Dolor
Dolor a
Qui peregrinacionem pro patria diligit, dolere eciam inter dolores nescit. Iusti autem uerba dolore sunt plena quia quousque presencia tolerat, ad aliud loquendo suspirat.
Gregorius libro VII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Dolor b
Mitigat uim doloris considerata equitas ferientis.
Gregorius ibidem in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Dolor c
Tanto quisque perfectus est, quanto perfectius sentit dolores alienos.
Gregorius ibidem.
Fons primus
cf. Compassio d & Perfectio g
[Back to top]
Dolor d
Magnos cruciatus habet morbus sed hos tolerabiles interualla faciunt. Summi doloris intencio cito inuenit finem. Nemo potest ualde dolere et diu. Sic nos amantissima nostri natura disposuit ut dolorem aut
tollerabilem aut breuem faceret. Hoc itaque solacium uasti doloris est.
Seneca LXXIX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Dolor e
Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimie decurrerint, si illas ipsi repressimus. Nec sicci sint oculi amico amisso, nec fluant; lacrimandum est non plorandum. Per lacrimas argumenta
desiderii querimus et dolorem non sequimur sed ostendimus.
Seneca LXIII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Dolor f
Finem dolendi qui consilio non fecerat tempore inuenit.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Dolor g
Turpissimum est in homine prudenti remedium meroris lassitudo merendi; malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris. Annum feminis constituere maiores ad lugendum, non ut tamdiu lugerent sed ne diutius.
Viris nullum legitimum tempus est quia nullum honestum. Quam michi ex illis mulierculis dabis, uix retractatis a rogo, uix a cadauere reuulsis, cui lacrime in totum mensem durauerint? Nulla res cicius in odium
uenit quam dolor qui recens consolatorem inuenit et aliquos ad se adducit, inueteratus uero deridetur nec immerito. Aut enim simulatus aut stultus est.
Seneca LXIII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Dolor h
Vinceris a dolore, si cesseris; uinces, si te contra dolorem intenderis.
Seneca LXXIX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Dolor i
Dura res est dolor; immo tu mollis. Pauci dolorem ferre poterunt; simus ex paucis. Inbecilli natura sumus; naturam infamare noli; illa nos fortes genuit.
Seneca de remediis fortuitorum.
Fons primus
[Back to top]
Dolor k
Doloris racionem ab inimicis exigit qui paciendo dolorem non ostendit.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Dolor l
Grauiter irascitur qui quo dolet Deo commendat.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Dolor m
Animo dolenti nichil oportet credere. Eciam innocentes cogit mentiri dolor. Homo ne sit sine dolore, fortunam inuenit. Leso doloris remedium est inimici dolor. Dolor decidit ubi quo crescat, non habet.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Compassio i, Compassio nConfessio o
Consolacio b, Consolacio d, Consolacio f, Consolacio g, Consolacio l, Consolacio o, Consolacio p
Contricio g
Fortitudo b
Gaudium e
Lacrima t
Loquacitas m
Miseria p
Mors ba, Mors cl
Varia