The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Delicie

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | Ubi

Delicie a

Qui dat pro modica delectacione illud pro quo Christus se tradidit, stultum Christum reputat mercatorem.

Augustinus in quodam sermone.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Delicie b

Delectacio cecidit et preteriit, uulnerauit et transiit; miserum fecit et abiit; infelicem reddidit et reliquit.

Ambrosius in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Delicie c

Quicumque a puericia dederit se deliciis, manebit in seruitute ut uiuens mortuus sit.

Ambrosius in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Delicie d

Corporales delicie cum non habentur graue in se desiderium accendunt. Cum uero habite eduntur, comedentem protinus in fastidium uertunt, ac contra spirituales delicie cum non habentur in fastidio sunt, cum habentur in desiderio. In illis appetitus saturitatem saturitas fastidium generat, in istis autem saturitatem appetitus saturitas appetitum parit. Augent enim spirituales delicie desiderium in mente dum saciant.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Delicie e

Hii frequenter maiores tribulaciones ex carne suscipiunt qui carnis uoluptatibus delectantur.

Gregorius libro XII. moralium.

Varia
Fons primus
cf. Caro siue corpus i
[Back to top]

Delicie f

Sicut impossibile est ut ignis inflammetur in aqua, ita impossibile est compunctionem cordis uigere in deliciis. Contraria enim hec sibi sunt inuicem et peremptoria. Illa enim mater fletus, hec mater est risus; illa cor constringit, ista dissoluit.

Crisostomus in libro de compunctione cordis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Delicie g

Centum, si placet, annos demus deliciis adde et alios centum; si libet, adde et decies centum. Que erit ex hiis ad eternitatem compensatio? Nonne omne tempus uite huius quo deliciis frui uidemur et indulgere libidini quasi noctis unius sompnium ad eternitatis comparationem uidetur?

Crisostomus de reparatione lapsi.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Delicie h

Mens assueta deliciis, nec exculta discipline sarculo, multas contrahit sordes.

Bernardus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Delicie i

Facile onus afflictionis senciunt qui uti suauibus deliciis consueuerunt.

Cassiodorus libro IIII. epistolarum.

Varia
Fons primus
cf. Milicia ae
[Back to top]

Delicie k

Plato eciam precepit duas corporis summitates non esse uelandas nec assuefieri debere moliciei, capitis scilicet et pedum. Cum enim hec habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt.

Tullius de paradoxis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Delicie l

Effeminat animos amenitas nimia. Quamlibet uiam iumenta paciuntur quorum durata in aspero ungula est. In molli palustrique pascuo saginata cito subteruntur, et fortior ille ex confragoso uenit. Nullum laborem recusant manus que ab aratro ad arma transferuntur; in primo puluere deficit unctus et nitidus.

Seneca LII. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Milicia b & Milicia af
[Back to top]

Delicie m

Mirum est fortiter aliquid dici ab homine molliciem professo.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Delicie n

Innatum est ab illo mundi conditore qui nobis uiuendi iura descripsit ut salui essemus, non ut delicati; deliciis misere ac sollicite omnia comparantur. Vtamur ergo hoc nature beneficio inter magna numerando et cogitemus nullo nomine illam melius meruisse de nobis quam quia quicquid ex necessitate desideratur sine fastidio sumitur.

Seneca in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Caro p
ELEMOSINA
Milicia b, Milicia ae
Paupertas l
Periculum c
VOLUPTAS

Varia