Virginitas
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | Ubi
Virginitas a
Quid prodest integra caro mente corrupta? Melius est humile coniugium quam superba uirginitas.
Augustinus super Psalmum XCIX.
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]
Virginitas b
Que est uirginitas mentis? Integra fides, solida spes, sincera caritas.
Augustinus super Psalmum XVII.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas c
Dominica uirgo debet agnoscere quibus preceptis conueniat insistere, uel a quantis uiciis debeat abstinere, si uult et in seculo posita cum Deo esse et cum eodem post uite huius resolutionem in claritate celesti regnare.
Augustinus in libro ad sacras uirgines.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas d
Dominica uirgo primitus publicos debet uitare conspectus et platearum frequenciam deuitare, atque in domo posita operi lanifico insistere uel lectioni diuine.
Augustinus ibidem.
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]
Virginitas e
Dominica uirgo nec ornatu capitis, nec habitu come, nec oculis erectis aut letis, sed crinibus ad terram cum uultu deposito procedat ne in se uiles inducat amores, et si non pereat, aliis causa perditionis
existat.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas f
Dominica uirgo ab omni inuerecundo sermone uel risu debet se penitus abstinere, et cum silencio et disciplina omnem uitam suam ornare.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas g
Dominica uirgo, ut de uiduis apostolus docet, sermone garrula, aut loquacitate uerbosa, uel curiositate superflua casta non potest iudicari, immo prostituta et ad luxuriam magis accendi.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas h
Dominica uirgo nec sermonis iactancia, nec diuiciis, nec generis nobilitate se debet extollere, sed in humilitate et paupertate spiritus Christo accepta debet quamdiu uixerit permanere.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas i
Bona est pudicicia coniugalis, sed melior est continencia uirginalis uel uidualis.
Augustinus de sancta uiduitate.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas k
Quanta est uirginitatis gracia que meruit a Christo eligi ut esset corporale Dei templum in qua corporaliter habitauit plenitudo diuinitatis! Virgo genuit mundi salutem; uirgo peperit uitam uniuersorum.
Ambrosius libro de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas l
Supergreditur uirginitas conditionem humane nature per quam homines angelis assimilantur. Maior tamen uictoria uirginum quam angelorum. Angeli enim sine carne uiuunt, uirgines uero in carne triumphant.
Ambrosius in libro de uiduis.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas m
Non fallit ueritas, non circumscribit iusticia, non decipit uirtus. Quod si non creditis oraculo, saltim credatis exemplo. Memoria nostra dudum puella nobilis seculo, nunc nobilior Deo cum urgeretur ad nupcias a
parentibus et propinquis ad sacrosanctum altare confugit. Quo enim melius uirgo fugeret quam ubi sacrificium uirginitatis offertur, et caput omnium Christus cotidie consecratur? Stabat ad aram Dei pudoris hostia,
uictima castitatis; nunc capiti dexteram sacerdotis imponens, precem poscens, que ait parentibus: Quid agitis uos propinqui? Quid exquirendis adhuc nupciis sollicitatis animum? Iam dudum prouisas habeo. Sponsum
offertis? Meliorem reperi. Quaslibet exagitate diuicias, nobilitatem iactate, potenciam predicate. Habeo enim cui nemo se comparet diuitem mundo, potentem imperio, nobilem celo. Si talem habetis, non refuto
optionem; si non reperitis, non prouidetis michi parentes sed inuidetis.
Ambrosius de uirginitate libro II.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas n
Claude uas tuum ne unguentum effluat; claude uirginitatis claue, uerecundia loquendi, abstinencia gloriandi.
Ambrosius de uirginitate.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas o
Pulcritudinem quis potest maiorem estimare decore uirginis que amatur a rege, probatur a iudice, dedicatur domino, consecratur Deo?
Ambrosius libro de uirginitate.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas p
Ornetur mox sanctitate uirginitas et perfectum gradum profecto subsequetur.
Ieronymus in epistola ad Demetriadem uirginem.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas q
Virginitas in eo facilior est quod carnis incentina non nouit, et uiduitas in eo sollicicior quod preteritas in eo recolit uoluptates.
Ieronymus in epistola ad Geniciam.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas r
Audenter loquar: cum omnia possit Deus suscitare uirginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de pena, sed non uult coronare corruptam.
Ieronymus ad Eustochium.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas s
Flos est uirginitas, flos martyrium, flos actio bona: in orto uirginitas, in campo martyrium, bonum opus in thalamo.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas t
Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur, sed qui uidet se non posse ascendere, maneat in Segor, id est in legitimo matrimonio, quia melius est mediocri bono uti quam per arrupta libidinum precipitari.
Gregorius in glossa super illud Genesis XIX.: In monte saluum te fac.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas u
Virgo carne non mente nullum premium habet in repromissione.
Ysidorus de summo bono libro II.
Fons primus
[Back to top]
Virginitas x
Nunc nobis ad uirgines sermo est quarum quo sublimior est gloria, maior est cura. Flos enim est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gracie spiritualis, illustrior portio gregis Christi.
Cyprianus in libro de uirginitate.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Virginitas y
Virginitas est soror angelorum, uictoria libidinum, regina uirtutum, possessio omnium bonorum.
Cyprianus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
CASTITASConiugium d
Maria h, Maria n, Maria al
VERECUNDIA
Varia