The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Gloria mala siue uana

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | Ubi

Gloria mala siue uana a

Sepe homo de ipso uane glorie contemptu uanius gloriatur. Non enim eam contempnit dum gloriatur intus de gloria quam amplexatur.

Augustinus libro confessionum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana b

Qui bene didicit uel expertus est uiciorum superandorum gradus, intelligit uicium inanis glorie uel solum uel maxime cauendum esse perfectis. Quo primo enim uicio lapsa est anima, hoc ultimum uincit.

Augustinus super Psalmum VII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana c

Inanis gloria huius seculi fallax est suauitas et infructuosus labor et perpetuus timor et periculosa sublimitas, inicium sine prouidencia, finis cum penitencia.

Augustinus super Psalmum CXLIX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana d

Inanis gloria dicit: Age bonum quod uales, ostende bonum cunctis quod agis, ut bonus a cunctis dicaris, ut sanctus et uenerabilis ab hominibus prediceris, ut Dei electus uoceris, ut nemo te contempnat, nemo te despiciat, sed uniuersi debitum tibi honorem persoluant.

Augustinus in libro de conflictu uiciorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana e

Non est tanti gaudii excelsa tenere, quanti meroris est de excelsis corruere, nec tantam gloriam sequi post uictoriam, quantam ignominiam post ruinam.

Ambrosius in suo pastorali.

Varia
Fontes primi
cf. Prelacio k
[Back to top]

Gloria mala siue uana f

Gloria inanis est inordinatus animi motus, quo aliquis propriam desiderat excellenciam, ut alios honore precellat.

Ieronymus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana g

Ne nimis religiosa uelis uideri nec plus humilis, quam necesse est. Gloriam fugiendo non queras.

Ieronymus ad Nepocianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana h

Sub hoste quem prosternit moritur, qui de culpa quam superat eleuatur.

Gregorius libro XXX. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana i

Quia ante oculos hominum sequendo eam apprehendere non possunt, student plerumque gloriam tenere fugiendo. Non nulli quia presentem gloriam amantes assequi non possunt, quasi despicientes sequntur.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana k

Tanto ad uorandum lacius patet fouea, quanto de semetipsa elacius gloriatur uita.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana l

Cum bene uiuitur, ualde timendum est ne mens, despectis ceteris, de gloria singularitatis eleuetur.

Gregorius libro VI. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana m

Non parua contempnacio est ex eo bono, quod communiter datur, priuate gloriari.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana n

Time sagittam; leuiter uolat, leuiter penetrat. Sed dico tibi: non leue infligit uulnus; cito interficit. Nimirum sagitta hec uana gloria est.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana o

Non bone sed pax hominibus bone uoluntatis, uoluntatis inique est, qui nequaquam pace contentus, superbo oculo et insaciabili corde quietus hanelat ad gloriam Dei, nec pacem inde retinens, nec gloriam apprehendens. Nec laus calami est laudabilis scriptura, nec gloria lingue aut labiorum sermo bonus.

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana p

Non recte plane, sed peruersi est animi, querere gloriam et non exercere uirtutem, et uelle coronari qui legittime non certauit.

Bernardus in sermone sancti Victoris.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana q

Virtus mater glorie est. Sola enim est cui gloria iure debetur et secure impendetur. Que autem est sine uirtute gloria, profecto indebite uenit, propere affectatur, periculose captatur.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana r

Qui omnium pecuniarum contemptum habuerunt, et nulli ymaginacioni tocius mundi se inmiscuerunt, et tyrannicas corporum concupiscencias sustinuerunt, hii multociens capti a uana gloria omnia perdiderunt.

Crisostomus super Iohannem.

Varia
Fons primus
cf. Diuicie s
[Back to top]

Gloria mala siue uana s

Vanitas uanitatum et cetera. Hunc uersiculum, si saperent, qui in potencia uersantur, in parietibus omnibus et in uestibus suis scriberent, in foro, in domo, in ianuis, in ingressibus, et ante omnia in conscienciis suis, ut semper eum oculis cernerent et corde sentirent.

Crisostomus omelia V.

Varia
Fons primus
cf. Diuicie af
[Back to top]

Gloria mala siue uana t

Tuba est omnis actus uel sermo, per quem ipsa operis iactancia designatur; tuba ergo canere est pompam uane laudis appetere.

Crisostomus super illud Matthei V.: Noli tuba canere.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Gloria mala siue uana u

Nichil enim ita pecunias concipiscere facit ut glorie cupido. Propter hoc namque famulorum greges, equos auro opertos, et argenteas mensas expetunt homines, non ut utilitatem aut uoluptatem impleant, sed ut multis ostendantur.

Crisostomus super Mattheum.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana x

Dicebant apud se, si benefecerimus cum pauperibus, quis illud uidet? Et si uiderint, non multi uident; et si multi uident, pro tempore uident. Transit tempus et cum tempore beneficii memoria. Melius est ergo edificia facere que aspiciant omnis, non in hoc tempore solum, sed eciam in posterum. O insipiens, quid tibi prodest post mortem ista memoria, si ubi es torqueris, et ubi non es laudaris?

