Loquacitas
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | Ubi
Loquacitas a
Absit ut multiloquium deputem quando necessaria dicuntur, quantalibet sermonum multitudine ac prolixitate dicantur.
Augustinus retractionum libro I.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas b
Periculum est dicere non solum falsa, sed eciam uera, si hiis ea non quibus oportet insinuet. Quod uicium quadripertitum est, uel adulationis, uel auaricie, uel iactancie, uel loquacitatis incaute.
Ambrosius super Beati immaculati.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas c
Quam plures uidi loquendo in peccatum incidisse, uix quempiam tacendo; ideoque tacere nosse quam loqui difficilius est. Scio loqui plerosque cum tacere nesciant.
Ambrosius I. de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas d
Alliga sermonem tuum ne luxuriet, ne lasciuiet, et multiloquio peccata sibi colligat. Sit restrictior et ripis coherceatur; cito lutum colligit amnis exundans. Iugum sit uerbis tuis et statera atque mensura ut
sit grauitas in sensu, in sermone pondus, atque in uerbis modus.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas e
Ingreditur mors per ostium tuum, si falsum loquaris, si turpiter, si procaciter, postremo si ubi non oportet loquaris.
Ambrosius libro de uirginitate.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas f
Verba uoluere et apud imperitum uulgus admirationem sui facere indoctorum hominum est. Nichil tam facile quam uilem plebem et indoctam uolubilitate lingue decipere que quicquid non intelligit, plus miratur.
Ieronymus ad Nepocianum.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas g
Tempus tacendi et tempus loquendi. Discreta uicissitudine pensanda sunt tempora ne aut cum restringi lingua debet, per uerba se inutiliter soluat, aut cum loqui utiliter potest, semetipsam pigre restringat.
Gregorius libro VII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas h
Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum. Aquam quippe dimittere est linguam in fluxum eloquii relaxare quo contra in bona eciam parte dicitur: Aqua profunda, uerba ex ore uiri. Qui ergo dimittit aquam, caput est
iurgiorum quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas i
Quod superuacuis uerbis mens a silencii sui censura dissipatur, quasi tot riuis extra se ducitur; unde redire interius ad sui cognitionem non sufficit quia per multiloquium exterius sparsa uim intime
considerationis amittit.
Gregorius libro VII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas k
Praui sicut in sensu leues sunt, ita in locutione precipites quia quod leuis consciencia concipit, leuior protinus lingua prodit.
Ibidem libro V.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas l
Lingua sub magni moderaminis libratione frenanda est, non insolubiliter obliganda ne aut laxata in uicium defluat, aut restricta eciam ab utilitate torpescat.
Gregorius libro VII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas m
Si illatas molestias lingua tranquille diceret, a consciencia dolor emanaret. Vulnera enim clausa plus cruciant quia cum putredo que intus feruet eicitur, ad salutem dolor aperitur.
Gregorius libro VII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas n
Cum intentionem bonam locutio cauta non sequitur, ipsa pietatis propositio in transgressionis uicium uertitur.
Gregorius libro V. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas o
Isti sunt casus culpe crescentis ut lingua cum non restringitur, nequaquam ubi ceciderit iaceat, sed semper ad deteriora descendit.
Gregorius libro XVI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas p
Tenerum membrum lingua, et tamen uix teneri potest; substancia quidem infirmum atque exiguum, sed usu magnum et ualidum inuenitur. Tenuis est et lata, ideo aptissimum euacuandis sordibus instrumentum.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas q
Leuis quidem sermo quia leuiter uolat, sed grauiter uulnerat; leuiter transit, sed grauiter urit; leuiter penetrat animum, sed non leuiter exit; leuiter profertur, sed non leuiter reuocatur; facile uolat, ideo
facile caritatem uiolat.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas r
Vanus sermo cito polluit mentem, et facile agitur quod libenter auditur.
Ysidorus in libro soliloquiorum.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas s
Sapiens non solum quod loquitur, sed eciam oportunitatem loci et temporis et persone cui loquitur, diligenter inquirit.
Glossa super illud Prouerbiorum XV.: Sermo oportunus est optimus.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Loquacitas t
Vanus sermo uane consciencie est index. Mores hominis lingua pandit, et qualis sermo ostenditur, talis animus approbatur quoniam ex habundancia cordis os loquitur. Sermo uanus non erit absque iudicio quia ab
omni statu rectitudinis deperiunt qui per uerba uana dilabuntur.
