Elemosina
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | bg | bh | Ubi
Elemosina a
Qui uult ordinate dare elemosinam a se ipso debet incipere et eam sibi primo dare. Est enim elemosina opus misericordie, uerissimeque dictum est: Miserere anime tue placens Deo.
Augustinus in encheridion.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina b
Valde male digerit is qui bene audit et male operatur. Si potes dare, da; si non potes, affabilem te fac. Coronat Deus intus bonitatem ubi non inuenit facultatem. Nemo dicat, non habebam. Caritas non de saculo
erogatur.
Augustinus super Psalmum CIII.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina c
Multa sunt genera elemosinarum que cum facimus, adiuuamur ut nobis dimittantur peccata. Sed ea nichil est maius quam cum ex corde dimittimus peccata.
Augustinus in encheridion.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina d
Quam frontem habes petendo ad Deum tuum qui non agnoscis parem tuum? Ille nichil portat, tu nimium oneratus es; da illi de eo quod habes et illum pascis et pondus minuis.
Augustinus de uerbis Domini sermone V.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina e
Elemosina mundat peccata et ipsa interpellat pro nobis ad Dominum quia quicquid pauperibus dederimus, ipsum integre possidebimus.
Augustinus in sermone de diuite.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Elemosina f
De iustis laboribus facite elemosinas. Non enim corrupturi estis iudicem Christum ut non uos audiat cum pauperibus quibus tollitis. Nolite uelle elemosinas facere de fenore et usuris. Fidelibus dico quibus
corpus Christi erogamus.
Augustinus de uerbis Domini.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Elemosina g
Fecundus est ager pauperum, cito reddit donantibus fructum. Via celi est pauper per quam uenitur ad Patrem. Incipe ergo erogare, si non uis errare.
Augustinus de uerbis Domini sermone XXV.
Fons primus
cf. Paupertas e
[Back to top]
Elemosina h
Dicit tibi Christus: Da michi ex eo quod dedi tibi. De meo quero: Da et reddo. Habuisti me largitorem; fac me debitorem; habeam te feneratorem. Temporalia michi das; eterna tibi restituam. Te ipsum tibi reddam
quando te michi reddidero.
Augustinus ibidem (de uerbis Domini sermone XXV.).
Fons primus
[Back to top]
Elemosina i
Caue preuidens discrecionem elemosine ita ut utriusque, dantis scilicet et accipientis, sit solacium.
Augustinus in epistola ad quendam comitem.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina k
Si uis esse mercator optimus, fenerator egregius, da quod non potes retinere ut recipias quod non poteris amittere, da modicum ut recipias centuplum, da temporalem possessionem ut consequaris hereditatem eternam.
Augustinus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina l
Vtantur diuites consuetudine infirmitatis sue, sed doleant aliter se non posse. Melius enim facerent, si aliter possent. Si ergo non extollitur pauper de mendicitate, tu quare extolleris de infirmitate? Vtere
cibis electis et preciosis sic consueuisti quia aliter non potes, quia si consuetudinem mutas, egrotas. Conceditur tibi: utere necessariis, da pauperibus superflua; utere preciosis, da pauperibus uilia.
Augustinus de uerbis Domini.
Fons primus
cf. Abstinencia d
[Back to top]
Elemosina m
Magna elemosina que ardencium criminum globos beniuolencie sue fonte refrigerat, et irriguo largitatis obruit incendia delictorum.
Ambrosius in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Beatus plane de cuius domo nunquam uacuo sinu pauper exiuit. Neque enim quisquam magis beatus quam qui intelligit super pauperis necessitatem et infirmi atque inopis erumpnam.
Ambrosius libro de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina n
Ille intelligit super pauperem qui largitur pauperi. Nam quid prodest misereri inopis nisi alimoniam eidem largiaris?
Ambrosius super Beati immaculati.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina o
Hoc est occidere hominem, uite sue ei subsidia denegare. Caue ne intra loculos tuos includas salutem inopum et tanquam in tumulis sepelias uitam pauperum.