Crisostomus super Mattheum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana y

Quisquis ex deteriore iam melior esse cepit, caueat de acceptis extolli uirtutibus, ne grauius per uanam gloriam corruat, quam prius per lapsum uiciorum iacebat.

Ysidorus libro I. de summo bono.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana z

Dic michi, ubi sunt amatores mundi qui ante pauca tempora nobiscum erant? Nichil ex eis remansit nisi cineres et uermes. Attende diligenter quid sunt uel quid fuerunt. Homines fuerunt sicut tu; comederunt, biberunt, riserunt, duxerunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descenderunt. Hic caro eorum uermibus et illic anima ignibus deputatur, donec rursus infelici collegio colligati sempiternis inuoluantur incendiis, qui socii fuerunt in uiciis, socii erunt in penis. Vna namque pena implicat quos unus amor in crimine ligat.

Hugo libro I. de anima.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana ab

Quid profuit illis inanis gloria, breuis leticia, mundi potencia, carnis uoluptas, false diuicie, magna familia et mala concupiscencia? Vbi risus, ubi iocus, ubi iactancia, ubi arrogancia? De tanta leticia, quanta tristicia! Post tantam uoluptatem, tam grauis miseria! De illa exultacione ceciderunt in magnam ruinam et magna tormenta. Quicquid illis accidit, tibi accidere potest, quia homo es; homo de humo, limus de limo. De terra es et de terra uiuis et in terram reuerteris, quando ueniet dies ultima que subito uenit, et forsitan hodie erit. Certum est quia morieris, sed incertum quando aut quomodo uel ubi. Quoniam mors te ubique exspectat, tu quoque, si sapiens fueris, ubique eam exspectabis.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana ac

Diuicias siquidem honores sollicitudo inseparabiliter commitatur. Mundi pompa et fauor populi fumus est, et aura subito euanescens. Que si plerumque placeant, penitudinem inducunt; et si delectant ad modicum, productiore spacio displicebunt.

Petrus Rauennas in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nulla est tanta humilitas que dulcedine glorie non tangatur, que eciam a claris uiris interdum ex humilimis rebus petita. Ceterum gloria ab hiis quidem qui contemptum eius inducere conantur, non negligitur, quoniam quidem ipsis uoluminibus nomina sua diligenter adiciunt, ut quod professione negant, usurpatione memorie assequantur. Est enim glorie uane magnus appetitor, qui se a gloria affuisse gloriatur.

Valerius Maximus libro VIII. de memorabilibus dictis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana ae

Vanitas est, que nec plenitudinem confert continenti, nec fructum laboranti, nec fulcimentum innitenti.

Hugo libro de uanitate mundi.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana af

Gloria quam fallax sepe, quam turpis est! Non iniuria Tragicus exclamat: gloria, gloria, in milibus mortalium nichil aliud facta quam aurium inflacio magna.

Boecius III. de consolacione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana ag

Sic rerum uersa condicio est, ut diuinum merito racionis animal non aliter sibi splendere, nisi inanimate superlectilis possessione uideatur.

Boecius II. de consolacione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana ah

Gloriam adeo inmoderato querimus affectu quod boni magis uideri quam esse, mali autem esse quam uideri uolumus. Vnde poeta: falsus honor iuuat et mendax infamia terret.

Tullius.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Gloria mala siue uana ai

Qui sordido uehiculo erubescit, precioso gloriabitur. Quid ad rem pertinent mule saginate? Quid ista uehicula celata? Quid fallere deaurate? Quid monilia demissa pectoribus? Ista nec dominum facere possunt meliorem nec mulam.

Seneca LXXXVIII. epistola.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Gloria mala siue uana ak

O quantum erat seculi decus, Catonem uno caballo esse contentum et ne toto quidem! Partem enim sarcine ab utroque latere dependentes occupabant. O quam cuperem illi nunc aliquem occurrere ex hiis trussulis in uia, et multum ante se pulueris agitantibus!

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana al

Queris quali mensa, quali argento, quam paribus ministeriis et leuibus afferatur cibus; nil preter cibum natura desiderat. Nunquid tibi cum fauces urit sitis, aurea queris pocula? Ambiciosa non est fames, contenta est desinere. Que desinat, non nimis curat.

Seneca.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana am

Nunquid fortis se fortem gloriabitur, quem corporis egritudo efficit infirmum?

Seneca libro de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana an

Nunquid diues in opibus suis gloriatur, cuius spem fur uel tyrannus arripuit?

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana ao

Nunquid nobilitas gloriabitur effecta, nonnunquam indignis et miserabilioribus seruiens?

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Gloria mala siue uana ap

Cito ignominia fit superbi gloria.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

AMBICIO
Caro ad
Consideracio a
Curiositas x
Diuicie af, Diuicie ah, Diuicie ax
Elemosina ap, Elemosina ax
FAUOR
Gaudium r
Gloria bona b, Gloria bona f, Gloria bona g
Honor a, Honor b
Ipocrisis an
Laus ap
Mors ao
MUNDUS
Prosperitas u, Prosperitas x, Prosperitas ag, Prosperitas an, Prosperitas ao, Prosperitas ap
Solitudo s
Tempus k
Vita g, Vita l

Varia