Bellum
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | Ubi
Bellum a
Donabit certanti uictoriam qui certandi dedit audaciam. Non ergo nos hostium turba, non bellancium forma, non quasi fulgens uitrea terreat armatura. Goliam magnum, robustum, armis terribilem,
ingentique turba munitum, Dauid solus, paruus atque inermis uno lapidis ictu prostrauit, totaque Allophilorum castra turbauit atque fugauit.
Augustinus contra quinque hereses in principio.
Fons primus
[Back to top]
Bellum b
O homo, ideo non uicisti quia de tuo presumpsisti! Qui presumit de uiribus suis antequam pugnet, ipse prosternitur.
Augustinus de uerbis apostoli.
Fons primus
[Back to top]
Bellum c
Si Christiana disciplina omnino bella culparet, hoc pocius consilium salutis petentibus in euangelio daretur ut abicerent arma seque milicie omnino subtraherent.
Dictum autem est eis: Neminem concuciatis; estote contenti stipendiis uestris. Quibus proprium stipendium sufficere precepit, militare non prohibuit.
Augustinus in sermone de puero centurionis.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Bellum d
Ordo naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principes sit.
Augustinus contra Faustum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Bellum e
Iusta bella solent diffiniri que ulciscuntur iniurias, si gens uel ciuitas plectenda est que uel uindicare neglexerit quod a suis improbe factum est, uel reddere quod per iniuriam ablatum est.
Augustinus in libro questionum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Bellum f
Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, inplacatus et inplacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua sunt similia: hec sunt que in bellis iure culpantur.
Augustinus contra Faustum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Bellum g
Apud ueros Dei cultores eciam ipsi bella patrati sunt que non cupiditate aut crudelitate sed pacis studio geruntur ut mali coherceantur et boni subleuentur.
Augustinus in libro de uerbis Domini et est XXIII. questione I.: Quid.
Fontes proximus et primus
cf. Veritas e
[Back to top]
Bellum h
Non queritur pax ut bellum exerceatur, sed bellum geritur ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus ut eos quos expugnas ad pacis utilitatem uincendo perducas.
Augustinus ad Bonifacium.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Bellum i
Cum iustum bellum suscipitur utrum aperte pugnet quis an ex insidiis, nichil ad iusticiam interest. Dominus enim Iosue mandauit ut habitatoribus Hay insidias poneret. Iosue VIII.
Augustinus in libro questionum.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Bellum k
Noli existimare neminem Deo placere posse qui armis bellicis ministrat. In hiis erat sanctus Dauid cui Dominus magnum testimonium perhibuit.
Augustinus ad Bonifacium.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Bellum l
Fortitudo que per bella tuetur a barbaris patriam, uel defendit infirmos, uel a latronibus socios, plena iusticia est.
Ambrosius de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Bellum m
Incassum contra exteriores inimicos in campo bellum geritur, si intra ipsa urbis menia ciuis insidians habetur.
Ambrosius de officiis.
Fons primus
cf. Gula n
[Back to top]
Bellum n
Vtilior est in conflictu lorica ferrea quam stola linea, licet oneri illa sit. In minimis probate conflictibus quam uiriliter in maiori certamine stare possitis.
Bernardus in sermone.
Fontes primi
cf. Vtilitas a
[Back to top]
Bellum o
Si bona fuerit causa pugnantis, pugne exitus malus esse non potest, sicut nec bonus iudicabitur finis ubi causa non bona et intencio non recta precesserit.
Bernardus de noua milicia.
Fons primus
[Back to top]
Bellum p
In preliis concitatis gloria uincentis semper apparet. Nam uirtus probatur latere que non fuerit explorata certamine.
Cassiodorus super illud Psalmi: Si exurgat aduersum me prelium.
Fons primus
[Back to top]
Bellum q
Ars bellandi, si non preluditur, cum fuerit necessaria non habetur. Discat ergo miles in ocio quod perficere possit in bello. Animos subito ad arma non erigunt nisi qui se ad ipsa ydoneos premissa
exercitacione disponunt. Gestiunt uituli certamina que implent etate robusta; catuli in nouellis uenacionibus ludunt. Sic animi hominum nisi prius leniter fuerint imbuti,
ad hoc quod tendis ydonei nequeunt reperiri. Primordia cuncta pauida sunt et aliter timiditas non tollitur nisi cum rebus necessariis nouitas abrogatur.
