Voluptas
Voluptas a
Minus uoluptatibus stimulatur qui non est ubi frequencia est uoluptatum. Et minus auaricie molestias patitur qui diuicias non uidet.
Augustinus de singularitate clericorum.
Fons primus
[Back to top]
Voluptas b
Nichil prodige satis est uoluptati. Semper famem patitur sui qui alimentis perpetuis nescit impleri.
Ambrosius super Lucam libro VI.
Fons primus
[Back to top]
Voluptas c
Semper uoluptas famem sui habet et transacta non saciat.
Ieronymus in epistola ad Damassum.
Fons primus
[Back to top]
Voluptas d
Licet sepe in medio carnalium Deus protegat uitam electorum, tamen satis rarum est ut quisque inter seculi uoluptates positus a uiciis maneat illibatus, in quibus et si non cito implicetur, aliquando tamen
attrahitur. Nec enim diu potest esse securus qui periculo fuerit proximus.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Voluptas e
Voluptas est cum quadam lubrica suauitate ad illicita fede mentis inclinatio.
Ysidorus in synonimis.
Fons primus
[Back to top]
Voluptas f
Non est consentaneum qui metu non frangatur eum frangi cupiditate ut qui inuictum se a labore prestiterit uinci a uoluptate.
Tullius libro I. de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Voluptas g
Quid autem de corporis uoluptatibus loquar quarum appetencia quidem plena est anxietatis, sacietas uero penitencie? Quarum motus quid habeat iocunditatis, ignoro. Tristes uero esse uoluptatum exitus, quisquis
reminisci libidinum suarum intelliget. Que si beatos explicare possunt, nichil cause est quin pecudes quoque beate esse dicantur.
Boecius libro III. de consolatione.
Fons primus
[Back to top]
Voluptas h
Nichil igitur dubium est quin ad beatitudinem deuia quedam sint nec perducere quemdam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt.
Boecius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Voluptas i
Quis hostis in quemquam tam contumeliosus fuit quam in quosdam uoluptates sue? Quidam se uoluptatibus mergunt quibus in consuetudinem adductis carere non possunt, ob hoc miserrimum est quod eo peruenerint ut
illis que superuacua fuerunt facta sunt necessaria. Seruiunt itaque uoluptatibus non fruuntur et mala sua quod malorum ultimum est amant.
Seneca XXVIII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Voluptas k
Indurandus est animus et a blandimentis uoluptatum procul abstrahendus. Vina Hannibalem hiberna soluerunt, et indomitum illum niuibus atque Alpibus uirum eneruauerunt fomenta Campanie: armis uicit, uiciis uictus est.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Voluptas l
Nobis quoque militandum est et quidem genere milicie quo nunquam ocium datur. Debellande sunt in primis uoluptates que, ut uides, seua quoque ingenia rapuerunt. Si uoluptati cesero, cedendum est dolori, cedendum
est labori, cedendum est paupertati.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Voluptas m
Aspice illum cui sompnus laxe domus silentio queritur, cuius aures ne quis agitet omnis seruorum turba conticuit; huc nempe uariatur atque illuc sompnum inter egritudines leuem captans. Que non audit, audisse se
conqueritur. Quid in causa putas esse? Animus illi obstrepit. Hic placandus est huius seditio compescenda est.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Abstinencia aoBonum e
Caro c, Caro i
DELICIE
Excusacio m
Fortitudo b
Gracia k
Gula p
Labor k, Labor n
Luxuria b
Solitudo a
Vicium c
Varia