Iudex siue iudicium
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | Ubi
Iudex siue iudicium a
Nolite iudicare. Hoc loco nichil aliud nobis precipi existimo nisi ut ea facta que dubium est quo animo fiant in meliorem partem interpretemur. Quod enim scriptum est: a fructibus eorum cognoscetis eos. De
manifestis dictum est que non possunt bono animo fieri. Sunt quedam facta media que ignoramus quo animo fiant quia in bono et malo fieri possunt de quibus temerarium est iudicare maxime ut condempnemus.
Augustinus contra Manicheos libro II.
Fons primus
cf. Iudex siue iudicium h
[Back to top]
Iudex siue iudicium b
Duo sunt in quibus temerarium iudicium cauere debemus: cum incertum est quo animo quod factum sit, uel incertum est qualis futurus sit qui nunc uel bonus uel malus apparet.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium c
Ignorancia iudicis plerumque est calamitas innocentis.
Augustinus de ciuitate Dei libro XIX.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium d
De aduentu sponsi clamor in media nocte fit quia sic dies iudicii subripit ut preuideri non ualeat quando uenit.
Augustinus omelia XII.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium e
Tunc manifestus ueniet inter iustos et iniustos iudicaturus iuste qui occulte uenit iudicandus ab iniustis iniuste.
Augustinus de ciuitate Dei.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium f
Ille iudex nec gracia preuenitur, nec misericordia iam flectitur, nec pecunia corrumpitur, nec satisfactione uel penitencia mitigabitur. Hic, hic, dum tempus habeat, agat anima pro se, quamdiu est locus
misericordie quia ibi erit locus iusticie.
Augustinus libro III. de symbolo.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium g
Hii terrenas causas examinent qui exteriorum rerum sapienciam perceperunt; qui autem spiritualibus donis ditati sunt, terrenis non debent negociis implicari ut dum non coguntur inferiora bona disponere, ualeant
bonis superioribus deseruire.
Augustinus super illud I. Corinthios VI.: Secularia iudicia et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium h
Hoc loco nichil aliud precipi existimo, nisi ut ea facta que dubia sunt quo animo fiant in meliorem partem interpretemur. De hiis autem que non possunt bono animo fieri, sicut sunt blasphemie et huius nobis
iudicare permittitur. De factis autem mediis que possunt bono et malo animo fieri, temerarium est iudicare maxime ut condempnemus.
Augustinus libro de sermone Domini in monte super illud Matthei VII.: Nolite iudicare et non iudicemini.
Fons primus
cf. Iudex siue iudicium a
[Back to top]
Iudex siue iudicium i
Mitigat iudicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegancium.
Ambrosius libro de Caym et Abel.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium k
Feci iudicium et iusticiam: in iudicio non contempsi pauperem, non oppressi uiduam, personam diuitis non recepi, in omnibus operibus iusticiam reseruaui.
Ambrosius super Beati immaculati.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium l
Iudicis non est sine accusatore dampnare quia Dominus Iudam, licet fuisset fur, cum non esset accusatus, minime abiecit.
Ambrosius I. Corinthios V.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium m
Alienum te a personis omnium reddendum iudica, ac propter iusticiam in iudicio pauperem ne defendas, nec propter graciam diuiti indecenter assistas. Aut si hoc non potes facere, cognitionem respue causarum.
Ieronymus in epistola ad Damassum papam.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium n
Iudicaturo domino lugubre mundus immugiet, et tribus ad tribum pectora ferient. Potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt; adducetur cum suis stultus Plato discipulis, tunc Aristotelis argumenta non
proderunt, quando ueniet ille filius paupercule questuarie iudicaturus fines terre.
Ieronymus in epistola ad Eliodorum monachum.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium o
Quociens diem illum considero, toto corpore contremisco. Siue enim comedo, siue bibo, siue aliquid aliud facio, semper uidetur illa tuba terribilis sonare in auribus meis: Surgite mortui, uenite ad iudicium.
Ieronymus super Mattheum.
Fontes primi et proximo
[Back to top]
Iudex siue iudicium p
Debet quisque proprias uirtutes perpendere et pro qualitate uirium curam aliorum suscipere; ne dum delectetur loco glorie, fiat subditis auctor ruine. Et qui grauatur pondere suarum, uelit fieri iudex alienarum
culparum. Durum enim est ut qui nescit tenere moderamina uite sue, iudex fiat uite aliene.
