The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Securitas

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | Ubi

Securitas a

Nemo securus debet esse in uita ista que tota temptacio nominatur ut qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat eciam ex meliore deterior.

Augustinus libro X. confessionum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas b

Nemo securus est in hiis bonis que potest inuitus amittere; ueritatem autem atque sapienciam nemo amittit inuitus.

Augustinus de libero arbitrio libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas c

Nunquam securus cum thesauro latro tenetur inclusus, nec infra unam cauernam habitans cum lupo tutus est agnus. Ipse uoluit penetrari qui hostem proprium in suas partes induxit, et intestinum sibi gladium ipse supponit qui locum habitacionis sue aduersarii ingressibus reserauit.

Ieronymus de cohabitacione clericorum et mulierum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas d

Sepe mens dum uirtutis sue securitate resoluitur, insidiante aduersario inopinate culpe telo perforatur; et inde a Deo in eternum longe fit, unde ei ad tempus sine cautele custodia propinquauit.

Gregorius libro IX. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas e

Incassum munita sunt cetera, cum locus unus de quo hosti patet aditus, non est munitus.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas f

Ve nobis miseris qui de electione nostra nullam adhuc Dei uocem cognouimus et iam in ocio quasi de securitate torpemus! Debet profecto in spe esse securitas sed eciam timor in conuersacione ut et illa certantes foueat, et iste torpentes pungat.

Gregorius libro XXIX. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas g

Sepe quem temptacionis certamen superare non ualuit, sua deterius securitas strauit.

Gregorius libro II. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas h

Quelibet occulta loca sine gracia infusa animas saluare non possunt. Nam Loth in ipsa peruersa ciuitate iustus fuit, in monte peccauit. Sed ista cur dicimus cum maiora nouerimus? Quid enim paradiso iocundius? Quid celo securius? Et tamen homo de paradiso et angelus de celo peccando cecidit.

Gregorius in omelia quadam et ponitur XL. distinctione.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Securitas i

Quibusdam sepe magnitudo uirtutis occasio fuit perdicionis ut cum de confidencia uirium inordinate securi essent, per negligenciam inordinate morerentur. Mater enim negligencie solet esse securitas. Videndo ergo meretricem, id est Magdalenam, de tua liberacione non desperes, sed et Iudam cogitando securus esse non debes. Confidencia stantem euertit et desperacio post lapsum exurgere non admittit.

Gregorius in pastorali.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Securitas k

O uita secura, ubi absque formidine mors expectatur, immo et exoptatur cum dulcedine et excipitur cum deuocione!

Bernardus ad milites templi.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas l

Nusquam est securitas, fratres, nec in celo, nec in paradyso, multo minus in mundo. In celo enim cecidit angelus sub presencia diuinitatis, in paradiso Adam de loco uoluptatis, in mundo Iudas de scola Saluatoris.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas m

Nichil potest esse securius quam illi omnia committere qui nouit suis cultoribus congrue profutura prestare.

Cassiodorus super Psalmum LXXII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas n

Sic comedo, bibo et dormio securus quasi iam transierim diem mortis et euaserim diem iudicii et tormenta inferni. Sic ludo et rideo quasi iam regnem tecum in regno tuo.

Hugo libro III. de anima.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas o

Securitas est incommoditates imminentes et rei inchoate affines non formidare.

Tullius in rethorica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas p

Securitatis magna porcio est nichil inique facere; confusam uitam et perturbatam potentes agunt; tantum metuunt, quantum nocent.

Seneca XVI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Securitas q

In ipsa securitate animus ad difficilia se preparet et contra iniurias fortune inter beneficia firmetur. Quem in ipsa re trepidare nolueris, ante rem exerceas.

Seneca XXIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Auaricia af
CONFIDENCIA
Consciencia z
Contemplacio c
Diuicie ao
Error i
Fides ai, Fides ao
Laus b

Varia