Cassiodorus libro I. epistolarum epistola XXXIX.
Fons primus
cf. Discere q
[Back to top]
Bellum r
Terribilis est hominibus conflictus, si non sit assiduus; et nisi usu presumatur, concertandi subito fiducia non habetur. Nam quod in iuuentute non discitur, in matura etate nescitur.
Cassiodorus libro III. epistola I.
Fons primus
cf. Discere q
[Back to top]
Bellum s
Viri fortes semper in pace modesti sunt et iusticiam, id est pacem, nimis diligunt qui frequenter prelia tractauerunt.
Cassiodorus libro V. epistolarum epistola III.
Fons primus
[Back to top]
Bellum t
Non dat tot pugna socios quot solet mensa conuiuas.
Sydonius libro III. epistola III.
Fons primus
[Back to top]
Bellum u
Si egregium est hostem deicere, non minus tamen laudabile infelicis scire misereri quia sicut infinitam gloriam bellica uirtus, ita precipuum amorem clemencia meretur.
Valerius Maximus de memorabilibus dictis libro V.
Fons primus
[Back to top]
Bellum x
Sciencia rei bellice dimicandi nutrit audaciam. Nemo enim facile metuit quod se bene didicisse confidit, et in certamine bellorum exercitata paucitas ad uictoriam promptior est.
Ruralis autem et indocta multitudo exposita est ad cedem.
Vegecius de re militari libro I. capitulo II.
Fons primus
[Back to top]
Bellum y
Constat quidem in omnibus locis et ignauos et strenuos nasci, tamen et gens gentem precedit in bello et plaga celi ad robur, non tantum corporum sed et iam animorum plurimum ualet.
Omnes naciones que uicine sunt soli nimio calore siccantur, amplius quidem sapere sed minus habere sanguinis dicunt; hanc propterea constanciam ac fiduciam comminus non habere pugnandi
quia metuunt uulnera qui exiguum sanguinem se habere nouerunt. Econtra septentrionales populi remoti a solis ardoribus inconsultiores quidem sed tamen largo sanguine redundantes sunt ad bella promptissimi.
Tyrones, id est bellatores, igitur de temperatioribus eligendi sunt plagis quibus et copia sanguinis suppetat ad uulnerum mortisque contemptum et non possit deesse prudencia que et modestiam seruat in castris et
non parum prodest in dimicacione consiliis.
Vegecius de re militari libro I. capitulo III.
Fons primus
[Back to top]
Bellum z
(Bellum z abest in manuscriptis)
Bellum ab
Nunquam credo potuisse dubitari aptiorem armis rusticam plebem que sub diuo et in labore nutritur, solis paciens, umbre negligens, balneorum nescia, deliciarum ignara, simplicis animi, paruo contenta,
duratis ad omnem laborum toleranciam membris cui gestare ferrum, fossam ducere, onus ferre, consuetudo de rure est, et solem pulueremque ferre non timeat. Ex agris ergo supplendum robur precipue uidetur exercitus.
Nescio quomodo non minus mortem timet qui minus deliciarum nouit in uita.
Vegecius ibidem (de re militari libro I. capitulo III.).
Fons primus
[Back to top]
Bellum ac
Non enim tantum celerius sed et iam perfectius imbuuntur que discuntur a pueris. Deinde militaris alacritas, saltus et cursus ante temptandus est quam corpus etate pigrescat.
Velocitas enim est que percepto exercicio strenuum efficit bellatorem. Nam taliter instituto pugnare aduersus quoslibet hostes in acie formido non erit sed uoluptas.
Ibidem (Vegecius de re militari libro I.) capitulo IIII.
Fons primus
[Back to top]
Bellum ad
Ex uultu, ex oculis, ex omni conformacione membrorum eos eligat qui implere ualeant bellatores. Namque non tantum in hominibus sed et iam in equis et canibus uirtus multis declaratur indiciis.
