The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Sacramentum

______________________________


a | b | c | d | Ubi

Sacramentum a

Ab ipsa Dei sapiencia homine assumpto a quo in libertatem uocati sumus, pauca sacramenta saluberrima constituta sunt, que societatem Christiani populi, hoc est sub uno Deo libere multitudinis continerent. Sed quidam ipsam religionem nostram quam manifestissimis et paucissimis celebrationum sacramentis Dei misericordia uoluit esse liberam, seruilibus premunt oneribus.

Augustinus in libro de uera religione.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Sacramentum b

Scio quia lapis ex aqua fructum ferre non potest, et per lapideos canales transit aqua ad areolos, et in canali lapideo nil generatur, sed ortus plurimum fructum affert. Spiritualis uero uirtus sacramenti ut lux pura ab illuminandis recipitur, sed per immundos transiens non coinquinatur.

Augustinus in libro de baptismo contra Donatistas.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Sacramentum c

Intra catholicam ecclesiam in ministerium corporis et sanguinis Domini nil a bono maius, nil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in uerbo perficitur creatoris et uirtute Spiritus sancti. Si enim in merito esset sacerdotis, nequaquam ad Christum pertineret. Nunc autem sicut Christus ipse est qui baptizat, ita ipse est qui per Spiritum sanctum efficit carnem et transfundit in sanguinem. Credendum enim est quod in uerbis Christi sacramenta conficiantur, cuius prius creantur imperio, eius utique uerbo recreantur ad melius.

Augustinus in libro de corpore Christi.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Sacramentum d

Omnia sacramenta cum obsunt indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus.

Augustinus contra epistolam Parmeniani libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

BAPTISMUS
Eucharistia f, Eucharistia n, Eucharistia u
Excommunicacio a
Misericordia l
Salus d

Varia