The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Mirabile siue miraculum

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | Ubi

Mirabile siue miraculum a

Quicquid igitur mirabile fit in hoc mundo profecto minus est quam totus hic mundus, id est celum et terra et omnia que in eis sunt que certe Deus fecit. Nam et omni miraculo quod fit per hominem, maius miraculum est homo. Quamuis igitur miracula uisibilium naturarum uidendi assiduitate uilescunt, tamen cum ea sapienter intuemur, inusitatissimis rarisque maiora sunt.

Augustinus libro X. de ciuitate Dei.

Varia
Fons primus
cf. Mirabile siue miraculum g
[Back to top]

Mirabile siue miraculum b

Miracula leguntur in populis ut credantur, nec in populis tamen nisi credita legerentur. Hec autem ubicumque fiunt, uix a tota ciuitate ipsa sciuntur, uel a quocumque commanencium in loco. Nam plerumque fiunt ignorantibus ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas ut sine difficultate uel dubitatione credantur, quamuis Christianis fidelibus indicentur.

Augustinus XXII. de ciuitate Dei.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum c

Aliter magi faciunt miracula, aliter boni Christiani, aliter mali; magi per priuatos contractus cum demonibus, boni Christiani per publicam iusticiam, mali Christiani per signa publice iusticie.

Augustinus libro LXXXIII. questionum.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Mirabile siue miraculum d

Ideo non omnibus sanctis ista miracula attribuuntur ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, estimantes in talibus factis esse maiora dona quam in operibus iusticie quibus uita eterna comparatur.

Augustinus ibidem.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum e

Demus aliquid Deum posse quod nos fateamur inuestigare non posse. In rebus enim mirabilibus tota ratio faciendi est potencia facientis.

Augustinus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum f

Nichil mirabilius in rebus humanis quam diligere inimicos.

Augustinus libro confessionum

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum g

Eunt homines admirari alta moncium et ingentes fluctus maris et latissimos lapsus fluminum et occeani ambitum et gyros syderum et relinquunt seipsos nec mirantur. Nam et omni miraculo quod fit per hominem maius miraculum est homo.

Augustinus libro confessionum.

Varia
Fons primus
cf. Mirabile siue miraculum a
[Back to top]

Mirabile siue miraculum h

Sicut non fuit Deo impossibile quas uoluit instituere, sic ei non est impossibile in quicquid uoluerit quas instituit naturas mutare.

Augustinus libro XXI. de ciuitate Dei.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum i

Operum Dei causa si lateat hominem non se obliuiscatur esse hominem, nec propterea Deo det insipienciam quia non bene capit eius sapienciam.

Augustinus de spiritu et littera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum k

Prophetare et uirtutes facere et demonia eicere interdum non eius meriti qui operatur, sed uel inuocatio Christi hoc agit, uel ob condempnationem eorum qui inuocant, uel utilitatem eorum qui uident et audiunt.

Ieronymus super illud Matthei VII.: Nonne in tuo nomine uirtutes multas fecimus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum l

Caritatis et pietatis miracula amate que tanto securiora sunt, quanto et occulta; et de quibus apud Deum eo maior fit retributio, quo apud homines minor est gloria.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum m

Diuina mirabilia et semper debent considerari per studium et nunquam discuti per intellectum.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum n

Rationem de occulto Dei consilio querere nichil est aliud quam contra eius consilium superbire.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum o

Quatuor mirabiles mutationes fecit Deus: de piscatore primum ecclesie pastorem, de persecutore magistrum gencium et doctorem, de publicano primum euangelistam, de latrone primum celicolam.

Crisostomus super principium Matthei.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum p

Tria totus mundus mirabatur: Christum post mortem resurrexisse, cum carne in celum ascendere, et per duodecim apostolos piscatores totum mundum conuertisse; huius autem quadruplex fuit causa, scilicet pecunie contemptus, glorie despectus, secularium occupationum segregatio, et terribilium perpessio.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum q

Mirabilius est uidere hominem conuicia passum et non motum quam hominem uulneratum et percussum non cadentem.

Crisostomus super Matheum.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum r

Miracula in signum sunt non fidelibus sed infidelibus quia signum fidelibus non est necessarium qui iam crediderunt, sed infidelibus ut conuertantur. Nam Paulus pro non credencium infidelitate patrem Publi de infirmitate febrium uirtutibus curat, infirmantem uero Thimotheum fidelem non oratione sed medicinaliter temperate ut noueris miracula pro incredulis non pro fidelibus fieri.

Ysidorus libro I. de summo bono.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum s

Res multis modis apparent mirabiles, aliquando ex magnitudine, aliquando ex paruitate, aliquando quia rare, aliquando quia pulchre. Secundum magnitudinem attenditur quando res quelibet sui generis modum in quantitate excedit; sic miramur gigantem inter homines, cetum inter pisces, grifen inter uolucres, elephantem inter quadrupedes, draconem inter serpentes. Secundum paruitatem considerantur quando res quelibet ceteris sui generis quantitate equari non potest ut tinea et uermes et cynifes et alia similia que inter cetera quidem animalia uiuunt, sed ceteris omnibus corporis exiguitate dispares sunt. Vide ergo quid magis mireris dentes apri uel tinee, alas grifi uel cynifis, caput equi uel locuste, crura elephantis uel culicis, leonem uel pulicem, tigridem uel testudinem. Ibi miraris magnitudinem, hic miraris paruitatem; illis dedit oculos quos uix comprehendere potest oculus et in tam exiguis corporibus sic omnifariam iuuamenta nature sue congrua plenissime distribuit ut nichil uideas deesse in minimis eorum omnium que natura formauit in magnis.

Hugo de operibus trium dierum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum t

Miramur eciam quare cocodrillus manducans inferiorem molam non mouet, et quomodo salamandra illesa in igne permanet. Quis dedit hericio spinas et docuit eum ut se pomis turbine discussis inuoluat quibus honustus incedens stridet quasi plaustrum, et formica yemis superuenture prescia granis horrea sua replet, aranea quoque de uisceribus suis laqueos nectit ut predam capiat? Isti sunt testes sapiencie Dei.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum u

Est adhuc aliud uerum et euidens diuine sapiencie argumentum quod omne genus simile sibi procreat, et una species propagata prime originis formam non immutat; non ouis uitulum, non uacca agnum, non cerua leporem, non leo uulpem, sed in sibi simile propaginem suam extendit. Aliud genus est fagus, aliud quercus unumquodque suam speciem habet, et unumquodque sui generis seruat similitudinem. Vide folium quomodo intrinsecus productis costulis huc et illuc intexitur. Numera unum, numera aliud; omne quod est unius generis, unius inuenies similitudinis, tot costulas in uno, quot costulas in alio; talem formam in uno, qualem in alio; talem colorem in uno, qualem in alio. Omnis enim natura quasi cuiusdam intrinsecus dictantis preceptum acceperit, nusquam terminos suos excedere presumit.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mirabile siue miraculum x

In facie uultuque nostro nullas duas in tot milibus hominum indiscretas effigies existere quod ars nulla in paucis numero prestet affectando.

Plinius libro ystoriarum mundi.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Anima ac
Antichristus o, Antichristus q
Castitas t, Castitas u
Confessio n
Consideratio b
Eucharistia h, Eucharistia i
Incarnatio f, Incarnatio m
Ressurectio q
SORTILEGIUM

Varia