Sit ergo adolescens Marcio operi deputandus uigilantibus oculis, erecta ceruice, lato pectore, humeris musculosis, ualentibus digitis, longioribus brachiis, uentre modicus, exilior cruribus,
suris et pedibus non superflua carne distentis sed neruorum duricia collectis. Cum hec in tirone signa deprehenderis, proceritatem non magno opere desideres. Vtilius est enim fortes milites esse quam grandes.
Ibidem (Vegecius de re militari libro I.) capitulo VI.
Fons primus
[Back to top]
Bellum ae
Ita fit ut non de pugna sed de fuga cogitant qui in acie nudi exponuntur ad uulnera.
Vegecius ibidem (de re militari libro I.) capitulo XX.
Fons primus
[Back to top]
Bellum af
Nichil magis prodesse constat in pugna quam ut assiduo exercicio milites in acie dispositos ordines seruent. Nam et constipati perdunt spacia pugnandi et sibi inuicem impedimento sunt et rariores atque
interlucentes aditum perrumpendi hostibus prestant. Instructionis igitur lex est. Nam apud ueteres singuli armati in directum ternos pedes inter se occupare consueuerunt, hoc est,
in mille passibus mille sexcenti sexaginta sex pedites ordinantur in locum ut nec acies interluceat et spacium sit arma tractandi. Inter ordinem autem et ordinem a tergo in latum sex pedes distare uoluerunt
ut haberent pugnantes spacium accedendi atque recedendi. Vehemencius enim cum saltu cursuque tela mittuntur.
Vegecius ibidem (de re militari libro I.) capitulo XXVI.
Fons primus
[Back to top]
Bellum ag
In omni prelio non tam multitudo et uirtus indocta quam ars et exercicium solent prestare uictoriam. Non enim longitudo etatis aut annorum numerus artem bellicam tradit sed pocius exercitacio.
Nam in pugna solet usus amplius prodesse quam uires. Nam si doctrina cesset armorum, nil uillanus distat a milite. Cum antiqua sit prudensque sentencia omnes artes in meditacione consistere.
Vegecius libro II. capitulo XXII.
Fons primus
[Back to top]
Bellum ah
Qui desiderat pacem, preparet bellum; qui uictoriam cupit, milites imbuat diligenter; qui secundos optat euentus, dimicet arte non casu. Nemo prouocare, nemo audet offendere quem intelligit superiorem esse, si pugnet.
Vegecius libro III. capitulo I.
Fons primus
[Back to top]
Bellum ai
Euidenter apparet nimium copiosos exercitus magis propria multitudine quam hostium uirtute depressos. Nam pluribus casibus subiacet amplior multitudo in itineribus pro mole sua semper est tardior;
in longiore autem agmine et iam a paucis superuentum adsolet pati. Quod si casu acies uerterint tergum, necesse est multos cadere de multis et ideo ueteres qui remedia difficultatum experimentis didicerant,
non tam numerosos quam eruditos exercitus habere uoluerunt.
Vegecius ibidem (de re militari libro III.) capitulo I.
Fons primus
[Back to top]
Bellum ak
Sepius enim penuria quam pugna consumit exercitum et ferro seuior fames est. Nam fames intrinsecus pugnat et uincit sepius sine ferro. Deinde reliquis casibus potest in tempore subueniri,
pabulacio et annona in necessitate remedium non habent nisi ante condantur. In omni expedicione unum extet maximum telum ut tibi sufficiat uictus et hostes frangat inopia.
Vegecius libro III. capitulo III.
Fons primus
[Back to top]
Bellum al
Boni duces non aperto prelio in quo est commune periculum, sed ex occulto semper attemptant ut integris suis quantum possint hostes interimant certe uel terreant.
Nam pauciores numero et inferiores uiribus superuenientes et insidias facientes sub bonis ducibus reportauerunt sepe uictoriam.
Ibidem (Vegecius de re militari) libro III. capitulo IX.
