Magister
Magister a
Periculosum est magisterium; discipulatus securus est. Ideo Psalmus: Auditui, inquit, meo dabis gaudium et exultationem. Securior enim est uerbi auditor quam uerbi prolator.
Augustinus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Magister b
Magistrum uocant ut quasi laudatus misterium cordis sui simpliciter aperiat, eosque uelit habere discipulos.
Ieronymus super illud Matthei XXII.: Magister scimus quia uerax es.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Magister c
Ieronymus magistrum sibi in grammatica elegit Donatum, in rethorica Victorinum, in theologia Gregorium Nazazenum. Similiter Theofrastus sibi elegit Aristotelem, Aristoteles Platonem, Plato Socratem, regina
austri sapientissimum Salamonem.
Ysidorus in synonimis.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Magister d
Magistrum uocat cuius non uult esse discipulus; de mandato magno interrogat qui nec minimum seruat.
Crisostomus super illud Matthei XXII.: Magister quod est magnum in lege?
Fons primus
[Back to top]
Magister e
Optimus lector est qui dictorum intelligenciam expectet ex dictis pocius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit, neque cogat id uideri dictis contineri quod ante lectionem presumpserit intelligendum. Ylarius libro I. de trinitate.
VariaFontes proximus et primus
[Back to top]
Magister f
Principium discipline humilitas est cuius cum multa sint documenta, hec tria precipue ad lectorem uel auditorem pertinent: primum ut nullam scienciam, nullam scripturam uilem teneat; secundum ut a nemine discere
erubescat; tercium ut cum scienciam adeptus fuerit, ceteros non contempnat.
Hugo in didascalicon libro I.
Fons primus
[Back to top]
Magister g
Nulla res discipulo est ita perniciosa sicut uita magistri contumeliosa.
Boecius de disciplina scolarium.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
DOCTRINAVaria