidet minor est. Scito quid est inuidia. Dolor est animi ex alienis commodis. Scito eciam et illud, quia nulli inuidet uir bonitate preditus.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Detractio ab, Detractio ah, Detractio am
Discordia n
Labor m
Malicia g, Malicia h
Miseria t
Patria c
Potestas a
Predestinatio l, Predestinatio m
Vicium c, Vicium h

Varia