Obstinatio
Obstinatio a
Suspirabam ligatus non ferro alieno sed mea ferrea uoluntate. Velle meum tenebat inimicus et inde funes michi fecerat. Ex peruersa enim uoluntate facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta
est necessitas quibus quasi quibusdam ansulis sibimet annexis, tenebat me stricte dura seruitus.
Augustinus VIII. confessionum.
Fons primus
[Back to top]
Obstinatio b
Tres sunt species obstinatorum: prima eorum qui ex correctione proficiunt, secunda eorum qui ex commonitione deteriores fiunt, tercia eorum qui emendationem promittunt sed non faciunt. Ex correctione Manasses
factus est melior, Nabal ex commonitione deterior, Pharao ex afflictione durior.
Hugo de duodecim abusionibus.
Fons primus
[Back to top]
Obstinatio c
Pertinacia est ex irrationabili et inflexibili mentis obstinatione melioribus nolle cedere.
Tullius.
Fons primus
[Back to top]
Obstinatio d
Tunc est consummata infelicitas ubi turpia non solum delectant, sed eciam placent; et desinit esse remedio locus ubi que fuerant uicia, mores fiunt.
Seneca in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Caritas xConsuetudo i, Consuetudo k, Consuetudo ae, Consuetudo af, Consuetudo ag
Cor e
DESPERACIO
Varia