The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Conuersacio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | Ubi

Conuersacio a

In diuersis obseruacionibus nulla disciplina melior graui et prudenti Christiano nisi ut eo modo agat quo agere uiderit ecclesiam ad quam forte deuenerit ad discendum quod opus est.

Augustinus de doctrina Christiana.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio b

Quisquis rebus pretereuntibus strictius utitur quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit aut intemperans aut supersticiosus est. Quisquis uero sic eis utitur ut metas consuetudinis bonorum inter quos uersatur excedat aut aliquid significat aut flagiciosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum sed libido in culpa est.

Augustinus libro III. de doctrina Christiana et ponitur XLI. distinctione.

Varia
Fons primus
cf. Consuetudo d & Libido d
[Back to top]

Conuersacio c

Magis mores commendant statum quam status mores. Etenim quo status inferior, eo uirtus eminentior.

Ambrosius in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio d

Semper in comitatu tuo graues feminas habeas. Mores enim et studia dominarum plerumque ex ancillarum et comitatuum moribus iudicantur. Qualis enim queque sit, talium consorcio delectatur.

Ieronymus in epistola ad Demetriadem uirginem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio e

Falsus rumor cito opprimitur et uita posterior indicat de priori. Raro inuenies qui ita reprehensibilem uitam suam exhibere uelint ut non reprehendant alienam.

Ieronymus in epistola quadam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio f

Pro signo sunt interioris hominis uerba erumpencia quomodo libidinosum qui sua celat uerba et uicia callide interdum turpis sermo demonstrat. Minoribus enim maiora monstrantur uultuque et oculis dissimulari non potest consciencia dum luxuriosa et lasciua mens lucet in facie et secreta cordis motu corporis et gestibus indicat.

Ieronymus super duodecim prophetas libro II. super illud Ezechielis III.: Filii hominis fode parietem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio g

Non ualde laudabile est bonum esse cum bonis sed bonum esse cum malis. Sicut enim grauioris culpe est inter bonos bonum non esse, ita immensi est preconii, bonum eciam inter malos extitisse.

Gregorius libro I. moralium super illud Iob: Vir erat in terra Hus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio h

Sit in gestu tuo grauitas, in motu simplicitas, in incessu honestas; nichil dedecoris, nichil lasciuie, nichil petulancie, nichil insolencie, nichil leuitatis in tuo incessu appareat. Animus enim in corporis gestu apparet et species corporis simulacrum est mentis figuraque probitatis.

Ysidorus II. libro soliloquiorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio i

Sancta conuersacio confundit inimicum, edificat proximum, glorificat Deum.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Conuersacio k

Philosophus sic inter hostes uiuendum censuit tanquam inter amicos, et inter amicos ac si in mediis hostibus uiueretur.

Crisostomus in libro III. de uestigiis philosophorum.

Varia
Fons primus
cf. Amicicia ab
[Back to top]

Conuersacio l

Cor hominum de operum ostenditur qualitate et formas mencium species detegit actionum.

Leo papa in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio m

Quod potest redimi non timetur. Esse iam inter nocentes innoxium crimen est; malos quisquis non imitatur offendit. Consensere iura peccatis et cepit licitum esse quod publicum est.

Cyprianus epistola II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio n

Disciplina est conuersacio bona et honesta cui parum est non malum facere sed studet eciam in hiis que bene agit irreprehensibilis apparere.

Hugo in libro de disciplina monachorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio o

Disciplina honeste conuersacionis ex quattuor perpendi potest: ex gestu, motu, affatu et conuictu. Gestus autem reprehensiblis est, si est aut mollis, aut dissolutus, aut tardus, aut citatus. Mollis significat lasciuiam, dissolutus negligenciam, tardus pigriciam, citatus siue impetuosus inconstanciam.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio p

Gestus hominis in omni actu esse debet graciosus sine mollicie, quietus sine dissolucione, grauis sine tarditate, alacer sine inquietudine, maturus sine proteruia, et sine turbulencia seuerus.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio q

Temperanda est eciam facies et modificanda in gestu suo, ita ut nec proterue exasperetur nec molliter dissoluatur sed semper habeat rigidam dulcedinem et dulcem rigorem, secundum illud Ecclesiastici XIX: Ex uisu cognoscitur uir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Amictus corporis et risus dencium et ingressus hominis enunciant de illo, scilicet qualis sit, quia per id quod foris siue bene siue male agitur, interior animi qualitas intuencium oculis patenter indicatur.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio r

In motu corporis cauendum est ne in tardacionibus adeo molli gressu utamur ut pomparum ferculis similes esse uideamur, aut in festinacionibus non suscipiamus nimias celeritates. Que cum fuerint anhelitus mouentur, uultus mutantur, ora torquentur, que signa sunt inconstantis animi.