Hugo libro II. de anima.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Loquacitas u
Lingua dicitur quia lingit adulando, mordet detrahendo, occidit menciendo. Ligat et ligari non potest; labilis est et teneri non potest, sed labitur et fallitur. Labitur ut anguilla, penetrat ut sagitta; tollit
amicos, multiplicat inimicos, mouet rixas, seminat discordias; uno ictu multos percutit et interficit. Blanda est et subdola, lata et parata ad exhaurienda bona et miscenda mala. Qui custodit linguam suam, custodit
animam quoniam mors et uita in potestate lingue est.
Hugo ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Loquacitas x
Quis enim hominum sic cantus sit ut, si inter emulos loquatur, nullum uerbum eius incurrat aliquam questionem? Difficilis res est linguam in lubrico faucium constitutam ueritatis rigide tenere mensuram cui, si
incaute frena laxentur, frequenter contra se loquitur. Facilius enim culpa tacendo refugitur quam loquendo. Salamon dicit: Ori tuo facito ostium et serram et uerbis iugum atque stateram.
Cassiodorus super Psalmum: Dixi custodiam.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas y
Quibus citra honestatis nitorem lingua polluitur infrenis, hiis consciencia quoque sordidissima est quia facilius contingit ut quispiam seria loquens uiuat obscene, id est immunde, quam ualeat ostendi qui
pariter existat improbus dictis et probus moribus.
Sydonius libro III. epistolarum.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas z
Sapiens sermones suos precogitat et examinat prius in pectore quam proferat in ore. Qui enim sunt leues et faciles ac importuni locutores, nullo rerum pondere innixi uerbis humidis et lapsantibus eam orationem
bene existimant. Est in ore nasci non in pectore linguam.
Agellius libro VIII.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Loquacitas ab
Nunquam tacet quem morbus loquendi tenet. Esyodus ait linguam non uulgandam esse sed recondendam, et thesaurum eius esse graciam optimam si modesta, pauca et modulata sit.
Agellius ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Loquacitas ac
Quidam a Pictagora querens quomodo inter sapientes discipulos computari possit, respondit: Serua silencium, donec necessarium sit tibi loqui. Si nichil dixeris nisi quod bene scieris, si gesseris optima, et
locutus fueris pauca. Nam silencium signum est sapiencie et loquacitas signum stulticie. Ne festines respondere, donec fuerit finis interrogationis, nec questionem in conuentu soluere temptes cum sapientiorem te
interesse prospexeris.
Pictagoras in suis preceptis.
Fontes primi
[Back to top]
Loquacitas ad
Non multis uerbis opus est, sed efficacibus seminis modo spargenda sunt.
Seneca XXXVIII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas ae
Quemadmodum sapienti uiro incessus modestior conuenit, ita oratio pressa, non audax. Summa ergo summarum hec erit tibi: tardiloqum te esse iubeo. Seneca XL. epistola.
VariaFons primus
[Back to top]
Loquacitas af
Sermonem maximo temperamento cum loquente dispensa in quo patitur nullam aut extraneus uerecundiam, aut familiaris iniuriam, aut credulus inuidiam, aut peritus calumpniam aut imperitus infamiam.
Seneca in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas ag
Ymago animi sermo est; qualis uir, talis oratio. Magnum est uocis et silencii temperamentum. Garrulo non respondere conuicium est.
Seneca in prouerbiis.
Fontes primi
[Back to top]
Loquacitas ah
Vt licenciosa mancipia animi imperio redige linguam, cupiditatemque opprime, si non potes, paululum remitte. Sepe ea que sanari ratione non poterant, sanata sunt tempore.
Seneca libro de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Loquacitas ai
Conscienciam amici nullus inuenit lingue preceps. Canibus imbecillibus mos est; quanto plus defecerit uirium, tanto magis latratibus indulgere.
Seneca in prouerbiis.
Fontes primi
[Back to top]
Ubi
Aduocati gConsilium z
Conuersacio t, Conuersacio u, Conuersacio y, Conuersacio z
Conuicium c, Conuicium d, Conuicium f, Conuicium g
Cor q
Discordia l
Obediencia p
Ociositas d
Odium u
Pax x
TACITURNITAS
Verecundia a
Varia