The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Amissio rerum

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | Ubi

Amissio rerum a

Potes aurum perdere et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem. Bonum uero quo uere bonus es, nec inuitus accipis, nec inuitus amittis.

Augustinus de uerbis Domini.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum b

Sine dolore non pereunt que cum amore possessa sunt.

Augustinus in encheridion.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum c

Magna consolacio in rerum amissione est illa tempora ad mentem reducere quibus nos contigit res quas perdidimus non habuisse; ut dum unusquisque intuetur quod aliquando illa non habuit, dolorem temperet quod amisit.

Gregorius libro II. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum d

Sine dolore amittitur, quicquid sine amore possidetur. Que uero ardenter diligimus habita, grauiter suspiramus ablata.

Gregorius libro XXXI. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum e

Quanto minor in possessione commoditas, tanto minor in amissione dolor.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum f

Cum graui dolore amittuntur que cum magno amore habentur. Minus autem carendo dolemus que minus possidendo diligimus.

Ysidorus III. libro de summo bono.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum g

Nichil perdit qui se habet. Circumspice ista que nos agunt in insaniam, que cum plurimis lacrimis amittimus. Scies non dampnum in hiis molestum esse sed opinionem dampni. Pecuniam minorem habebis nempe et molestiam, graciam minorem nempe et inuidiam, scilicet minorem habebis.

Seneca XLIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum h

Pecuniam perdidi; et illa quam multos! Pecuniam perdidi; fortassis te illa perderet. Pecuniam perdidi; O te felicem, si cum illa auariciam perdidisti! Pecuniam perdidi; antequam tu haberes, alius ante perdiderat. Oculos perdidi; quam multis cupiditatibus uia incisa est! Liberos amisi; stultus est qui mortem mortalium deflet. Perierunt perituri; habebant illi cuius magis essent quam tui. Apud te precario morabantur; educandos tibi illos fortuna mandauerat. Recepit illos, non abstulit.

Seneca de remediis fortuitorum.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Amissio rerum i

Oculos perdidi; habet et nox suas uoluptates. Non intelligis partem esse innocencie cecitatem. Huic oculi ad adulterium monstrant, huic incestum, huic domum quam concupisceret, huic urbem. Irritamenta uiciorum sunt duces solum modo.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum k

Nudus exi; sed existi. Omnia perdidi; sed cum omnibus perire potuisti. Cogitas quod perdideris sed non quod euaseris.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Dampnum siue damnacio g
[Back to top]

Amissio rerum l

Pecuniam perdidi; eris nunc in uia expeditior, domi tucior. Exonerauit te fortuna, si intelligis, et tuciore posuit loco. Dampnum putas; remedium est. Deflens miserum te clamitas quod opibus excussus es. Tuo uicio ista tibi iactura tam tristis est. Non tam moleste ferres, si tanquam perditurus habuisses.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum m

Vxorem bonam amisi; utrum inueneras bonam an feceras? Si inueneras, habere te posse aliam ex hoc intelligas. Si feceras, bene tibi spera: res periit, saluus est artifex.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum n

Amicum perdidi; si unicum, erubesce. Quid in tanta tempestate ad unam anchoram stabas? Alium quere et cum eum queras ubi inuenies; quere inter liberales artes, inter recta et honesta officia; quere in laboribus. Ad mensam res ista non queritur.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum o

Multa possum tibi ostendere que acquisita acceptaque libertatem nobis extorserunt. Non essemus nostri, si ista nostra non essent.

Seneca LXI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum p

Id agamus ut iocunda nobis amissorum fiat recordacio. Nemo libenter ad id redit quod sine tormento cogitaturus non est.

Seneca LXIII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum q

Nullius rei felicior amissio est quam que desiderari amissa non potest.

Seneca epistola IIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum r

Stilbon, capta patria, amissis liberis, amissa uxore, cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio nunquid omnia perdidisset, respondit: Nichil, inquit, perdidi. Omnia mea mecum sunt: iusticia, uirtus, prudencia. Nichil enim bonum putare potuit quod eripi posset.

Seneca IX. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum s

Aspicere oportet quod possis perdere. Dimissum quod nescitur, non amittitur. Homo tociens moritur, quociens amittit suos.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Amissio rerum t

Byas, omnibus amissis, omnia, inquit, mea bona mecum porto. Pectore enim illa gestabat non humeris, nec oculis uidenda sed animo estimanda. Que domicilio mentis inclusa nec mortalium, nec deorum manibus labefactari queunt.

Valerius Maximus libro VII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Consilium ac
Cupiditas c
Diuicie ag
Mors bu
Prosperitas ao, Prosperitas ap
Tribulatio as

Varia