Magnanimitas
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | Ubi
Magnanimitas a
Viros fortes magnanimos esse eosdem uolumus, ueritatis amicos, minimeque fallaces.
Tullius I. de officiis.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Magnanimitas b
Ad magnanimum pertinet neque perturbationi animi, neque omini, neque fortune subcumbere.
Tullius ibidem.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Magnanimitas c
Ad magnum animum pertinet ea que uidentur acerba ita ferre ut nichil a statu nature discedat, nichil a dignitate sapientis.
Tullius ibidem.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Magnanimitas d
Magnanimitas est uirtus spontanea difficilium aggressio et racionalis.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Magnanimitas e
Si magnanimus fueris, nunquam iudicabis tibi contumeliam fieri. De inimico dices: Non nocuit michi sed animum nocendi habuit. Et cum illum in potestate tua uideris, uindictam putabis non uindicare potuisse.
Scito enim magnum et honestum uindicte esse genus ignoscere.
Seneca de quattuor uirtutibus.
Fons primus
[Back to top]
Magnanimitas f
Magnanimitas autem, si ultra modum suum extollat, faciet uirum minacem, inflatum, turbidum, inquietum; et in quascumque excellencias dictorum atque factorum neglecta honestate festinum qui momentis omnibus
supercilia subrigens ut bestiarius eciam quietat, excitat; alium ferit, alium fugat. Sed talis aut miserum appetit finem, aut erumpnosam sui memoriam derelinquit. Mensura ergo magnanimitatis est nec timidum esse
hominem nec audacem.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Magnanimitas g
Eris magnanimus si pericula nec appetas ut temerarius, nec formides ut timidus. Nam timidum non facit animum nisi reprehensibilis uite consciencia.
Ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Magnanimitas h
Magnitudo animi, si a communitate humana sit remota, feritas quedam erit et immanitas.
Seneca ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Magnanimitas i
Pauper fiam; inter plures ero. Exul fiam; ibi me natum putabo quo mittar. Non sum uni angulo natus; patria mea totus hic mundus est.
Seneca in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Magnanimitas k
Magno animo nichil est magnum. Stilbon philosophus capta patria amissio rerum et cetera. Ecce uir fortis et strenuus ipsam sui hostis uictoriam uicit. Facilius est totam gentem quam magnanimum uincere.
Seneca XXIII. epistola.
Fons primus
cf. Amissio r
[Back to top]
Magnanimitas l
Magni animi est magna contempnere et mediocria malle quam nimia.
Seneca XXXVII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Magnanimitas m
Animum excellentem, moderatum, omnia tanquam maiora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem, celestis potencia agitat. Non potest res tanta sine amminiculo numinis stare. Quemadmodum radii solis
contingunt quidem terram sed ibi sunt unde mittuntur, sic animus magnus ac sacer conuersatur quidem nobiscum sed heret origini sue.
Seneca XL. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Magnanimitas n
Animus intuens uera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione sed ex natura precia rebus inponens, asperis blandisque pariter inuictus, neutri se fortune submittens, supra omnia que contingunt
acciduntque eminens, imperturbatus, intrepidus, quem nulla uis frangat, quem nec attollant fortuita nec deprimant: talis animus uirtus est; hec eius est facies.
LXVI. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Magnanimitas o
Magno animo de rebus magnis iudicandum est. Fortunatior est qui omnia rerum diuersarum onera rigida ceruice sustollit, eo qui supra fortunam extat. Non mirum est in tranquillitate non concuti; illud mirare, ibi
extolli aliquem ubi omnes deprimuntur, ibi stare ubi omnes iacent.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Magnanimitas p
Magnanimus stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum res minorem facit; nil illi eorum que ferenda sunt displicet. Quicquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur. Vires suas nouit; uincit
uirtute fortunam.
Seneca LXXII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Magnanimitas q
Nichil magnum est in rebus humanis nisi magno animo despicias.
Seneca libro de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Magnanimitas r
Proprium enim est magnitudinis uere non sentire se percussam. Immanis enim fera et magna ad latratum canum lenta respicit.
Seneca.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Contemptus oDiuicie bp
Fortitudo c, Fortitudo e, Fortitudo y
Labor l
Nobilitas q
PUSILLANIMITAS
Virtus af, Virtus ai
Varia