Disciplina
Disciplina a
Cor quod sine disciplina est exaltari non ualet quia humana mens sicut male eleuata in infimis premitur, sic bene pressa in sublimibus leuatur.
Gregorius libro XIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Disciplina b
O quam compositum reddit omnem corporis statum, nec non et mentis habitum disciplina! Ceruicem submittit, ponit supercilia, componit uultum, ligat oculos, cachinnos cohibet, moderatur linguam, frenat gulam,
sedat iram, format incessum.
Bernardus epistola CXIII.
Fons primus
[Back to top]
Disciplina c
Iugo discipline insolencia morum domanda est, quousque duris ac diuinis seniorum attrita legibus humilietur et sanetur ceruiciosa uoluntas, bonumque in se nature quod superbiendo amiserat, obediendo recipiat.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Disciplina d
Disciplina custos spei, reticinaculum fidei, dux itineris salutaris, fomes ac nutrimentum bone indolis, magistra uirtutis, facit in Christo manere semper ac iugiter Deo uiuere, ad promissa celestia et diuina
premia peruenire.
Cyprianus epistola II. de disciplina et habitu uirginum.
Fons primus
[Back to top]
Disciplina e
Quamuis in nullo loco disciplinam suam homo deserere debeat, diligencius tamen ibi conseruanda est ubi uel neglecta pluribus generat scandalum, uel custodita bone imitacionis exemplum.
Hugo de institucione nouiciorum.
Fons primus
[Back to top]
Disciplina f
Qui breui tempore pro pudore disciplinam non patitur, omni tempore in pudore insipiencie permanebit.
Pythagoras in suis preceptis.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Disciplina g
Educatio et disciplina mores facit et illud sapit unusquisque quod didicit.
Seneca in libro de moribus.
Fons primus
cf. Consuetudo ai
[Back to top]
Ubi
CONUERSACIODelicie h
Varia