Hugo ibidem et ponitur in libro de problematibus.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Conuersacio s

Quod enim inordinati motus corporis dissolucionem indicent mentis, probatur testimonio Salomonis qui dicit: Homo apostata, uir inutilis, graditur ore peruerso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, prauo corde machinatur malum, et in omni tempore iurgia seminat, quia cum mens interius a custodia sua soluitur, membra foris ad omnem actum inordinate commouentur. Et uelut corpus paralitici motum quidem habet, sed officia membrorum in suis actionibus seruare non ualet.

Hugo de disciplina monachorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio t

In affatu siue locucione disciplina honeste conuersacionis attenditur in qua quinque res sunt obseruande: hoc est quid, cui, quomodo, quando et ubi dicatur. Quid ut nunquam in sermonibus ociosa adhibeantur. Ociosa autem sunt omnia que sunt aut nociua, aut inhonesta, aut inutilia. Inutilia autem sunt que nec loquentibus, nec audientibus prosunt. Inhonesta sunt que uel illius qui loquitur, uel cui loquitur, uel de quo loquitur dignitati non conueniunt. Nociua autem sunt que suis suasionibus animos auditorum ad errorem siue prauitatem inducunt.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio u

Cui primo consideret an propter se uel propter illum loquatur. Si propter se, uideat ut ille talis sit de cuius colloquio utilitas ei prouenire possit. Si propter illum loquitur, caueat ne talis sit ille qui uel sua exhortacione non indigeat uel ita eciam in malo sit obstinatus ut exhortacione alterius corrigi se non permittat. Si ergo sic est, nunquam nisi ad nostram uel ad aliorum erudicionem loqui debemus.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio x

Quomodo exhortemur ad constanciam timidos, ad timorem superbos, ad frugalitatem prodigos, ad liberalitatem auaros, ad humanitatem parcos, ad parcitatem gulosos, ad consilium temerarios, ad silencium uerbosos, ad uerbum exhortacionis nimis tacitos, ad mansuetudinem impacientes, ad indulgenciam crudeles, ad uerecundiam procaces, ad quietem precipites, ad prudenciam incautos, et omnino quicquid dicere uolumus, ex ipsa prius nostri sermonis qualitate colligamus.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio y

Vbi quedam enim sunt loca in quibus silencium est seruandum, quedam in quibus de intelligencia et exposicione scripturarum collaciones cum disciplina tamen et reuerencia, hoc est sine contencione et clamore uerborum haberi possunt, quedam in quibus pro instructione morum uerba habenda sunt, quedam in quibus magis loquendi licencia laxatur, ita ut non solum de spiritualibus sed eciam de exteriorum disposicione et prouisione sermones admittantur. Loca autem in quibus uana et superflua dici debeant inuenire non possum.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio z

Quando. Est enim tempus quando nichil et est tempus quando aliquid est dicendum, nullum uero tempus est quando dicenda sunt omnia. Tempus enim tacendi debet precedere tempus loquendi. Propterea non ait Salamon tempus loquendi et tempus tacendi, sed tempus tacendi et tempus loquendi quia prius per silencium tempore tacendi discitur quod postea per uerbum tempore loquendi proferatur. Sapiens enim eque cauet uel ne tempore quando loqui debet per negligenciam sileat, uel ne in omni tempore quando loqui licet per licenciam concessam in multiloquium cadat. Recte ergo tempus loquendi discernitur si homo non semper quando loqui debet sileat, nec semper quando licet loquatur.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio ab

Modus autem loquendi in tribus consistit: scilicet quo gestu, quo sono et qua significacione aliquid dicatur. Disciplina enim iubet ut loquentis sit gestus modestus et humilis, sonus demissus et suauis, significacio uerax et dulcis.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio ac

