The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Iusticia et iustus

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | Ubi

Iusticia et iustus a

Hec est perfecta iusticia qua pocius pociora et minus minora diligimus.

Augustinus de uera religione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus b

Nimia iusticia incurrit peccatum, temperata iusticia facit perfectos; salsitudinem correptionis amor proximi temperet, et dilectionem proximi sal iusticie condiat.

Augustinus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus c

Amanda est iusticia, et in hac amanda gradus sunt proficiencium; prius est ut amori iusticie non preponamus omnia que delectant.

Augustinus de uerbis apostoli.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus d

Hoc certe alienum non est quod iure possidetur; hoc autem iure quod iuste, et hoc iuste quod bene. Omne igitur quod male possidetur alienum est; male autem possidet qui male utitur.

Augustinus ad Macedonium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus e

Male se rectum putat qui regulam summe rectitudinis ignorat.

Ambrosius de officiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus f

Iusticia magis aliis quam sibi prodest et utilitates suas negligit, communia emolimenta preponens.

Ambrosius libro de paradyso.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus g

Iusticia est que nil alienum uendicat, que cuilibet dat quod suum est, que negligit propriam utilitatem ut seruat communem equitatem; et secundum ipsum prima iusticia in Deum, secunda in patriam, tercia in parentes, quarta in omnes.

Ambrosius I. de officiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus h

Omnes uirtutum species uno iusticie nomine continentur.

Ieronymus ad Demetriadem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus i

Homo Deo suppositus iusticiam percipit, comparatus amittit, quia quisquis se auctori bonorum comparat, bono se quod acceperat priuat.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus k

Sepe ipsa nostra iusticia ad examen diuine iusticie deducta iniusticia est, et sordet in districtione iudicis quod in estimacione fulget operantis.

Gregorius libro V. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus l

Humana iusticia diuine iusticie comparata iniusticia est, quia et lucerna in tenebris fulgere cernitur sed in solis radiis posita tenebratur.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus m

Sancti uiri cum personis minoribus contencionum negocia subeunt, dum grauare uel in minimis timent, ipsi contra iusticiam grauari nequaquam refugiunt.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus n

Sicut non numquam grauius est peccatum diligere quam perpetrare, ita nequius est odisse iusticiam quam non fecisse.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus o

Iustum est homines propter iusticiam diligere, non autem iusticiam propter homines postponere.

Gregorius in registro.

Varia
Fontes primi et proximo
[Back to top]

Iusticia et iustus p

Quod peccatores uoluptatem estimant, hoc iusti proculdubio penam putant. Iustus miranda agit et opprobria recipit, ut qui exire foras per laudes potuit repulsus contumeliis ad semet ipsum rediit, et eo se robustius intus in Deo solidat, quo foris non inuenit ubi requiescat.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Iusticia et iustus q

Bona uinea iusti, immo bona uinea iustus, cuius uirtus uicis, cuius actio palmes, cui uinum testimonium consciencie, cui lingua torcular expressionis; et lacrime pie contribulatorum muste sunt amancium.

Bernardus in sermone.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Iusticia et iustus r

Numquam iustus arbitratur se comprehendisse, numquam dicit: satis est; sed semper esurit sititque iusticiam; ita ut si semper uiueret, semper quantum in se est iustior esse contenderet.

Bernardus in epistola.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Iusticia et iustus s

Iusticia est reddere unicuique quod suum est; tribue ergo tribus que sua sunt: superiori, equali, inferiori. Redde reuerenciam prelato et obedienciam quorum altera cordis, altera corporis est. Tribue equali consilium quo ignorancia erudiatur et auxilium quo infirmitas iuuetur. Tribue subiecto custodiam, ut possit cauere peccatum, et disciplinam, ut quod minus cauit minime maneat impunitum.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus t

Rectus est ille qui ad terrena non curuatur, qui ad celestia totus erigitur, qui diuine uoluntati humiliter subicitur, cuius medium non exiens ab extremis, paupertate et paciencia regulatur.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Iusticia et iustus u

Iusticia est animi libertas tribuens unicuique secundum propriam dignitatem: maiori reuerenciam, pari concordiam, minori disciplinam, Deo obedienciam, sibi sanctimoniam, inimico pacienciam, egeno operosam misericordiam.

Anselmus in libro cur Deus homo.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Iusticia et iustus x

Cur fere omnes coniugia Lye abhorrent et in amplexus Rachel tantum suspirant? Quia perfecta iusticia iubet inimicos diligere, parentes; propria queque relinquere, illata mala pacienter ferre, oblatam gloriam ubique declinare. Sed ab huius mundi amatoribus quid stultius, quid laboriosius esse reputatur? Hinc est quod ab eis Lya et lyppa creditur et laboriosa uocatur.

Ricardus libro de contemplacione.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Iusticia et iustus y

Iusticia non nouit patrem, non nouit matrem, ueritatem nouit; personam non accipit, Deum imitatur.

Cassiodorus super illud Psalmi: Et operatur iusticiam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus z

Iusticia regis est pax populorum, tutamen patrie, immunitas plebis, munimentum gentis, cura langorum, gaudium hominum, temperies aeris, serenitas maris, terre fecunditas, solacium pauperum, hereditas filiorum, et sibimetipsi spes future beatitudinis.

Cyprianus de XII. abusionibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus ab

Iusticia equitatis est qua tribuitur pacienti, eciam si nolit, quod eius merito deberetur.

Tullius libro de officiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus ac

Iusticia uirtutis splendor est maximus ex qua uiri boni nominantur.

Tullius primo de officiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Necesse est ut sit homo qui non permittat homines sequi suas sentencias, diffiniendo quid sibi sit iusticia et quid iniuria, cuius esse magis necessarium est quam natiuitas supercilii et palpebrarum et quam multa alia utilia; esse uero hominem aptum ad instituendum et exequendum iura necessarium est.

Auicenna X. methaphysice sue.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus ae

Quisquis iusticiam sectari desideras, prius Deum time et ama ut ameris a Deo. Amabis enim Deum si in hoc illum imitaberis ut uelis omnibus prodesse, nulli nocere, et tunc te uirum iustum appellabunt omnes, sequentur, uenerabuntur et diligent. Iustus enim ut sis non solum non nocebis, sed eciam nocentes prohibebis, nam nichil nocere non est iusticia sed abstinencia alieni.

Seneca de quattuor uirtutibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus af

Ita iusticie regula tenenda est ut reuerencia discipline eius, neque nimia negligencie communitate despecta uilescat, neque seueriori atrocitate durata graciam humane amabilitatis amittat.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Iusticia et iustus ag

Ab alio expectes quod alteri feceris. Prestabis parentibus pietatem, cognatis dilectionem. Pacem cum hominibus habebis, bellum cum uiciis. Prestabis amicis fidem, omnibus equitatem.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Consideracio m
Dolor a
Fortitudo m, Fortitudo q
Ipocrisis at
Iudex an
Lex c, Lex d, Lex h, Lex i
Misericordia h, Misericordia ac
Munus h
Pax e
Peccatum y
Pietas a, Pietas g
Rapina c, Rapina l
Sapiencia m, Sapiencia ai
Virtus h

Varia