Ambrosius ibidem (super Beati immaculati).
Fontes primi
[Back to top]
Elemosina p
Nos subfarcinati auro Christum pauperem sequimur et sub pretextu elemosine pristinis opibus incumbantes.
Ieronymus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina q
Sunt qui pauperibus parum tribuunt ut amplius accipiant. Que magis uenacio appellanda est quam elemosina. Melius enim est non habere quod tribuas quam impudenter petere quod des.
Ieronymus in epistola.
Fons primus
cf. Religio n
[Back to top]
Elemosina r
Pars sacrilegii est rem pauperum dare non pauperibus. Laudent te esuriencium uiscera, non ructuancium opulenta conuiuia.
Ieronymus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina s
Siue ille sacerdos siue cognatus sit et affinis, nichil in illo aliud consideres nisi paupertatem. Sine discrecione omnibus indigentibus simpliciter tribuamus, non querentes cui sed quare demus. Quisquis enim
in quacumque necessitate morituro succurrere potest, si non fecerit, occidit.
Ieronymus ibidem (in epistola).
Fons primus
[Back to top]
Elemosina t
Gloria episcopi est pauperum opibus prouidere, ignominia omnium sacerdotum propriis studere diuiciis.
Ieronymus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina u
Quamuis omnem censum tuum pauperibus distribuas, nichil apud Christum erit preciosius quam quod manibus tuis ipsa confeceris.
Ieronymus ibidem (in epistola).
Fons primus
[Back to top]
Elemosina x
Qui indigenti elemosinam tribuit, nec pro delicto spernit, misericordiam uere facit. Natura enim respicienda est, non persona. Qui enim dat indigenti peccatori non quia peccator est, sed quia homo est, non
peccatorem sed iustum nutrit.
Glossa Ieronymi super illud Ecclesiastici XII.: Da misericordi et ne suscipias peccatorem.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina y
Apud Deum non quantitas muneris nec persona petitur potentis, sed dilectio et humilitas cordis. Ideo non debet offerre sacrificium de iniquitate, sed de iusto labore.
Glossa super illud Ecclesiastici XXXV.: Noli inspicere sacrificium iniustum quoniam Dominus iudex.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina z
Quicquid tribuitur pauperi, si subtili consideracione pensetur, non est donum sed mutuum quia quod datur, multiplicato sine dubio fructu recipitur.
Gregorius in registro.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina ab
Plus esse dicimus compati ex corde quam dare quia quisquis indigenti perfecte compatitur, minus estimat omne quod dat. Exteriora largiens quod est extra semetipsum prebet. Qui autem fletum et compassionem
proximo tribuit, ei eciam aliquid de semetipso dedit.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
cf. Compassio c
[Back to top]
Elemosina ac
Elemosina superbi diuitis eum redimere non ualet quam perpetrata simul rapina pauperis ante Dei oculos ascendere non permittit.
Gregorius libro XII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina ad
Qui indigenti proximo exteriorem substanciam prebet, sed uitam suam a nequicia non custodit, rem suam Deo tribuit et se peccato. Hoc quod minus est obtulit auctori, et hoc quod maius est seruauit iniquitati.
Gregorius XIX. libro moralium.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina ae
Non ex desiderio sed ex necessitate postulatur. Nam ualde superbire est extra metas inopie aliquid desiderare.
Gregorius libro XXI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina af
Mundari prius debet animus qui elemosinam prebet quia omne quod datur Deo, ex dantis mente pensatur. Et ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur quod corde obligato in malicia offertur.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
cf. Venia s
[Back to top]
Elemosina ag
Ille perfecte tribuit qui cum eo quod afflicto porrigit, afflicti quoque animum in se sumit ut prius in se dolentis passionem transferat, et tunc contra dolorem illius per ministerium concurrat.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina ah
Quisquis super eum cui aliquid donauit fastu elacionis se extollit, maiorem culpam peragit superbiendo quam extrinsecus mercedem largiendo.
