Regimen siue regere
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | Ubi
Regimen siue regere a
Recta domus ubi uir imperat, femina obtemperat. Rectus ergo ipse homo ubi spiritus imperat, caro seruit.
Augustinus super Iohannem.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere b
Pro omnibus tibi subiectis que in domo tua sunt, rationem Deo reddes.
Augustinus in epistola ad quemdam comitem.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere c
Omnia indigent Domino et misera et felicia, quia sine illo miser non subleuatur, et felix non regitur.
Augustinus super Psalmum XXXII.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Regimen siue regere d
Quicumque proprium corpus subegerit nec eius passionibus turbari animam suam rector sui congrua uiuacitate permiserit, is bene regia quadam potestate se cohibens rex dictur quod regere se nouerit et arbiter sui
iuris sit ne captiuus trahatur in culpam nec preceps feratur in uicium.
Ambrosius super illud Psalmorum: Anima mea in manibus meis.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere e
Omnis qui dispensandis terrenis rebus presidet, occulti hostis iaculis lacius patet.
Gregorius libro II. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere f
Magno opere curandum est ut qui regendis hominibus prefertur apud se intra secretarium mentis in cathedra presideat humilitatis. Cumque iudicanti ei a ceteris foris assistitur, uigilanti oculo incessanter
aspiciat cui quandoque iudici ipse de hiis iudicandus assistat ut quanto nunc ante eum quem non uidet, sollicitus trepidat, tanto eum cum uiderit, securior cernat.
Gregorius XXIIII. libro moralium.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere g
Bene sancti uiri scripture sacre testimonio reges uocantur quia prelatis cunctis motibus carnis, modo luxurie appetitum frenant, modo estum auaricie temperant, modo gloriam inclinant, modo suggestiones liuoris
obruunt, modo ignem furoris extingunt. Reges ergo sunt quia temptationum suarum motibus non consenciendo subcumbere, sed regendo preesse nouerunt.
Gregorius libro XXV. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere h
Sepe suscepta cura regiminis cor per diuersa diuerberat et impar quisque inuenitur ad singula, dum confusa mente diuiditur ad multa.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere i
Reuera michi uidetur esse ars arcium et disciplina disciplinarum hominem regere qui certe est inter omnes animantes maxime et moribus uarius et uoluntate diuersus.
Gregorius Nazazenus in apologetico.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere k
Sepe a discipline metu resoluimus subditos, si nostro regimini ylaritatis frena relaxamus, quia dum nos quasi licenter letos aspiciunt, audacter ipsi ad illicita resoluuntur.
Gregorius libro XX. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere l
Summus locus bene regitur cum is qui preest uiciis pocius quam fratribus dominatur.
Gregorius XXVI. libro moralium.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere m
Caput quippe subiectorum sunt cuncti qui presunt; et ut recta pedes ualeant itinera carpere, hec proculdubio caput ex alto prouidere ne a profectus sui itinere pes torqueat cum curuata corporis rectitudine caput
sese ad terram declinat.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere n
Quemadmodum certantibus uentis mare concutitur, sic regibus sibi aduersantibus populus regni uexatur.
Crisostomus super illud Matthei II.: Herodes rex turbatus est.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere o
Quemadmodum uidens arborem foliis pallentibus marcidam intelligis quia aliquam culpam habet circa radicem, ita cum uideris populum indisciplinatum sine dubio cognosce quia sacerdocium eius non est sanum.
Crisostomus in tractatu de symbolo.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere p
Tunc totum rei publice corpus roboris sui integritate uigebit, tunc optime compositionis specie uenustabitur et elegantis pulcritudinis decorem induet, si singula queque locum teneant sortita decenter, si fuerit
officiorum non confusio sed distributio.
Crisostomus in policraticio libro I.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere q
Principatus non sanguini debetur sed meritis, et inutiliter regnat qui rex nascitur et non meretur.
Crisostomus ibidem libro IIII.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere r
Nulla gens est ita sollicita circa regem suum sicut apes, unde regi incolumi mens omnibus una est, amisso rumpere fidem constructaque mella destruere, et quando nequit uolare, fert ipsum turba apum, meliorem
pugna querunt, et si moritur, moriuntur et ipse.
Crisostomus ibidem libro VII.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Regimen siue regere s
Tunc ciuitates bene ordinate, tunc sancte ecclesie res recte aguntur cum et fortiores uiribus necessariis insistunt operibus, et seniores maiori prudencia prediti de hiis que agenda sunt salubriter consulunt.
Rabanus in glossa super illud Prouerbiorum XX.: Exultatio iuuenum fortitudo eorum et dignitas senum canicies.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Regimen siue regere t
Qui presunt populis, si uolunt firmum esse solium, semper ylaritate et gracia uultus plenos exhibeant ne per arroganciam rigidi plebis odium incurrant.