Fons primus
[Back to top]
Bellum am
Inter hostes discordiarum procurare causas sapientis est ducis. Nulla enim quamuis minima sit, nacio potest ab aduersariis perdeleri nisi propriis simultatibus seipsam consumpserit.
Nam ciuili odio ad inimicorum perniciem nichil efficacius.
Vegecius libro III. capitulo X.
Fons primus
[Back to top]
Bellum an
Qui raro aut omnino nunquam uiderunt homines uulnerari uel occidi cum primum aspexerint, perhorrescunt et pauore confusi de fuga magis quam de conflictu incipiunt cogitare. Subita enim conterrent,
usitata uilescunt; et facilius est ad uirtutem nouos imbuere quam reuocare perterritos.
Ibidem (Vegecius de re militari libro III. capitulo X.).
Fons primus
[Back to top]
Bellum ao
Ordinaturus aciem tria debet ante prospicere: solem, puluerem, uentum. Nam sol ante faciem eripit uisum. Ventus contrarius tua flectit ac deprimit, hostium adiuuat tela.
Puluis ad frontem congestus oculos implet et claudit. Hec momento eo quo acies ordinantur et iam imperiti uitare solent. Sed duci prouido cauendum est in futurum ne post paululum accedente
die noceat solis mutata conuersio, ne uentus aduersus hora solita eo pugnante nascatur.
Vegecius ibidem (de re militari) libro III. capitulo XIIII.
Fons primus
[Back to top]
Bellum ap
Clamor autem quem barritum uocant prius non debet attolli quam acies utraque se iunxerit. Imperitorum enim uel ignauorum est uociferari de longe cum hostes magis terreantur,
si cum telorum ictu clamoris horror accesserit. Pars uictorie est inimicum turbare antequam dimices.
Vegecius libro III. capitulo XVIII.
Fons primus
[Back to top]
Bellum aq
Nemo enim bello lacessere aut facere audet iniuriam ei regno uel populo quem expeditum et promptum ad resistendum uindicandumque cognoscit.
Vegecius libro IIII. capitulo XXXI.
Fons primus
[Back to top]
Bellum ar
Cum tempus necessitasque postulat, decertandum est manu et mors seruituti turpitudinique anteponenda. Nam occidi pulchrum est, si ignominiose seruis.
Tullius de Tusculanis questionibus.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Bellum as
Qui non laborat ut carus militibus sit, armare milites nescit. Humanitas ducis in exercitu fulmen aduersus hostes est. Iulius nunquam legitur iussisse Ite illuc, sed Venite huc.
Participatus enim cum duce labor persuadetur militibus minor.
Tullius ibidem (de Tusculanis questionibus).
Fons primus
[Back to top]
Bellum at
Audacter ueteranus cruorem suum spectat qui scit se sepe uicisse post sanguinem. Rudis miles ad aciem concurrit quia causam belli nescit et ius bellatoris ignorat. Pericia enim est, non segnicies,
cum sensim miles ueteranus accedit.
Petrus Rauennas in sermone.
Fons primus
cf. Resurrectio ab
[Back to top]
Bellum au
Ille qui sanguinem suum uidit, cuius dentes crepuere sub pugno, qui subplantatus aduersarium toto tulit corpore nec proiectus animum proiecit, qui quociens cecidit contumacior resurrexit cum
magna spe ad pugnam descendit.
Seneca epistola XIII.
Fons primus
[Back to top]
Bellum ax
Male uincit quem penitet uictorie. Melius est enim ignoscere quam post uictoriam penitere.
Seneca in epistola.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Bellum ay
Diu apparandum est bellum ut uincas celerius quia longa belli preparacio celerem facit uictoriam.
Seneca ibidem (in epistola).
Fontes primi
[Back to top]
Bellum az
Bellum ita suscipitur ut nichil aliud quam pax quesita uideatur. Parua sunt arma foris, si non est consilium domi.
Seneca in epistola.
Fontes primi
[Back to top]
Ubi
Adiutorium sConsilium h
MILICIA
Pax h
Presumptio t
VICTORIA
Vtilitas a
Christianus e
Varia