Gregorius libro XXI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina ai
Tot pene cotidie diuites perimunt, quot moriencium pauperum apud se subsidia abscondunt. Nam cum quelibet necessaria indigentibus ministramus, sua illis reddimus, non nostra largiamur.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina ak
Elemosina amica Dei consistit et semper ei propinqua est. Pro quibuscumque uoluerit, facile munus gracie impetrat. Vincula peccatorum ipsa dissoluit, fugat tenebras, extinguit ignem. Huic cum multa fiducia
porte celi aperiuntur, et ueluti regina intrante nullus ianitorum, nullus custodum qui assistunt audet dicere: Que tu es uel unde? Sed omnes eam e regione suscipiunt. Virgo est habens alas aureas, circumspecta
per omnia uenustateque succincta, uultum habens candidum atque mansuetum. Pennata est et leuis et semper ante solium regale consistit.
Crisostomus super Mattheum sermone IX.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina al
Medicamentum fortius quod maxime operetur in penitencia elemosina est. Et sicut in preceptis medicine accommodis medicamentum multas quidem herbas accipit, unam autem dominantissimam, sic et in penitencia ista
herba dominantior et potentior est et uniuersum ipsa efficit.
Crisostomus ibidem (super Mattheum sermone IX.).
Fontes proximus et primus
cf. Penitencia as
[Back to top]
Elemosina am
Si indifferenter omnibus dederimus, semper miserebimur; si autem discutere ceperimus, nunquam misericordiam prestabimus.
Crisostomus ibidem (super Mattheum sermone IX.).
Fons primus
[Back to top]
Elemosina an
Que stulticia est illic relinquere unde exiturus es, et illuc non premittere quo iturus es? Illic ergo substanciam tuam colloca ubi patriam habes.
Crisostomus super illud Matthei VI.: Nolite thesaurizare et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina ao
Qui collocat thesauros in terra, non habet quid speret in celo. Vt quid respiciat in celum, ubi nichil habet repositum? Quicquid pro anima tua feceris, hoc tuum est; quod autem reliqueris, perdidisti.
Crisostomus ibidem (super illud Matthei VI.: Nolite thesaurizare et cetera).
Fons primus
[Back to top]
Elemosina ap
Non est ingrata Deo que uisa fuerit ab hominibus elemosina, sed que ideo facta est ut uisa sit.
Crisostomus super illud Matthei V.: Te faciente elemosinam.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina aq
Tu ergo quando uenis ad ecclesiam ad Deum adorandum, munera tecum in manibus porta, da non habentibus, et pete ab illo qui habet ut oracio tua bonis operibus commendetur. Infirma enim est oracio que
elemosinarum largitate non est munita.
Crisostomus ibidem (super illud Matthei V.: Te faciente elemosinam) super Mattheum.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina ar
Melius seruatur pecunia que in dextera pauperis collocatur. Hanc calumpniator non extorquet, inuidus non criminatur, latro non auferet, fur nocturnus non diripiet, seruus fugam meditans non inuadit, sed semper
est tuta, semper integra, semper salua.
Crisostomus ibidem (super illud Matthei V.: Te faciente elemosinam).
Fons primus
[Back to top]
Elemosina as
Nil plus ualet curacioni quam elemosinarum largitas quia frustra pro peccatis rogaturus manus ad Deum expandit qui has ad pauperes non extendit.
Rabanus super illud Matthei XII.: Extende manum tuam.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina at
Si fateris ea tibi diuinitus prouenisse, scilicet temporalia bona, an iniustus est Deus inequaliter res nobis distribuens, cur tu habundas et ille mendicat, nisi ut tu bone compensacionis merita consequaris,
ille uero paciencie brauiis decoretur? Panis est famelici quem tu tenes, nudi tunica quam in conclaui conseruas, discalciati calceus qui penes te marcescit, indigentis argentum quod possides. Quocirca tot
iniuriaris quot subuenire ualeris.
