Anima
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | Ubi
Anima a
O anima Christiana! Euigila et si qua in te sit uirtus caritatis que omnia sustinet, Domini tui imitare uestigia. Considera quot milia martyrum tritam tibi fecerunt uiam; transierunt uirgines,
transierunt martyres, transierunt pueri et puelle; et adhuc times? Quia ducet te ille qui est uia, ueritas et uita: uia non errans, ueritas non fallens, uita non deficiens; uia in exemplo,
ueritas in promisso et uita in premio.
Augustinus de doctrina Christiana.
Fontes primi
[Back to top]
Anima b
Ve anime audaci que sperauit si a te recessisset se aliquid melius habituram! Versa et reuersa in tergum et in latera et in uentrem, et dura sunt omnia et tu solus requies; et ecce ades.
Augustinus libro VI. confessionum.
Fons primus
[Back to top]
Anima c
Quid est quod uelis habere malum? Dices michi, nichil omnino: non uxorem, non filium, non filiam, non seruum, non ancillam, non tunicam, postremo non caligam; et tu uis habere malam uitam.
Rogo te prepone animam tuam calige tue.
Augustinus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Anima d
Anima est substancia creata inuisibilis, incorporea, inmortalis, Deo similima, ymaginem habens creatoris sui.
Augustinus in libro de diffinicione anime.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Anima e
Anima est quedam substancia racionis particeps regendo corpori accommodata.
Augustinus de quantitate anime.
Fons primus
[Back to top]
Anima f
Sicut Deus omnem creaturam, sic anima omnem creaturam corporalem nature dignitate precellit. Omnis autem anima aut Christi sponsa aut dyaboli adultera est.
Augustinus super Genesim ad litteram.
Fons primus
[Back to top]
Anima g
Felix anima quam Dei pietas respicit, humilitas subicit, penitencia reducit, obediencia conducit, perseuerancia perducit, deuocio introducit, caritas unit.
Augustinus de spiritu et anima.
Fons primus
[Back to top]
Anima h
Hec est anime nostre uitalis substancia qua alitur et pascitur et gubernatur, nec quicquam est aliud quod uiuere faciat racionabilem animam quam alloquium Dei.
Ambrosius super illud Psalmi: Eloquium tuum uiuificauit me.
Fontes primi
[Back to top]
Anima i
Si magne mercedis est a morte eripere carnem quamque morituram, quanti est meriti a morte animam liberare in celesti patria sine fine uicturam?
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Anima k
Quoquo se uerterit anima, si uigilanter intendit, in eisdem ipsis Deum inuenit per que reliquit; eiusque potenciam ex eorum consideracione cognoscit quorum amore deseruit; et per que peruerse cecidit,
per hec conuersa reuocatur.
Gregorius XXVI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Anima l
Tres uitales spiritus creauit omnipotens Deus: unum qui carne non tegitur, alium qui carne tegitur sed non cum carne moritur, tercium qui carne tegitur et cum carne moritur; primus angelorum,
secundus hominum, tercius brutorum animalium.
Gregorius libro IIII. dyalogorum.
Fons primus
[Back to top]
Anima m
Ad ymaginem quippe Dei facta anima racionalis ceteris omnibus occupari potest, repleri omnino non potest. Capacem enim Dei quicquid Deo minus est non implebit.
Bernardus in sermone dedicacionis.
Fons primus
[Back to top]
Anima n
Est celum sancta anima habens solem intellectum, lunam fidem, astra uirtutes; uel certe sol iusticie, zelus aut feruens caritas, et luna continencia.
Bernardus super Cantica.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Anima o
Anime desideranti Dominus festinus occurrit celesti rore circumfusus. Vnguentis optimis delibutus animam recreat fatigatam, esurientem reficit, aridam inpinguat terrenorum oblitam sui ipsius immemorem.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Anima p
Paupertate, mansuetudine, fletu renouatur in anima similitudo quedam et ymago eternitatis omnia tempora complectens, dum paupertate futura meretur, mansuetudine sibi presencia uendicat,
luctu penitencie preterita quoque recuperat.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Anima q
Sit ergo beate anime culcitra, consciencie puritas, capitale transquillitas, opertorium securitas ut in hoc interim strato dormiat delectabiliter et feliciter requiescat.
Hec est anime suauissima et saluberima requies, consciencia munda, quies secura.
Bernardus sermone CVI.
Fons primus
[Back to top]
Anima r
Auertistis tres esse sanctarum status animarum: primum uidelicet in corpore corruptibili, secundum sine corpore, tercium in corpore iam glorificato; primum in milicia,
secundum in requie, tercium in beatitudine consummata.
Bernardus sermone CVII.
Fons primus
[Back to top]
Anima s
Quid indecencius quam curuum recto corpore gerere animum?
