The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Dampnum siue dampnacio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | Ubi

Dampnum siue dampnacio a

Non sic sapit lucrum quomodo dolet dampnum. Fortior est in confessione Christi qui dampna non timuit quam qui lucra contempsit.

Augustinus in sermone de sancto Stephano.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Dampnum siue dampnacio b

Vis ut ille non dampnet? Tu dampna. Vis ut ille ignoscat? Tu agnosce. Nemo nisi per indebitam misericordiam liberatur, et nemo nisi per debitum iudicium dampnatur.

Augustinus de caritate.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Dampnum siue dampnacio c

Est pulcritudo uniuerse creature per hec tria inculpabilis: dampnacione peccatorum, exercitacione iustorum, perfectione bonorum.

Augustinus de uera religione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Dampnum siue dampnacio d

Apertus dampnacionis testis est ipse timor iniquitatis quia et timetur quod agitur et tamen malum non uincitur quod timetur.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Dampnum siue dampnacio e

Melius est enim presencia dampna contempnere quam exiguo questu perpetua commoda non habere.

Cassiodorus libro IIII. epistolarum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Dampnum siue dampnacio f

Lucrum sine dampno alterius fieri non potest. Dampnum nisi ex habundancia raro uenit.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Dampnum siue dampnacio g

Omnia perdidi; cum omnibus perire potuisti. Noli conqueri quod incideris; gaude quod euaseris. Qui se habet nichil perdidit.

Seneca de remediis fortuitorum.

Varia
Fons primus
cf. Amissio rerum g
[Back to top]

Ubi

Adiutorium h
AMISSIO RERUM
Consilium s

Varia