Basilius omelia I.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Elemosina au
Manus pauperis est gazophilacium Christi, et quicquid pauper accipit, Christus acceptat. Da ergo, homo, pauperi terram ut accipias celum, da nummum ut accipias regnum, da micam ut accipias totum. Da pauperi ut
det tibi quia quicquid pauperi dederis, tu habebis; quod pauperi non dederis, habebit alter.
Petrus Rauennas in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina ax
Bene tuba quia talis elemosina hostilis est non ciuilis, non misericordie dedita sed clamori, sedicionis uernula non pietatis alumpna, nundinacio ostentacionis non commercium caritatis.
Petrus Rauennas in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina ay
Nimis est quod sapit Deo pauperis cibus in regno celi coram omnibus angelis in conuentu resurgencium. Quod Abel passus sit, quod mundum seruauit Noe, quod Abraham fidem incepit, quod Moyses legem tulit, quod
Petrus crucem resupinus ascendit, Deus tacet, et clamat solum quod comedit pauper.
Petrus Rauennas sermone XIIII.
Fons primus
cf. Misericordia aq
[Back to top]
Elemosina az
Sibi apud Deum pietatis ianuam claudit qui uiscera misericordie proximo mendicanti non aperit.
Idem (Petrus Rauennas) in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina ba
Da quod accipias, sere quod metas, sparge quod colligas. Quamuis non habeas nisi quod acceperis, non potes tamen non habere quod dederis. Infidelis autem et iniqus est, eciam sibi qui quod estimat diligendum
non uult habere perpetuum.
Leo papa super illud: Date inquit et dabitur.
Fontes primi
[Back to top]
Elemosina bc
De calice aque frigide monet Dominus ut in nomine suo prebeatur quia hec que per se sunt uilia, fides efficit preciosa, et que ab infidelibus ministrantur, eciam si fuerint sumpta magna, omni tamen
iustificacione sunt uacua.
Leo papa in sermone de ieiunio.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina bd
Quia non solum decime non sunt nostre sed ad ecclesias deputate, uerum quicquid amplius quam nobis opus est a Deo accipimus pauperibus erogare debemus, si quod eis deputatum est nostris cupiditatibus uel
uanitatibus reseruamus, quanti pauperes in locis ubi nos sumus fame uel nuditate mortui fuerint, nouerimus nos racionem de animabus illorum in die iudicii reddituros.
Cesarius in ammonicione II.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina be
Semina enim sparsa in segetem conualescunt et in unum coacta depereunt.
Cassiodorus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina bf
Producat fenum iumentis, id est elemosinas faciat hiis qui petunt. Iumenta appellata quia uerecundiam non habentes propter ingluuiem uentris, in egencium uoces petulentur, sicut iumenta que dum esuriunt,
non possunt a propriis uocibus abstinere.
Cassiodorus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina bg
In faciendis elemosinis non est cuiusquam accipienda persona, nec habendum electionis iudicium quia res que necessitati seruit, erogacionis ordinem non requirit. Vbi incumbit necessitas, non opus est ut
personam discucias ne cum indignos misericordia segregas, Dei Filium pariter amittas.
Valerius episcopus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Elemosina bh
Non interest cui petenti eroges. Non enim requirit Dominus utrum mereatur ille qui postulat, sed querit qualiter prestet qui donat.
Valerius ibidem (episcopus in quodam sermone).
Fons primus
[Back to top]
Ubi
ADIUTORIUMAuaricia k
BENEFICIENCIA
Compassio e, Compassio p
Cupiditas g
Elemosina t, Elemosina aq
Ecclesia l
Gloria eterna f
HOSPITALITAS
Ieiunium r, Ieiunium s, Ieiunium ac, Ieiunium af, Ieiunium am
Inimicicia a
Liberalitas g, Liberalitas h, Liberalitas o, Liberalitas s
Misericordia d, Misericordia g, Misericordia i, Misericordia m, Misericordia r, Misericordia ae, Misericordia ai, Misericordia al, Misericordia aq, Misericordia as
Paupertas e, Paupertas q
Penitencia as
Prelacio ca
Venia s
Varia