In conuictu siue comestione disciplina honeste conuersacionis attenditur, scilicet in seipso et in suo cibo. In seipso tripliciter: scilicet in disciplina tacendi, uidendi, sese continendi, ut scilicet linguam suam a loquacitate restringat, oculos suos a circumspectione cohibeat, et ut cetera membra omnia cum modestia et quiete contineat.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Non sicut quidam faciunt qui cum ad edendum assederint, inquieta quadam agitacione membrorum intemperanciam animi sui designant. Caput excuciunt, brachia exerunt, manus in altum expandunt, et non sine magna turpitudine quasi totum epulum simul sint absorturi, ingentes quosdam conatus et gestus satis indecoros ostendunt. In uno loco sedentes oculis et manibus que prope et longe sunt omnia circumcurrunt simul panes comminuunt, uina in calices effundunt, discos in gyrum circumducunt, et uelut rex super obsessam ciuitatem assultum facturus, dubitant ubi primum expugnacionem aggrediantur, dum simul in omni parte irrupcionem facere concupiscunt.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Gula ab
[Back to top]

Conuersacio ae

Disciplinam honeste conuersacionis in suo cibo debet quis obseruare, uidelicet quid, quantum, quomodo cibum sumere debeat. Quid ut scilicet non nimis preciosa et delicata expetat, nec nimis rara et insolita requirat, nec nimis accurate et laute preparata concupiscat. In primo luxus arguitur, in secundo curiositas ostenditur, in tercio supersiticio notatur.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio af

Quantum cuius mensura hec michi esse uidetur ut neque contra honestatem, neque supra necessitatem sumatur. Non omnis uenter idem sapit, alius plus, alius minus. Ergo ille cui parum sufficit magis superfluitatem caueat. Ille uero cui multum opus est magis ad honestatem attendat quia neque ille nisi temperancie metas transierit ad turpitudinem ueniet, neque iste nisi prius honestatis oblitus fuerit in superfluitatem impinguet.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio ag

Quomodo, hoc est quam munde et quam temperate. Quidam enim bibentes digitos mediotenus poculis immergunt. Alii unctas manus ad uestimenta suadent rursus ad cibaria tractanda redeunt. Aliis nudis articulis uice coclearis olera sua piscantur, ita ut in eodem iure manus ablucionem et uenter refectionem querere uideatur. Alii reliquias dencium suorum offas facturi in poculis demergunt.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio ah

Hec dicentibus erubescenda essent, si a facientibus presumpta non fuissent. Sed nescit aliquando impudencia erubescere nisi fuerit manifeste confusa. Nunc autem sustineat in audiendo uerecundiam qui noluit in faciendo habere disciplinam.

Hec Hugo de sancto Victore de disciplina monachorum.

Varia
Fons primus
cf. Verecundia p
[Back to top]

Conuersacio ai

Omnia omnium rerum, si bene obseruentur, indicia sunt et argumentum morum ex minimis poteris cognoscere impudicum, id est lasciuum, et incessus ostendit et manus mota et interdum responsum et relatus ad caput digitus et flexus oculorum. Improbum et insanum risus uultus habitusque demonstrat.

Seneca LIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio ak

Quemadmodum sapienti uiro incessus modestior conuenit, ita oracio pressa non audax. Summa ergo summarum hec erit: tardiloqum te esse iubeo.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Locquacitas ae
[Back to top]

Conuersacio al

Barbarismus est morum sermo iocundus et animus dolosus. Quidam se domi contrahunt, foris dilatant et extendunt. Vicium est hec diuersitas et signum uacillantis animi et nondum habentis tenorem suum.

Seneca in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio am

Non magis utilitati est ager cum redditibus amplis quam uicinus equalis cum moribus bonis. Sit tibi erga singulos salsi libra sermonis ut te blandum pueri comitem iuuenes, grauem senes meciantur.

Seneca in quadam epistola.

Varia
Fons primus
cf. Societas x
[Back to top]

Conuersacio an

Nulla res magis animos induit honestos et in prauum inclinabiles reuocat ad rectum quam bonorum uirorum conuersacio. Paulatim enim descendit in pectora et uim preceptorum optinet frequenter aspici, frequenter audiri.

Seneca epistola VI.

