Sollicitudo siue occupatio
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | Ubi
Sollicitudo siue occupatio a
Amant peruersi homines pro huius mundi gloria eciam tribulationes cunctisque pro ea sudoribus libenter seruiunt, et grauium laborum iugo deuotissime colla submittunt. Quod bene sub Effraym specie Osee
prophetante describitur qui ait: Effraym uitula docta diligere trituram. Vitula enim triture laboribus assueta, relaxata plerumque ad eundem laboris usum eciam non compulsa reuertitur. Ita prauorum mens huius mundi
seruitio dedita, et rerum temporalium fatigationibus assueta, eciam si sibi libere uacare liceat, subesse tamen terrenis sudoribus festinat.
Gregorius libro XV. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio b
Cessationem domus a mundi laboribus imperat, sancte quietis dulcedinem persuadet, et tamen uesana iniquorum mens plus se assequi aspera carnaliter quam tenere blanda spiritualiter gaudet, plus acerbitate
fatigationis quam quiete dulcedinis pascitur.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio c
Quid per porros et cepas exprimitur que plerumque qui comedunt lacrimas emittunt, nisi difficultas uite presentis que a dilectoribus suis et si non sine luctu agitur, et tamen cum lacrimis amatur? Manna igitur
deferentes cum peponibus ac carnibus porros cepasque quesierunt, quia uidelicet peruerse mentes dulcia per graciam quietis dona despiciunt et pro carnalibus uoluptatibus laboriosa huius mundi itinera, eciam
lacrimis plena concupiscunt, contempnunt habere ubi spiritualiter gaudeant, et desideranter appetunt ubi carnaliter gemant.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio d
Plus in hoc mundo honor quam despectio occupat et magis prosperitatis sublimitas quam necessitatis aduersitas grauat. Mens dum blanda occupatione premitur, libens ad exteriora deriuatur.
Gregorius libro V. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio e
Qui rebus temporalibus occupantur, tunc bene exteriora disponunt cum sollicite ad interiora refugiunt; cum nequaquam foras perturbationum strepitus diligunt, sed apud semet ipsos intus in tranquillitatis sinu
requiescunt.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Non nunquam qui quietus alicuius esse meriti creditur, positus in qualibet actione diuidatur.
Gregorius libro VI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio f
Sepe qui contemplari Deum quieti poterant, occupationibus pressi ceciderunt, et sepe qui occupati bene humanis usibus uiuerent, gladio sue quietis extincti sunt. Non nulli hominum ita ociose mentis sunt ut si
eos labor occupationis excipiat, in ipsa operis inchoatione succumbant.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio g
In istis uisibilibus que intuemur cor nostrum extra se spargitur, et quicquid de se intrinsecus agatur obliuiscitur dum extrinsecus occupatur.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio h
Occupatio secularium dignitatum tanto facilioribus uiciis premitur, quanto maioribus curis grauatur.
Gregorius libro XVII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio i
Sepe misericors Deus quos suos tenere diligit, eos sollicite ab exterioribus actionibus custodit. Nam et plerumque paterfamilias ad eum laborem seruos dirigit a quo subtiles filios suspendit.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio k
Preoccupatum quippe secularibus desideriis animum delectatio sancta declinat, nec misceri poterunt uana ueris, eterna caducis, spiritualia corporalibus, summa ymis ut pariter sapias que sursum sunt et que super
terram.
Bernardus sermone LXXVII.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio l
Cor meum quando futurum non curat gaudium, implicat amore terrestrium, cumque illis inuoluitur, uanitas recipit, curiositas deducit, uoluptas inficit, cupiditas afficit, luxuria inquinat, torquet inuidia,
cruciat tristicia, turbat iracundia; sicque miseris casibus, uiciis omnibus et quasi per multa mens dispergitur, querit nec inuenit ubi requiescere possit.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio m
Vt nequaquam ulterioris cura diei te conterreret. Cuius enim diei spacium te uisurum nescit quam ob causam illius sollicitudine torqueris.
Crisostomus Matthei VI. super illud: Da nobis hodie.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio n
O infelix anima, quid sollicita es erga plurima? Porro cum unum sit necessarium, dilige unum in quo sunt omnia, et ibi fige cor tuum et desiderium. Nam felices illius ciuitatis ciues cuius participes in idipsum.
Mundus enim transit et concupiscencia eius.
Ricardus de sancto Victore.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio o
Sollicitus dicitur quasi solers citus, inquantum scilicet aliquis ex quadam solercia animi uelox est ad prosequendum ea que sunt agenda.
Ysidorus libro ethymologiarum.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio p
Nam sicut homo nunquam inuitus bene seruit, ita nec occupatus bene commendata custodit.
Valerius episcopus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio q
Non inuenio cum quo te malim esse quam tecum. Si potes, obduc te occupationibus istis; nec iactare debes nec abscondere. Id age ut ocium tuum non emineat sed appareat; sed latebras times satis te priora
monstrabunt. Tenebras habere non potes; sequetur quocumque fugeris multum pristine lucis; quietem potes uindicare sine ullius odio.
Seneca epistola XIX.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio r
Vbicumque sum, ibi mecum sum. Rebus enim me non trado sed commodo.
Seneca epistola LIX.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio s
Nunquid non succedent occupationes noue? Serimus illas; ex una exeunt plures.
Seneca LXXII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Sollicitudo siue occupatio t
Cum Dyogeni a capite fur de nocte sacculum cum nummis subtrahere conaretur, et ille sentiret: tolle, inquit, infelix ut facias utrosque dormire.
In prouerbiis philosophorum.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Auaricia agCaro o
Contemplatio f, Contemplatio m, Contemplatio af
Cupiditas s
Deuotio b
Diuicie an, Diuicie bq, Diuicie br
Gracia k, Gracia n
Iudex g, Iudex q
Labor e
Mundus g
Prelatio bz
Prosperitas s
Regimen h
Simplicitas b
Solitudo a, Solitudo l, Solitudo s, Solitudo u, Solitudo ab, Solitudo ah
Varia