The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Mendacium

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | Ubi

Mendacium a

Quomodo Deus Pater genuit Filium ueritatem, sic dyabolus lapsus genuit quasi filium mendacium.

Augustinus super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mendacium b

Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, menciendo efficeris quod euitaueras.

Augustinus de uerbis apostoli.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mendacium c

Perdes omnes qui loquntur mendacium. Sunt mendacia quedam pro salute uel commodo alicuius non malicia sed benignitate ut obstetrices que dixerunt pro filiis Israel falsum Pharaoni. Hec autem mendacia non re sed in dolo laudantur et qui sic menciuntur, merebuntur aliquando ab omni mendacio liberari. Est eciam mendacium ioco quod non fallit. Scit enim cui dicitur causa ioci dici, et hec duo genera non sunt sine culpa sed non cum magna. Perfectis non conuenit mentiri nec pro temporali uita cuius morte sua uel alterius. Occiditur enim anima, licet autem eis si non falsum dicere, uerum tacere ut si quis non uult hominem ad mortem perdere uerum taceat sed non falsum dicat, nec pro corpore alterius animam suam occidat.

Augustinus super Psalmum V.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Mendacium d

Quicquid figurate fit aut dicitur, non est mendacium.

Augustinus ad Galatas.

Varia
Fons primus
[Back to top]

______________________________

In quibus rebus nichil interest ad capescendum regnum Dei, utrum credatur an non, an utrum uera putentur an falsa. In hiis errare et aliud pro alio putare, non est arbitrandum esse peccatum, aut si est, minimum est atque leuissimum.

Augustinus in encheridion.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Mendacium e

Aliud est mentiri, aliud est uerum occultare; sicut aliud est falsum dicere, aliud est uerum tacere; ut si quis non uelit ad mortem hominem prodere, paratus esse debet uerum occultare, non falsum dicere ut neque prodat, neque menciatur, neque occidat animam suam pro corpore alterius.

Augustinus super Psalmum V.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Mendacium f

Michi autem non absurdum uidetur omne mendacium esse peccatum, sed multum interest quo animo et de quibus rebus quisque menciatur. Non enim ita peccat qui consulendi sicut qui nocendi uoluntate mencitur, nec tantum ille nocet qui uiatorem menciendo in aduersum iter mittit, quantum is qui uiam uite mendacio fallente deprauat.

Augustinus in encheridion.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Mendacium g

Aliud est iurare falsum, aliud iurare in dolo. Non enim omnis qui aliter facturus est quam promittit, in dolo iurat. Licet enim apostolus Corinthis promitteret: Veniam ad uos. Non tamen in dolo iurauit aut mendaciter promisit. Ille enim in dolo iurat aut mendaciter promittit in cuius mente est, non sic se facturum ut promittit. Ille autem qui promittit falsum quod putat uerum, nec in dolo iurat, nec mendaciter promittit.

Ieronymus super Ieremiam libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mendacium h

Non nulli obstetricum mendacium conantur asserere non esse peccatum, maxime quia illis mencientibus scriptum est: Quod edificauit eis Dominus domos. In qua magis recompensatione cognoscitur quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces que eis in eterna potuit uita retribui, premissa culpa mendacii in terrena est recompensatione declinata.

Gregorius super illo loco.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Mendacium i

Non nunquam peius est mendacium meditari quam loqui. Nam loqui plerumque precipitationis est, meditari uero studiose prauitatis.

Gregorius libro XVIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mendacium k

Mendacii quoque genus perfecti uiri summo opere fugiunt ut nec uita alicuius per eorum fallaciam defendatur ne sue anime noceant, dum prestari nituntur carni aliene, quamquam hoc peccati genus facillime credimus relaxari. Nam si quelibet culpa sequenti solet pia operatione purgari, quanto magis hec facile abstergitur quam mater boni operis pietas ipsa committit?

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mendacium l

Aliud est sub incerto hoc uel illud opinando sentire, aliud est temere affirmare quod nescias. Est enim qui dubie profert mendacium nec mentitur, et est qui ueritatem quam nescit affirmat et mentitur. Nam et ille non quidem quod non est esse, sed se quod credit credere dicit et uerum dicit, eciam si hoc uerum non sit quod credit. Is cum se certum unde certus non est dicit, uerum non dicit, eciam si uerum sit de quo asserit.

Bernardus super Cantica sermone XVII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mendacium m

Concessum est dyabolo interdum uera dicere ut mendacium suum rara ueritate commendet.

Crisostomus super Mattheum.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Mendacium n

Mendacia si non habent quem decipiant, ipsa sibi menciuntur, sicut ait Psalmus: Mentita est iniquitas sibi.

Crisostomus super Mattheum XXI.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Mendacium o

Nec artificioso ingenio, nec simplici uerbo oportet decipere quemquam quia quolibet modo menciatur, quis offendit.

Ysidorus de conflictu uiciorum et uirtutum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mendacium p

Quidam in suis mendaciis graciosi sunt; quidam semper laborant esse ueridici et mendacissimi reputantur.

Petrus Blesensis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mendacium q

Mendacium est falsa uerborum prolatio cum intentione fallendi.

Tullius.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Ubi

Adulacio ba
Confessio d
Ieiunium ah
Veritas h, Veritas l
Vicium f

Varia