Gregorius in glossa super illud Ecclesiastici VII.: Noli querere fieri iudex nisi ualeas uirtute irrumpere iniquitates.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Iudex siue iudicium q
Qui minoris meriti sunt in ecclesia et nullis magnorum uirtutibus pollent, ipsi de terrenis negociis iudicent, quatinus per quos magna nequeunt, bona minora suppleantur. Quos apostolus contemptibiles nominat et
tamen sapientes uocat cum dicit: Secularia iudicia si habueritis, contemptibiles illos constituite ad iudicandum.
Gregorius XIX. moralium tractans illud apostoli I. Corinthios VI.: Secularia iudicia et cetera.
Fontes primi
[Back to top]
Iudex siue iudicium r
Iudicare digne de subditis nequeunt qui in subditorum causis sua uel odia uel graciam sequntur.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium s
In extremo iudicii die cum apertis celis, ministrantibus angelis, cum sedentibus apostolis, in sede maiestatis sue Christus apparuerit, omnes hunc electi pariter et reprobi uidebunt ut et iusti de munere
retributionis sine fine gaudeant, et iniusti de ultione supplicii in perpetuum gemant.
Gregorius in omelia anno XV.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium t
Presentis temporis ita est agenda leticia ut nunquam amaritudo sequentis iudicii recedat a memoria.
Gregorius omelia XXXIX.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium u
Diuina iudicia dum nesciuntur non audaci sermone discutienda sunt, sed formidoloso silentio ueneranda.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium x
Quid faciet uirga deserti ubi concussietur cedrus paradysi? Quid faciet agnus ubi aries tremit? Si iustus uix saluabitur, impius ubi apparebit.
Gregorius ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Iudex siue iudicium y
Sic Deus uias nostras considerat et gressus dinumerat ut nec minime cogitationes ac uerba minutissima que apud nos uiluerunt, eius iudicio indiscussa remaneant.
Gregorius super illud Matthei: Omnes capilli uestri numerati sunt.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium z
In maiestate uisuri sunt quem in humilitate uidere noluerunt ut tanto districtius uirtutem senciant, quanto ceruicem cordis ad eius presenciam non inclinant.
Gregorius super illud Matthei XXIIII.: In nubibus celi cum maiestate.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium ab
Quid faciet de iniustis iudiciis qui ipsas quoque iusticias iudicabit, qui male iudicata reiudicabit, qui inique iurata refutabit? Veniet, inquam, ueniet dies iudicii ubi plus ualebunt pura corda quam astuta
uerba, consciencia bona quam marsupia plena, ubi iudex non falletur uerbis nec flectetur donis.
Bernardus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium ac
Exsurgente rege celesti iudicare uiuos et mortuos, uirtutes angelice mouebuntur, terribiles ministri terribilem Dominum precedentes.
Crisostomus super illud Matthei XXIIII.: Et uirtutes celorum.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium ad
Patrefamilias moriente, domus turbatur, familia plangit et nigris se uestimentis induit. Sic humano genere propter quod facta sunt omnia circa finem constituto, celi misteria lugent et, candore posito, tenebris
induuntur.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium ae
Vere uox magna, uox tube terribilis cui omnia obediunt elementa que petras scindit, inferos aperit, portas ereas frangit, uincula mortuorum dirumpit, et de profundo abyssi animas liberatas corporibus suis
assignat. Hec autem omnia cicius consumat in opere quam sagitta transit in aere, dicente apostolo: In momento, in ictu oculi. I. Corinthios XV.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium af
Grauius lacerantur pauperes a prauis iudicibus quam a cruentissimis hostibus. Nullus enim predo tam cupidus in alienis quam iudex iniquus in suis.
Ysidorus de summo bono libro III.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium ag
Sepe iudices praui cupiditatis causa aut differunt aut peruertunt iudicium, nec finiunt cepta parcium negocia quousque marsupia eorum qui causantur exhauriant.
Ysidorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium ah
Quando enim iudicant non causam sed dicta considerant et sicut negligentes sunt in discussione causancium, sic in eorum dampno solliciti sunt.
Ysidorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium ai
Qui recte iudicat et premium inde remunerationis expectat, fraudem in Deo perpetrat; qui iusticiam quam gratis impertire debuit, acceptione pecunie uendit.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium ak
Quattuor modis iudicium humanum peruertitur: timore, cupiditate, odio, amore.
Ysidorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium al
A dextris erunt peccata accusancia, a sinistris infinita demonia, subtus horrendum chaos inferni, desuper iudex iratus, foris mundus ardens, intus consciencia urens: ibi uix iustus saluabitur. Heu miser peccator,
sic deprehensus quo fugiet! Latere est impossibile, apparere est intollerabile.
