The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Perfectio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | Ubi

Perfectio a

In plenitudine caritatis patere preceptum illud implebitur: diliges Dominum Deum tuum et cetera. Nam cum adhuc est aliquid carnalis concupiscencie quod concipiendo frenetur, non omnino ex tota anima diligitur Deus.

Augustinus in libro de perfectione iusticie.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio b

Cur non preciperetur homini ista perfectio, quamuis eam in hac uita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur. Quomodo ergo sciretur, si nullis preceptis ostenderetur?

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio c

Si uis perfectus esse, tu qui perfectum te esse pollicitus es? Quid aliud quam perfectam sectatus es uitam? Perfectus autem seruus Christi nichil preter Christum habet, aut si preter Christum habet, perfectus non est; et si perfectus non est, cum se perfectum Deo sit pollicitus ante mentitus est. Os autem quod mentitur occidit animam. Igitur ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras? Si perfectus non es, Dominum fefellisti.

Ieronymus in epistola ad Theodorum monachum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio d

Vende omnia et cetera. Nec hoc ad perfectionem sufficit nisi post contemptas diuicias saluatorem sequatur, id est relictis malis faciat bona. Facilius enim sacculus contempnitur quam uoluntas.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio e

Hec est in hominibus sola perfectio: sue imperfectionis cognitio.

Ieronymus in epistola ad Tesifontem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio f

Plerumque hii quos iam perfectos homines estimant, adhuc in oculis summi opificis aliquid habent imperfectionis. Sicut sepe imperiti homines necdum perfecte sculpta sigilla conspicimus et iam quasi perfecta laudamus que tamen adhuc artifex considerat et limat, laudari iam audit et tamen ea tundere meliorando non desinit.

Gregorius libro IIII. dyalogorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio g

Tanto quisque perfectus est, quanto perfectius sentit dolores alienos.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
cf. Compassio d & Dolor c
[Back to top]

Perfectio h

Mons altitudinem uirtutum significat ad quam angelus hortatur qui uero uiderit se non posse conscendere. Melius est ut in Segor, id est in paruula, remaneat contentus laicali et communi uita quam montem uirtutis arripiat et ad secularia redeat. Est ciuitas hic iuxta et cetera. Iuxta dicitur et tamen ad salutem tuta quia actiua uita, nec a mundi curis ex toto discreta, nec a gaudio eterne salutis aliena.

Gregorius super illud Genesis XIX.: In monte saluum te fac.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Perfectio i

Onus oneri additur et minus onerat. Sic et oneri grauissimo legis accedens quadriga euangelii et auxit perfectionem et minuit difficultatem.

Bernardus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio k

Nemo perfectus est qui perfectior esse non appetit, et in eo perfectiorem quisque se probat quo ad maiorem tendit perfectionem.

Bernardus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio l

Bonum acquirit gradum qui bene ministrauerit, meliorem forte qui bene uacauerit Deo, optimum autem qui perfectus est in utroque.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio m

Deo a quo nos sumus facti reddamus, nec dominari nobis ea quibus sumus naturaliter prepositi permittamus. Dominetur uiciis ratio, subiciatur corpus animo, animus Deo, et impleta est tota hominis perfectio ut sicut uiuencia uita carentibus, sensibilia uiuentibus, immortalia mortalibus, ratiocinando preponimus, ita bene uiuendo uoluptuosis utilia, utilibus honesta, honestis sancta, et sanctis perfecta omnia preferamus.

Prosper libro III. de uita contemplatiua.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio n

Si uis perfectus esse et cetera. Ille qui mutauit pro diuiciis paupertatem ut fieret perfectus, non in ipso tempore quo tradiderit bona sua pauperibus fiebat omnino perfectus, sed ex illa die incepit speculatio Dei adducere eum ad omnes uirtutes.

Origenes super illud Matthei XIX.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Perfectio o

Fiat uoluntas tua. Voluntas Dei est quam Christus et fecit et docuit: humilitas in conuersatione, stabilitas in fide, uerecundia in uerbis, in factis iusticia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, iniuriam facere non nosse et factam posse tollerare, cum fratribus pacem tenere, Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod dominus est, Christo nichil omnino preponere quia nec nobis quicquam ille preposuit.

Cyprianus epistola V. de oratione dominica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio p

Ieiunia, uigilie, meditatio scripturarum, nuditas ac priuatio omnium facultatum non perfectio, sed perfectionis instrumenta sunt quia non in ipsis consistit discipline finis, sed per illa peruenitur ad finem.

Abbas Moyses in collationibus patrum collatione I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio q

Sunt qui euangelicam perfectionem simulare pocius quam in ueritate arripere uolunt, eorum scilicet laudibus prouocati qui uniuersis diuiciis mundi perfectam Christi perferunt nuditatem.

Collatione VI. Piamonis

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio r

Miserum est cuiuslibet artis ac studii disciplinam quempiam profiteri et ad perfectionem eius minime peruenire.

Abbas Iohannes in collatione sua.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Perfectio s

Ad finem debet perducere que prudentum intentio uisa est suscepisse quia sicut perfecta laudem pariunt, ita et uituperationem generant que in mediis conatibus egra deseruntur. Defectus enim rerum aut consilium titubare aut uires arguit defuisse.

Cassiodorus libro IIII. epistolarum epistola XXXI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Anima t
Cogitacio d
Dolor c
Error b, Error c
Exemplum ac, Exemplum ad, Exemplum ai
Fauor b
Fortitudo q
Iusticia t
Laus ac
Meritum e
Presumptio a
Relinquere h, Relinquere al, Relinquere am (1), Relinquere am (2)
Sacerdos ae
Sanctitas b
Scandalum a
Simplicitas h, Simplicitas i
Christianus a

Varia