Pusillanimitas
Pusillanimitas a
Segnissimi est torpere cum se ad prouectum cognoscat inuitasse.
Cassiodorus libro I. epistola I.
Fons primus
[Back to top]
Pusillanimitas b
Deiecte mentis est qui familiaris rei meminit cum uocatur ad regnum. Iacens animus plebeum nummulum thesauris regalibus anteponit. Pauper sensus qui paruis incumbans perdit magna, et inhians temporalibus perdit
sempiterna.
Petrus Rauennas.
Fons primus
[Back to top]
Pusillanimitas c
Contentus esto negociis in que descendisti; luctare cum officio quod semel recepisti. Turpe est oneri cedere.
Seneca.
Fons primus
[Back to top]
Pusillanimitas d
Remissio que os prelati obstruit, que mentem eius deicit, que adulatorem et uenditorem olei facit, dum sibi quietem et honorificenciam uenatur in fauore principum, hec miseros precipitat in foueam scandalorum.
Hec est remissio per quam unus edificat parietem et alius linit, per quam laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur; per hanc canes muti inualentes, immo non uolentes, latrare; per consensus
uniformitatem, faciem et similitudinem peccatoris assumunt, sicut scriptum est: Vsquequo iudicatis iniquitatem et faciem peccatoris sumitis?
Petrus Rauennas in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
ACCIDIACorrectio s
Discretio e, Discrecio o
Exemplum h
Fortitudo i, Fortitudo k, Fortitudo r
Ira m
Labor l
Loquacitas g
Perseuerancia f
Prelacio bi
Solitudo p, Solitudo q
Varia