Reconciliatio
Reconciliatio a
Si absens est, uade non pedibus corporis, sed animo humili te prosternas in conspectu eius cui oblaturus es. Si presens est, reuocandus est ad amorem ab eo ueniam petendo, si eum lesisti, uel si te leserat,
dimittendo cordis rancorem.
Augustinus super illud Matthei V.: Vade prius reconciliari fratri.
Fons primus
[Back to top]
Reconciliatio b
Non queritur quid quis fuerit, sed quid sit. Preterita enim nec condempnant nec iudicant.
Ambrosius super epistolam ad Galatas.
Fons primus
[Back to top]
Reconciliatio c
Sciendum est quia ille recte delicti sui ueniam postulat qui prius hoc quod in ipso delinquitur relaxat. Munus enim non accipitur nisi ante discordia ab animo pellatur, dicente ueritate: Si offers munus tuum et
cetera. Qua in re pensandum est cum omnis culpa munere soluatur quam grauis est culpa discordie nec munus accipitur. Debemus itaque ad proximum quamuis longe positum, longeque disiunctum mente ire, eique animum
subicere, humilitate ac beniuolencia placare.
Gregorius in dyalogo libro IIII.
Fons primus
[Back to top]
Reconciliatio d
Si cogitatu offendisti, cogitatu reconciliare; si uerbis, uerbis; si factis, factis. Nisi enim quem factis lesisti, factis placaueris, sine causa oras ad Deum, sine causa elemosinas facis de rebus quibus alios
exspoliasti. Quid enim prodest si unus ad Deum pro te orat, et alius aduersum te Deum interpellat, iuxta illud Ecclesiastici XXXIIII.: Dona iniquorum non probat altissimus?
Crisostomus super illud Matthei V.: Vade.
Fons primus
[Back to top]
Reconciliatio e
Si tantummodo non ledas eum qui te lesit, auertas tamen te ab eo nec libenter eum uideas; manet sine dubio uulnus in pectore et dolor angescit in corde. Quod si est, nondum utique Christus quod mandauit expletur.
Nunquid tu ita uis propicium tibi fieri Deum ut non te quidem ledat, auertat se tamen a te et peccatorum tuorum memoriam teneat et uidere te nolit? Igitur qualem uis erga te esse Deum cum delictorum ueniam poscis,
talem te exhibere debes hiis qui deliquerunt in te.
Crisostomus libro de compunctione cordis tractans illud Matthei VI.: Dimitte nobis debita.
Fons primus
[Back to top]
Reconciliatio f
Frustra propiciari sibi Deum querit qui cito placari in proximum negligit.
Ysidorus de summo bono libro III.
Fons primus
[Back to top]
Reconciliatio g
Discentio ab aliis a te reconciliatio incipiat; cum ignoscis ita beneficium tuum temperat ut non ignoscere uidearis sed absoluere; quia grauissimum pene genus est, contumeliosa uenia.
Seneca in libro de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Correctio aiElemosina c
Odium m
Venia
Varia