Idem in glossa super illud Prouerbiorum XXV.: Aufer impietatem de uultu regis et firmabitur iusticia thronus eius.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Regimen siue regere u
Reges a recte agendo uocati sunt, ideoque recte faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Recte ergo illi reges uocantur qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo modificare nouerunt.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere x
Sepe per regnum terrenum celeste regnum proficit ut qui intra ecclesiam positi contra fidem et disciplinam ecclesie agunt, rigore principum conterantur.
Ysidorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere y
Non caret regia potestate qui corpori suo nouerit rationabiliter imperare. Vere dominator est terre qui carnem suam regit legibus discipline, nec potest fieri ut non grandi pondere ruine super hominem uoluntas
propria cadat, si uoluntati sui superioris extollendo eam preponat.
Prosper in suis sentenciis.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere z
Publici decoris mater est mens regentis et quale fuerit dominantis arbitrium, talem parit libertatis aspectum. Facilius est quippe, si dicere fas est, errare naturam quam dissimilem princeps possit formare rem
publicam. Is enim potest alios bene regere qui se studuit sub decore tractare.
Cassiodorus libro III. epistolarum.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere ab
Tuta est conditio subiectorum ubi uiuitur sub equitate regnancium, principis autem opinionem longe lateque disseminat subiectorum custodita securitas.
Cassiodorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere ac
Qui rei publice statum et generale cupit stare fastigium, ad uniuersa debet esse sollicitus quia non est salus in corpore nisi quam et membra potuerint optinere.
Cassiodorus libro II. epistolarum.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere ad
Creber prouincialium sermo est annum bonum non tam de magnis fructibus quam de iuste regnantibus existimandum.
Sydonius libro III. epistolarum.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere ae
Sentencia Platonis est beatas fore res publicas, si eas uel studiosi sapiencie regerent, uel earum rectores studere sapiencie contigisset.
Boecius libro I. de consolatione.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere af
Inter homines antiquorum optimus animorumque rector eligebatur, ideoque summa felicitas erat gencium in quibus non poterat esse potentior nisi melior.
Seneca II. epistola extreme partis.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere ag
Quomodo aut cui tandem hic libere imperabit qui non potest cupiditatibus suis imperare? Refrenet primum libidines, spernat uoluptates, iracundiam teneat, coherceat auariciam, ceteras animi labes repellat, tunc
incipiat aliis imperare cum ipse improbissimis dominis dedecori ac turpitudini parere desierit; dum quidem hiis obediet, liber habendus omnino non erit.
Seneca libro X. rethorice sue.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere ah
Inexpugnabile munimentum amor ciuium. Quid pulcrius est quam uiuere optantibus cunctis? Quis huic audeat struere aliquod periculum sub quo iusticia, pax, pudicicia, securitas, dignitas florent, sub quo opulenta
ciuitas copia bonorum omnium habundat?
Seneca de clemencia ad Neronem.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere ai
Vt in corporibus sic in imperio grauissimus est morbus qui a capite diffunditur.
Seneca in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere ak
Si uis omnia tibi subicere, te subice rationi. Multos reges, si te ratio rexerit. Ab illa disces quid et quemadmodum aggredi debeas.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere al
Gentes barbaras impacientesque alieni arbitrii facilius est regere quam animum suum continere et sibi tradere.
Seneca in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere am
Simul ista mundi rector Deus posuit odium atque regnum. Qui ergo odia nimium timet, regnare nescit.
Seneca ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Regimen siue regere an
Sicut hominibus reges, ita regibus dominandi desideria dominantur. Hoc est regnum nolle regnare cum possis. Vis ergo regnum? Do tibi magnum: Rege teipsum.
Seneca ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Regimen siue regere ao
Illud regnum in gradu eterno facile steterit ubi minimum uirium ueneris pecunieque cupido sibi uendicauerit.
Socrates in suis exhortationibus.
Fons primus
[Back to top]
Regimen siue regere ap
Qui multarum habet potestatem rerum, primum purgare conscienciam debet ut qui delicta corrigit, non admittat, uitetque quod uindicat. Stultum enim est ut uelit quis aliis imperare cum sibi ipsi imperare non
possit.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Caro mCor o
Correctio u
Electio u
EXACTIO
Fama f
Honor c
Ira aq
Iusticia z
Odium s
Pax s, Pax ad, Pax ae
Penitencia p
Perfectio m
Philosophia h
Potestas g, Potestas h, Potestas i
Prelatio s, Prelatio t, Prelatio u, Prelatio y, Prelatio aq
Rapina c, Rapina d
Sapiencia k
Seruicium a
Varia