Discordia
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | Ubi
Discordia a
Dissenciones nunquam debent amari. Sed aliquando tamen aut a caritate nascuntur aut caritatem probant. Quis enim facile inuenitur qui uelit reprehendi? Et ubi est ille sapiens de quo scriptum est:
corripe sapientem et amabit te? Nunquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem ne securus tendat in mortem?
Augustinus epistola CLVII.
Fons primus
[Back to top]
Discordia b
Nichil minus semper optaui quam inter eos qui secum multum uixerunt, multumque sermocinati sunt, oriri aliquid unde nouus quasi conflictus exurgat.
Augustinus in libro contra achademicos.
Fons primus
[Back to top]
Discordia c
Melius est emigrare cum gracia quam cohabitare cum discordia; melius est sine lite abire quam cum iurgio residere.
Ambrosius in libro de patriachis.
Fontes primi
[Back to top]
Discordia d
Nulla spacia possunt satis esse discordibus. Quietis et pacificis eciam angusta habundant, dissonis moribus eciam spaciosa artantur.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Discordia e
Contentio est impugnacio ueritatis cum confidencia clamoris.
Ambrosius.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Discordia f
Quisquis corpus affligit sed concordiam deserit, Deum quidem laudat in tympano sed non laudat in choro.
Ieronymus super epistolam ad Romanos.
Fons primus
[Back to top]
Discordia g
Laudent nomen eius in choro; ubi dissencio est, ubi inuidia est, ibi chorus non est.
Ieronymus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Discordia h
Qui modeste alloquitur proximum, gratum accipit responsum; et quasi de uberibus in quibus lac querebat, butirum exprimit. Sed qui incepto uerbo rixam et discordiam ex fraterno corde prouocat,
quasi ultra modum emungens sanguinem elicit.
Glossa Ieronymi super illud Prouerbii XXIX.: Qui uehementer emungit, elicit sanguinem; et qui prouocat iras, producit discordias.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Discordia i
Concordia minime res crescunt, discordia maxime dilabuntur.
Glossa super illud Ecclesiastici XXI.: Obiurgatio et iniurie adnullabunt substanciam.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Discordia k
Sicut nichil est preciosius Deo uirtute dilectionis, ita nichil est desiderabilius dyabolo extinctione caritatis. Quisquis ergo seminando iurgia dilectionem proximorum perimit, hosti Dei familiarius seruit.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
cf. Dilectio m
[Back to top]
Discordia l
Sicut nichil est preciosius Deo uirtute dilectionis, ita nichil est desiderabilius dyabolo extinctione caritatis. Quisquis ergo seminando iurgia dilectionem proximorum perimit, hosti Dei familiarius seruit.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Discordia m
Sicut nichil est preciosius Deo uirtute dilectionis, ita nichil est desiderabilius dyabolo extinctione caritatis. Quisquis ergo seminando iurgia dilectionem proximorum perimit, hosti Dei familiarius seruit.
Gregorius in pastorali.
Fons primus
[Back to top]
Discordia n
Peruerse mentes si semel ad studium contrarietatis eruperint, siue prauum siue rectum quid a contradicentibus audiant, aduersis hoc responsionibus impugnant quia cum persona per contrarietatem displicet,
nec recta que protulerit placent. At contra bonorum corda quibus in odium non uenit persona sed culpa, sic peruersa diiudicant ut recta que dicuntur assumant. Et sic male prolata respuunt ut tamen approbent que
ex ueritate cognoscunt.
Gregorius libro IX. moralium in principio.
Fons primus
cf. Sapiencia siue uel sciencia as
[Back to top]
Discordia o
Discordia est aliquorum discessio quos prius amoris uinculum colligauit. Concordia est conueniencium in rectitudine animorum indirupta quedam et unita complexio. Sediciosus est qui dissencionem animorum facit
et discordias gignit.
Ysidorus libro ethimologiarum.
Fons primus
[Back to top]
Discordia p
Conspiracio apud spiritualiter uiuentes contra ordinis disciplinam et maiorum instituta confederacio est.
Cassiodorus super Psalmos.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Discordia q
Summo opere iurgia fuge; nam contra parem contendere anceps est, cum superiore furiosum, cum inferiore sordidum. Maxime autem contra fatuum contencionem inire. Nam absentem ledit qui cum ebrio litigat.
Ibidem.
Fons primus
cf. Ebrietas am
[Back to top]
Discordia r
Principium discordie est aliquid ex communi suum facere. Turpius nichil est quam cum eo bellum gerere cum quo familiariter uixeris.
Seneca in prouerbiis.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ubi
Amicicia ae, Amicicia ayDoctrina al
Ieiunium ah
Loquacitas h
PAX
Reconsiliatio c, Reconsiliacio g
Testimonium c
Varia