Fama
Fama a
Caueto omnes suspiciones et, quicquid probabiliter fingi potest, ne fingatur ante deuita.
Augustinus libro confessionum.
Fons primus
[Back to top]
Fama b
Sic doctor bonam eligat uitam ut eciam bonam non negligat famam.
Augustinus libro de doctrina Christiana.
Fons primus
[Back to top]
Fama c
Duo sunt tibi necessaria, scilicet consciencia et fama, consciencia propter te, fama propter proximum. Qui consciencie sue confidens famam negligit, crudelis est.
Augustinus libro de communi sermone clericorum.
Fons primus
[Back to top]
Fama d
Opera salutis sine fama boni odoris non satis relucent auditoribus, nec fama sine opere proficit sine quibus forma ueri sacerdotis non commendatur.
Ieronymus super illud Matthei IIII.: Abiit opinio eius.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Fama e
Incliti animi signum est fame diligere commodum et lucra odisse causarum. Nam qui affectat fame commoda, pecunie negligit augmenta.
Cassiodorus libro I. epistolarum.
Fons primus
[Back to top]
Fama f
Regnantis facultas tunc fit dicior cum remittit, et acquirit thesauros fame neglecta uilitate pecunie.
Cassiodorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Nemo futurum putat diligentem quem in ipsa nouitate opinionis sue non uidet esse custodem. Prouidus institutor ortum suum fecundis nititur ornare plantariis ut reddant fructus optatos que sollicitis fuerant exculta laboribus. Cassiodorus libro I. epistolarum.
VariaFons primus
[Back to top]
Fama g
Vbique cognoscitur, quisquis fama teste laudatur. Dum enim copia plerumque solet habere fastidium, bonum nomen repetitum semper efficitur gloriosum.
Cassiodorus libro II. epistolarum.
Fontes primus
[Back to top]
Fama h
Melius est de perpetua uita quam de fama cogitari. Nostra enim post mortem non opuscula sed opera sunt pensanda, quia si aliquid agimus, nostrum est; si quid habemus, alienum est.
Cassiodorus libro VIII.
Fons primus
[Back to top]
Fama i
Quidam laudes hominum uilipendunt et in hoc sunt laudabiles; quidam omni tempore uenantur famam seculi et omni tempore sunt infames; quidam apud alios uenerabiles sibi apud se uilescunt; quidam plus de se
lingue adulatrici quam consciencie sue credunt.
Petrus Rauennas in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Fama k
Vere fame hec est gloriosa proprietas ut appetitores sui contempnat, appetat contemptores. Famam fugiendo consequitur quam perderet in consequendo.
Alanus de complanctu nature.
Fons primus
[Back to top]
Fama l
Plures sepe magnum nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt. Quo quid turpius potest excogitari?
Boecius III. de consolacione.
Fons primus
[Back to top]
Fama m
Templum Dyane Effisi decus adeo magnificum Xerses, cum omnia Assiatica templa igni daret, huic uni pepercit. Sed hec Xersis clemencia sacras edes non diu a malo uendicauit. Nam Herostratus, ut nomen memoria
sceleris extenderet, incendium fabrice nobilis manu sua struxit. Requisitus cur hoc fecisset, respondit: Voto adipiscende fame latioris.
Solinus de mirabilibus mundi et situ terrarum.
Fons primus
[Back to top]
Fama n
Parem te Deo fama non faciet in populos dimissa uel diffusa noticia. Nemo nouit Deum; multi male de illo existimant et impune.
Seneca XXXI. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Fama o
Male de te opinantur homines, bene autem loqui nesciunt. Faciunt non quod merearis sed quod solent ipsi homines de malis loqui, molestum si quid menciuntur, sic immerito mei innocencie nunc maxime gaudio.
Apparet enim illos uera obiecturos, si possent.
Seneca libro de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Fama p
Male autem de te opinantur homines sed mali. Mouerer si de me Marius, si Cato, si Lelius sapiens, si alter Cato, si Scipiones duo ista loquerentur. Mouerer si hoc iudicio facerent: nunc morbo faciunt.
Seneca de remediis fortuitorum.
Fons primus
[Back to top]
Fama q
Bona opinio hominum tutior est pecunia. Bonum quod est supprimitur, nequaquam extinguitur. Bona fama in tenebris proprium splendorem tenet. Dampnum appellandum est cum mala fama lucratur. Honestus rumor alterum
est patrimonium. Vis omnibus esse notus? Prius effice ut neminem noueris.
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
CONSCIENCIACouersacio d, Couersacio e
Correctio bu
DETRACTIO
Discere p
Exemplum q
Gloria mala x
Ipocrisis bf
Prelacio c, Prelacio k
Sacerdos af
Varia