Anselmus de similitudinibus.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium am
Statera dolosa non tantum in mensuratione pecunie sed in iudiciaria discretione tenetur. Qui enim aliter causam pauperis, aliter potentis, aliter sodalis, aliter audit ignoti, statera utique librat iniqua. Sed
et is qui sua bene gesta meliora quam proximorum et sua errata iudicat leuiora statera dolosa, nec non et ille qui honera importabilia imponit in humeros hominum, ipse autem digito suo non uult tangere ea, eciam
ille qui bona in publico et male agit in occulto, pro iniquitate libre dolose abhominabiliter a Domino; at qui sinceriter agit in omnibus, qui causam et causam equa lance discernit, is nimirum iusti iudicis
uoluntati et actioni congruit.
Beda libro II. super Prouerbiis: Statera dolosa et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium an
Non silebo Zelencum mirabilem iusticie rigidum qui cum ciuitati Locrencium cui preerat lege lata cauisset ut qui adulterium commisisset exocularetur omni miseratione post habita, deprehenso in hoc crimine filio
eius adolescente precepit ut utroque lumine priuaretur. Cumque plebs ciuium summissimis precibus rogitaret indulta ob graciam principis flagicii uenia, ad deliberandum paululum spacii captans, sibi et filio unum
oculum districtus iudex effodit, pium patrem et seuerum iudicem declarando. Egit itaque censura mirabili ut sibi et filio uidendi usus superesset et in ultionem flagicii duo lumina ut decreuerat cecarentur. Ita
debitum supplicii modum legi reddidit ac mirabili temperamento equitatis se inter misericordem patrem et iustum legislatorem partitus.
Valerius libro VI.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium ao
Tamdiu iudex dicitur, quamdiu et iustus putatur quia nomen quod ab equitate sumitur, per superbiam non tenetur.
Cassiodorus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium ap
Professionem constat esse iusticie legum peritos iudices ordinare quia non facile erroris uicio sordescit quem doctrina purgauerit.
Cassiodorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium aq
Non est hesitationis metus ubi non est iudicis uenalis auditus.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium ar
Nichil adeo gloriose lucet in iudice sicut amare et exhibere iusticiam sine omni acceptione persone. Teste enim Cicerone prouerbialiter dicitur: Exuit personam iudicis quisquis amicum induit. Equitas cui iudex
obsequitur sinistram odii uel amoris dextram nescit. Nam talis debet esse iuris minister ut in eius manu nullius auctoritate persone titubet aut uacillet libra iusticie.
Petrus Rauennas in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium as
Officium officialium hodie est iura confundere, lites suscitare, transactiones rescindere, dilationes innectere, supprimere ueritatem, fouere mendacium, questum sequi, equitatem uendere, hinniare actionibus,
uersucias concinnare.
Petrus Blesensis.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium at
Proprium munus magistratus est se intelligere personam ciuitatis gerere, dignitatem et decus sustinere, leges seruare, iura describere, et ea fidei sue commissa meminisse.
Tullius de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Iudex siue iudicium au
Boni iudicis est dispensare non tantum quis dampnandus sit, sed quatinus. Ad penitendum properat cito qui iudicat. Fatetur facinus is qui iudicium fugit. Graue preiudicium est quod iudicium non habet. In
iudicando criminosa est celeritas. Iudex dampnatur cum nocens absoluitur.
Seneca in prouerbiis.
Fontes primi
[Back to top]
Iudex siue iudicium ax
Molestius est inter duos amicos quam inter duos inimicos iudicare. Iudex bonus erit nemo nisi qui de se alterum iudicare cognouerit.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Acceptio e, Acceptio g, Acceptio i, Acceptio k, Acceptio l, Acceptio n, Acceptio oAduocati a, Aduocati o, Aduocati q, Aduocati r, Aduocati s, Aduocati x
Antichristus g, Antichristus h, Antichristus i
Confessio y, Confessio ab
Excommunicacio c
Excusacio q
Iusticia b, Iusticia g, Iusticia o, Iusticia s, Iusticia y, Iusticia ad, Iusticia af
Lex c, Lex d
Misericordia ai
Mors ag
Munus b (1), Munus b (2), Munus f, Munus i, Munus k
Penitencia c
Querere e
Regimen f
Resurrectio k, Resurrectio u
Simonia i
TESTIMONIUM
Timor p
Varia