The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Consciencia

______________________________


a | b | c | d | e | g | h | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | Ubi

Consciencia a

Quid obest illi si de illa tabula eum humana uult delere ignorancia, si eundem de libro uiuencium nunquam propria deleat consciencia? Nam et si bonum quod de nobis dicitur in mente non inuenitur, magnam debet in nobis tristiciam generare. Et econtra, si malum quod de nobis dicitur in nobis non inuenitur, in magnam debemus leticiam prosilire.

Augustinus in quodam sermone.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Consciencia b

Bene sibi conscius falsis non debet moueri conuiciis, nec estimare plus ponderis in alieno esse conuicio quam in suo testimonio.

Ambrosius de officiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia c

Vnusquisque non intermittat opus probabile, siue a pluribus uideatur, siue sine arbitro sit. Habundat enim sibi locuplex testis consciencia. Fugiat eciam mala et obprobria, eciam si se credat non posse conuinci. Nam et si clausus parietibus sit et coopertus tenebris sine teste, sine conscio, habet tamen facti arbitrum quem nichil fallat ad quem facta clamant omnia. Denique clamauit et uox sanguinis. Seipsum unusquisque et animum suum seuerum iudicem sui ultorem sceleris et uindicem criminis habet.

Ambrosius in epistola ad Constancium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia d

In omne quod dicitur, semper tacite recurrere debemus ad mentem, et interiorem testem et iudicem requirere. Quid enim prodest, si omnes laudent et consciencia accusat? Aut quid poterit obesse, si omnes derogent et sola consciencia defendat?

Gregorius super Ezechielem omelia IX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia e

Bonum parat habitaculum Deo cuius nec racio decepta, nec uoluntas peruersa, nec memoria fuerit inquinata.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia f

Bona consolacio cum et blasphemamur a malis benefacientes. Si recti diligant nos, omnino sufficit aduersum os loquencium iniqua, opinio bonorum cum testimonio consciencie.

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia g

Fortitudo tua, fiducia fidelis consciencie; decor tuus, splendor bone opinionis.

Bernardus III. de consideracione ad Eugenium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia h

Sensum ex integro recuperasse te scias, si tuam conscienciam quadruplici sentis compunctione morderi, pudore gemino et gemino metu. Nam uitam ad perficiendum septenarium triplex confessionis species attestatur: Deum cogita factorem tuum, cogita et benefactorem, cogita patrem, cogita dominum. Ad omnia reus es; plange per singula. Ad primum et ultimum respondeat timor tuus ad duo media pudor. Ideo omne quod remordet conscienciam confitere humiliter, pure, fideliter; et has septem uices adimplesti.

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia i

Semper consciencia serui Dei humilis esse debet et tristis ut per humilitatem non superbiat et per utilem merorem cor ad lasciuiam non dissoluat.

Ysidorus libro III. de summo bono.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia k

Nulla pena grauior pena consciencie. Vis autem nunquam esse tristis? Bene uiue. Secura mens tristiciam leuiter sustinet. Bona uita gaudium semper habet; consciencia autem rei semper in pena est. Nunquam securus est reus animus. Mens enim mala consciencie propriis agitatur stimulis.

Ysidorus II. libro soliloquiorum.

Varia
Fons primus
cf. Tristicia c
[Back to top]

Consciencia l

Consciencia munda est que nec de preterito iuste accusatur, nec de presenti iniuste delectatur.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia m

Nummisma Cesaris aurum est, nummisma Dei homo; in solidis Cesar uidetur, in hominibus autem Deus agnoscitur. Ideo diuicias uestras Cesari date, Deo autem consciencie uestre solam innocenciam reseruate.

Crisostomus super illud Matthei XXII.: Reddite que sunt Cesaris et cetera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia n

Sub ouina pelle uulpinam conscienciam abscondebam. Vulpina plane consciencia, tepida conuersacio, animalis cogitacio, ficta confessio, breuis et rara compunctio; obediencia sine deuocione, oracio sine intencione, lectio sine edificacione, sermo sine circumscriptione. O quam dura sunt michi ista que loquor, quoniam meipsum loquendo ferio! Verumptamen quia non me peccatorem nego sed peccatum meum cognosco, erit fortasse apud Deum pium iudicem impetracio uenie ipsa cognicio culpe.

Hugo libro I. de anima capitulo XV.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Consciencia o

Tranquilla consciencia est que omnibus est dulcis, nulli grauis, utens amico ad graciam, inimico ad pacienciam, cunctis ad beneuolenciam quibus potest ad beneficienciam, cui Deus nec sua peccata imputat quia non fecit, nec aliena quia non approbauit, nec negligenciam quia non tacuit, nec superbiam quia in unitate permansit.

Hugo libro II. de anima capitulo IX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia p

Consciencia bona titulus est religionis, templum Salomonis, ager benedictionis, ortus deliciarum, aureum reclinatorium, gaudium angelorum, archa federis, thesaurus regis, aula Dei, habitaculum Spiritus Sancti, liber signatus et clausus, et in die iudicii aperiendus.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia q

Consciencia est cordis sciencia. Cor enim et se nouit sua sciencia et multa alia. Quando nouit se, appellatur consciencia; quando preter se alia, nominatur sciencia.

Ibidem capitulo XII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia r

Quid acquiri putatur ubi bona consciencia perditur, aut in qua parte possit homo proficere, si innocenciam probatus fuerit amisisse?

Cassiodorus libro IIII. epistolarum, epistola VIII.

Varia
Fonst primus
[Back to top]

Consciencia s

Arborem quam florere uides, quam summa conspicis uiriditate letari, subterraneo succo fecunditatis animatur, reddens in superficiem quod continetur in radice. Hominum quoque uultus magna hylaritate decoratur, si uisceribus sanis grauamen nullius senciat lesionis.

Cassiodorus libro II. epistolarum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia t

Rem dicam ex qua mores estimes nostros. Vix quempiam inuenies qui possit aperto hostio uiuere. Ianitores consciencia nostra non superbia opposuit; sic uiuimus ut deprehendi sit subito aspici. Quid autem prodest recondere se et oculos hominum auresque uitare? Bona consciencia turbam aduocat, mala autem in solitudine anxia atque sollicita est. Si honesta sunt que facis, omnes sciant; si turpia, quid refert neminem scire cum tu scias? O te miserum, si contempnis hunc testem!

Seneca XLVII. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Conuersacio aq
[Back to top]

Consciencia u

Nemo michi uidetur plus estimare uirtutem, nemo magis illi esse deuotus quam qui boni uiri famam perdidit ne conscienciam perderet.

Seneca LXXXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia x

Sic uidendum est tanquam in conspectu uiuamus, sic cogitandum tanquam aliquis in pectus intimum prospicere possit.

Seneca LXXXIIII. epistola.

Varia
Fons primus
cf. Conuersacio as
[Back to top]

Consciencia y

Conscienciam magis quam famam intende. Falli namque sepe poteris fama, consciencia nunquam.

Seneca libro de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia z

Mala consciencia sepe tuta est, secura nunquam. Itaque nichil ei commiseris, nisi quod amico committere possis. Plerique famam, conscienciam autem pauci uerentur.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia ab

Nullum conscium peccatorum tuorum magis timueris quam temetipsum. Alienum enim potes effugere, te autem nunquam. Nequicia enim ipsa est sui pena.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consciencia ac

Superet consciencia quicquid mali finxerit lingua.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Anima q
Confessio c
Conuersacio f
Fama c
Gloria bona a
Honestas b
Iniuria f
Solitudo a, Solitudo t, Solitudo ac
Virtus ab

Varia