The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Presumptio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | Ubi

Presumptio a

Aliter aliquid sapere quam res se habet humana temptacio est. Nimis autem amando sentenciam suam uel inuidendo melioribus usque ad precidende communionis et condendi scismatis uel heresis sacrilegium peruenire dyabolica presumptio est. In nullo autem aliter sapere quam res se habet angelica perfectio est. Vita itaque homines sumus, sed spe angeli sumus quibus equales in resurrectione futuri erimus. Quamdiu ergo non habemus perfectionem angeli, non habeamus presumptionem dyaboli.

Augustinus de baptismo contra Donatistas libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio b

Multos impedit a firmitate presumptio firmitatis; nemo erit a Deo firmus nisi qui se a se ipso sentit infirmum.

Augustinus de uerbis Domini capitulo XIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio c

Nimium preceps est qui intrare contendit ubi alios cecidisse uiderit, et uehementer infrenis est cui non incutitur timor alio pereunte.

Augustinus in libro de singularitate clericorum.

Varia
Fons primus
cf. Periculum a
[Back to top]

Presumptio d

Nulla presumptio perniciosior quam de propria iusticia aut sciencia superbire.

Glossa Augustini super illud Ecclesiastici VII.: Non te iustifices ante Deum quoniam agnitor cordis est.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio e

Magnus unusquisque esse studeat; si tamen aliquo modo se esse nesciat, ne dum sibi magnitudinem arroganter tribuit, amittat.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio f

Quantalibet doctrina mens polleat, grauis est impericia uelle docere sapienciorem. Immensa enim presumptio est a seniore sibi reuerenciam exigere, silencium imperare meliori.

Gregorius libro VI. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio g

In precipiti pedem porrigit qui mensurarum suarum limitem non attendit, et plerumque amittit quod poterat qui audaciter ea ad que pertingere non ualet, arripere festinat.

Gregorius libro XXVIII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio h

Pia conditoris dispensacione agitur, ut de se confidens anima, dispensatoria temptacione pulsetur, quatenus infirmata, quid sit inueniat et presumptionis proprie fastum deponat.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio i

Presumptuosus primus in conuentibus residet, in consiliis primus respondet. Non uocatus accedit, non missus se intromittit. Reordinat ordinata, reficit facta. Quicquid ipse non fecit aut ordinauit, nec recte factum, nec pulchre estimat ordinatum. Iudicat iudicantes, preiudicat iudicaturis. Si, cum tempus aduenerit, non promoueatur ad prioratum siue in abbatem, aut inuidum iudicat aut deceptum.

Bernardus de XII gradibus humilitatis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio k

Quomodo presumptuosus culpam suam confitebitur qui nec esse putat, nec putari culpabilis patitur? Propterea cum ei culpa imputatur, crescit, non amputatur.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio l

O superba presumptio, presumptuosa superbia, que non solum angelos Deo uoluit adequare, sed homines presumpsit deificare! Porro quos erexit, depressit; et quos exaltauit, humiliauit. Hec turrim euertit, linguam confudit, Goliam prostrauit, Amon suspendit.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Superbia bd
[Back to top]

Presumptio m

Qui uenit institui antequam instituatur, alios instituere cupit et docere antequam discat. Priusquam erudiatur, promulgare uult leges; et antequam discat ordines sillabarum, philosophari incipit. Priusquam subiciatur, uult habere subiectos; et antequam maiorum iussis obtemperet, arripit iubentis officium; et antequam instruatur, instruere ac monere usurpat.

Effrem libro I.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Presumptio n

Plerisque euenit ut dum fratribus preesse festinant nunquam se moribus ipsi subiciantur et a superbia inchoantes, dum alios instruere cupiunt, nec discere ipsi nec agere ea que sunt docenda mereantur. Ostentacionis nota non caret qui sua ingerit, sed qui inuitatur ut proferat. Sicut habenda sunt que exiguntur in precio, ita ingesta uilescunt.

Iohannes Cassianus collacione Danielis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio o

Omne malum execrabilius redditur, quando publica presumptione tractatur.

Cassiodorus super Psalmum: Et non defecit de plateis eius.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio p

Constat eum de se presumere qui ad sacri ordinis cupit fastigia peruenire. Merita enim suggerunt bone appetencie nisus et in qualitate desiderii potest mens honesta cognosci. Quis enim palestrice artis ignarus in stadium luctaturus introeat? Aut quis certamini misceatur quod uirtutis consciencia non suadet? In ipsis conatibus egra languescunt que meritorum presumptionibus non iuuantur.

Cassiodorus libro IIII. epistolarum, epistola XXV.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio q

Cum non sit nostrum quod sumus, quomodo nostrum est quod habemus? Stulticie genus est ut cum alii debeas uite beneficium, tibi ascribas ornamenta uirtutum.

Valerius episcopus in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio r

Laudanda profecto fiducia est que estimacionem sui certo pondere examinat, tantum sibi arrogans quantum a contemptu et insolencia distare satis est.

Valerius Maximus libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio s

Temeritatis subiti et uehementes sunt impetus quorum ictibus hominum mentes concusse, nec sua pericula respicere, nec aliena facta iusta estimatione prosequi ualent.

Valerius Maximus de mirabilibus dictis libro IX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Presumptio t

Rex Medorum Artexes Grecis bellum indixit cui familiarium unus dicebat: Grecos aduentum nuncii belli non expectaturos sed ad primam aduentus famam terga uersuros. Alius dicebat: Greciam non uinci sed obrui mole exercitus. Alius: Timendum esse ne urbes uacuas et desertas inuenirent; non habiturum regem ubi tantas uires exercere possit. Alius dicebat: Vix illi naturam rerum sufficere; angusta esse classibus maria, militibus castra, explicandis copiis equestribus campestria, celum uix patere sagittis. Dum in hunc modum regem nimia existimacione sui furentem confutarent. Dixit Demaratus: Multitudo ista que tibi placet, tibi metuenda est. Verum est enim per magna nunquam posse regi, nec diu durare potest quod regi non potest. Nichil tam magnum quod perire non possit. Sic contingit ut dixit Demaratus. Nam ut fugax animal pauido regressu regnum suum repetere est coactus. Multi enim ignorauerunt uires suas et dum credunt se tam magnos sicut audiunt, attraxere superuacua bella et in discrimen peruentura.

Valerius Maximus libro I.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Presumptio u

Imperita rusticitas plura promittit et credit se scire que nescit.

Vegetius de re militari libro tercio.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Bellum b
Confidencia a, Confidencia b, Confidencia e, Confidencia i
Consideracio c, Consideracio d, Consideracio ah
Contemplacio g
Contemptus f
Curiositas c
Desperacio a
Diuicie h
Doctrina r
Fortitudo i
Humilitas am
IACTANCIA
Iusticia k
Prelacio be, Prelacio cd
Securitas i
Superbia ag

Varia