Varia
Fons primus
cf. Societas t
[Back to top]

Conuersacio ao

Id agamus ut meliorem uitam sequamur quam uulgus, non ut contrariam; alioquin quos emendare uolumus fugamus a nobis et auertimus.

Seneca V. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Exemplum ak
[Back to top]

Conuersacio ap

Si quid in aliquibus ex sordida conuersacione seruile est, honestorum conuictus excuciet.

Seneca XXXV. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio aq

Tunc felicem te esse iudica cum poteris in publico uiuere, cum te parietes tui tegent, non abscondant, quos plerumque nobis circumdatos iudicamus non ut tucius uiuamus, sed ut peccemus occultius. Rem dicam ex qua mores nostros estimes. Vix quemquam inuenies qui possit aperto hostio uiuere. Ianitores consciencia opposuit non superbia; sic uiuimus ut deprehendi sit subito aspici.

Seneca XLII. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Consciencia t
[Back to top]

Conuersacio ar

Ita uiue ut nichil tibi committas nisi quod committere eciam inimico tuo possis.

Seneca III. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Honestas e
[Back to top]

Conuersacio as

Sic certe uiuendum est tanquam in conspectu uiuamus, sic cogitandum tanquam aliquis in pectus intuitum prospicere possit. Quid enim prodest ab homine aliquid esse secretum cum nichil Deo clausum est?

Seneca LXXXIII. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Consciencia x
[Back to top]

Conuersacio at

Salutare est non conuersari dissimilibus et diuersa cupientibus. Turba etsi non mutat te, impedit tamen; multum autem nocet eciam qui moratur. In uicia alter alterum trudimus; quomodo autem reuocari possunt ad salutem quos nemo retinet, populus impellit?

Seneca XXXII. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Vicium p
[Back to top]

Conuersacio au

Hic modus michi placet: temperetur uita inter bonos mores et publicos; suspicient omnes uitam nostram sed agnoscant. Quid ergo eadem faciemus que ceteri, nil inter nos et illos intererit? Plurimum dissimiles nos uulgo sciat qui inspexerit propius. Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se nouitate uite conuertet.

Seneca epistola XIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio ax

Sic cum inferiore uiuas quemadmodum superiorem tecum uelis uiuere.

XLVII. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Seruitas i
[Back to top]

Conuersacio ay

Omnes tibi pares facies, inferiores superbiendo non contempnas, superiores recte uiuendo non timeas. In reddenda officiositate neque exactor neque negligens appareas. Cunctis esto benignus, nemini blandus, paucis familiaris, omnibus equs. Seuerior esto iudicio quam sermone et uita quam uultu, clemencie cultor, clemens ultor, seuicie detestator, fame bone neque tue seminator neque aliene inuidus, rumoribus, criminibus, suspicionibus minime credulus, sed malignis pocius qui per speciem simplicitatis aliquibus subrexerint oppositissimus, ad iram tardus, ad misericordiam pronus, in aduersis firmus, in prosperis cautus, occultator uirtutum sicut alii uiciorum, uane glorie contemptor et bonorum quibus preditus es non acerbus exactor. Nullius imprudenciam despicias. Rari sermonis ipse, loquencium paciens, seuerus seueris, sed hylares non aspernans.

Seneca de quattuor uirtutibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio az

(Conuersacio az abest in manuscriptis)

Conuersacio ba

Si tempus iocos exigit, hos quoque cum dignitate sapiencie gere ut te nec grauet quisquam tanquam asperum, nec contempnat tanquam uilem. Non erit tibi scurrilis sed grata urbanitas. Sales tui sine dente sint, ioci sine uilitate, risus sine cachinno, uox sine clamore, incessus sine tumultu. Quies tibi non desidia erit et cum ab aliis luditur tu sancti honestique aliquid tractabis.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Conuersacio bc

Cum quidam stolidus audiente Pythagora diceret, malle cum mulieribus esse quam cum philosophis conuersari, et sues, inquit, in ceno libencius quam in pura aqua uersantur.

Valerius libro VII. de memorabilibus dictis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Consciencia o, Consciencia x
Consuetudo ai
Contemplacio ah
DISCIPLINA
Doctrina af
Excusacio o
Exemplum ak
Innocencia g
Ordo d
Sanctitas s
SOCIETAS
Solitudo f, Solitudo u, Solitudo x, Solitudo af

Varia