Odium
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | Ubi
Odium a
Tria sunt genera hominum que odit Deus: remanentem, retro redeuntem, aberrantem. Excitandi sunt remanentes, retro redeuntes reuocandi, errantes in uiam reducendi, tardi exhortandi, celeres imitandi. Qui non
proficit, remansit in uia; qui forte a meliore proposito declinat, ad id quod deterius reliquerat; reuersus est retro: qui fidem deserit, a uia errauit.
Augustinus de nouo cantico.
Fons primus
[Back to top]
Odium b
Hoc est perfecto odio odisse ut uicia non homines oderis, nec uicia propter homines diligas.
Augustinus super illud Psalmi: Perfecto odio oderam illos.
Fons primus
[Back to top]
Odium c
Festuca in oculo ira est; trabes in oculo odium est.
Augustinus super Mattheum.
Fons primus
[Back to top]
Odium d
Multum aliud est quando quisque irascens in aliquo uerbo modum excedit quod postea deleat penitendo, et aliud est seruare insidias inclusas in corde. Multum postremo inter hec uerba scripture: Turbatus est pre
ira oculus meus. De illo autem aliquid dictum est: Qui odit fratrem suum, homicida est. Multum interest inter turbatum oculum et extinctum; festuca turbat, trabes extinguit.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Odium e
In comparatione odii, ira festuca est; sed festucam, si nutrias, trabes erit; si euellas et proicias, nichil erit.
Augustinus in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Odium f
Odium est uetus ira ex pluribus causis collecta, diuturno tempore perseuerans.
Augustinus de diffinitionibus.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Odium g
Nemo potest perfecte diligere quo uocamur, nisi oderit unde reuocamur.
Augustinus de uera religione.
Fons primus
[Back to top]
Odium h
Prope modum naturale est ut nurus socrum et socrus oderit nurum.
Ieronymus super Micheam.
Fontes primi
[Back to top]
Odium i
Qui occidit et qui odit fratrem suum et qui ei detrahit, pari pena digni esse monstrantur.
Ieronymus in quadam epistola.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Odium k
Tunc bene animam nostram odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, cum eius appetitum frangimus, eius uoluptatibus reluctamur.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Odium l
Vitam anime quelibet culpa polluit, seruatus uero dolor contra proximum occidit. Menti namque ut gladius figitur et mucrone illius ipsa uiscerum occulta perforantur.
Gregorius libro X.
Fons primus
[Back to top]
Odium m
Qui ergo motum nocendi habet in animo, deberet iudicare se reum; si autem prodeat in contumeliam aduersus fratrem, eget reconciliatione; si autem non iudicat se reum, nec fratri uult reconciliari ex contemptu
perseuerans in odio, reus erit gehenne.
Gregorius Mattheum V. in omelia.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Odium n
Sicut rex in ymagine sua honoratur, sic Deus in homine diligitur et oditur. Non potest hominem odire qui Deum amat, nec potest Deum amare qui hominem odit.
Crisostomus super Mattheum XXII.
Fons primus
[Back to top]
Odium o
Nemo potest aliquid obliuisci quod diligit aut retinere quod odit.
Crisostomus in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Odium p
Hec est pugna periculosa et hec gloriosa uictoria qui poterit odire quod amat et amare quod odit.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Odium q
Bonos quis nisi stultissimus oderit? Malos uero odisse ratione caret.
Boecius de consolatione libro I.
Fons primus
[Back to top]
Odium r
Perfectum odium est homines diligere et eorum uicia semper horrere. Nam in illa parte qua creatura Dei sunt, amandos esse non dubium est; in illa iniquitate horrendi sunt in qua se polluerunt. Tales placere non
possunt, nisi eis qui factis similibus implicantur.
Cassiodorus super illud Psalmi: Perfecto odio oderam illos.
Fons primus
[Back to top]
Odium s
Simul ista mundi rector Deus posuit: odium atque regnum. Odia qui nimium timet, regnare nescit.
Seneca.
Fons primus
[Back to top]
Odium t
Peiora sunt tecta odia quam aperta.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Et ibidem: Agnosci amat qui odium ostendit.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Odium u
Propterea te loquax inimicus minus quam taciturnus offendit.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Odium x
Quamuis agas ut ne quis merito tuo te oderit, erunt tamen semper qui te odient.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Amor iCorrectio cd
Diabolus e
Homicidum d
Ira b, Ira d, Ira f, Ira h
Labor m
Loquacitas m
Regimen am
VENIA
Varia