Bernardus super Cantica sermone XXIIII.
Fons primus
[Back to top]
Anima t
Tria ista anima curiosa Dei non cessat inquirere, scilicet iusticiam et iudicium et locum habitacionis glorie sponsi, tanquam uiam in qua ambulet, cautelam qua ambulet,
et mansionem ad quam ambulet, ut de forma iusticie sit formosa, de iudiciorum noticia cauta, de desiderio presencie seu glorie sponsi casta. Talem prorsus decet sponsam pulcram, eruditam et castam.
Perfectus est in cuius anima hec tria congruent, atque opportune concurrere uidebuntur ut gemere pro se et exultare in Deo nouerit simul proximorum utilitatibus potens sit subuenire:
placens Deo, cautus sibi, utilis suis.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Anima u
Cadit asinus et inuenit qui se subleuat; cadit anima et non est qui manum apponat.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Anima x
O anima insignita Dei ymagine, decorata similitudine, desponsata in fide, dotata in spiritu, redempta sanguine, deputata cum angelis, capax beatitudinis, heres bonitatis, racionis particeps,
quid tibi cum carne nunquam uilius sterquilinium inuenisti?
Bernardus in meditacionibus et Hugo in libro de anima.
Fontes proximus et primi
cf. Caro siue corpus s & Consideracio sui f
[Back to top]
Anima y
Si animam negligamus, nec corpus saluare poterimus. Non enim anima pro corpore, sed corpus pro anima factum est. Qui ergo quod primum est negligit et quod inferius est excolit, utrumque corrumpit.
Qui uero ordinem seruat et quod primum est colit, eciam si negligat quod secundum est, per primi salutem saluabitur et secundum.
Crisostomus in libro de reparatione lapsi.
Fons primus
[Back to top]
Anima z
(Anima z abest in manuscriptis)
Anima ab
Anima dum uiuificat corpus, anima est; dum uult, animus est; dum scit, mens est; dum recolit, memoria est; dum rectum iudicat, racio est; dum spirat, spiritus est; dum aliquid sentit, sensus est.
Ysidorus XI. ethimologiarum.
Fons primus
[Back to top]
Anima ac
O homo, quid miraris syderum altitudinem et profunditatem maris, animi tui abyssum intra et mirare si potes?
Ysidorus libro I. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Anima ad
O anima mea, egredere quid dubitas? Egredere quid timeas? LXXV annis Christo seruisti et adhuc mortem times?
Quidam sanctus.
Fons primus
[Back to top]
Anima ae
Memoria est ad mentis intuitum ymaginaria quedam representacio preteritorum.
Tullius.
Fons primus
[Back to top]
Anima af
Tutum iter et iocundum est ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa que si non deserueris, par Deo consurges. Parem autem Deo te pecunia non faciet; Deus nichil habet.
Pretexta non faciet; Deus nudus est. Fama non faciet nec ostentacio tui; nemo nouit Deum, licet multi male de illo existiment et impune. Non turba seruorum lecticam tuam portancium;
Deus ille maximus potentissimusque ipse uehit omnia, nec forma quidem et uires beatum te facere possunt. Nichil horum non patitur uetustatem. Quid ergo animus? Sed hic rectus, bonus, magnus.
Quid aliud uoces hunc quam Deum in corpore humano hospitantem? Hic animus tam in equitem Romanum quam in libertinum, quam in seruum potest cadere.
Seneca XXXI. epistola.
Fons primus
cf. Cupiditas ad & Fama n
[Back to top]
Anima ag
Sursum animum uocant inicia sua; erit autem illic eciam antequam hac custodia exsoluatur. Si uicia sua desierit, purusque ac leuis in cogitaciones diuinas emicuit.
Seneca LXXX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Anima ah
Insuperabili loco stat animus qui externa deseruit; inexpugnabilis est quem multis machinis lacessitum fortuna non transit. Nunquam maior est quam ubi aliena disposuit et fecit sibi pacem nil timendo,
diuicias nil concupiscendo.
Seneca LXXXIII. epistola.
Fons primus
cf. Contemptus o
[Back to top]
Anima ai
Nichil magnum est in rebus humanis nisi animus magna despiciens.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
cf. Magnanimitas q
[Back to top]
Anima ak
Quemadmodum in corporibus magne sunt dissimilitudines, sic in animis maiores sunt morum uarietates. Nam plerique diuersitatem corporum, diuersitas sequitur animorum.
Tullius de naturalibus questionibus.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Ubi
Abusio b
Amor ac
Angelus c
Beatitudo b
Caro b, Caro h,
Caro n, Caro y,
Caro ab
Curiositas ar
Fides am
Homo t, Homo u
Ingenium e
Laus ao
Mors ca
Parentes R
Virtus t
Varia