The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Incarnatio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | Ubi

Incarnatio a

Non liberaretur humanum genus, nisi sermo Dei dignaretur esse humanus. Nam et ille homo dicitur humanus, qui se exhibet esse hominem, et maxime hospicio suscipit hominem. Si ergo humanus dicitur, qui in domo sua suscipit hominem, quam humanus est qui in se ipso suscepit hominem?

Augustinus de uerbis apostoli.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio b

Si ergo homo non perisset, filius hominis non uenisset.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio c

Iudee citharam respice, ut musicum melos sonis dulcibus reddat. Tria pariter adesse uidentur: ars, manus, corda; et tamen unus sonus auditur: ars dictat, manus tangit, corda resonat. Tria pariter operantur, sed sola corda resonat. Nec ars nec manus sonum reddunt, sed cum corda pariter operantur. Sic nec Pater nec Spiritus Sanctus susceperunt carnem, et tamen cum Filio pariter operantur. Sonum sola corda excutit, carnem solus Christus accepit. Operatio in tribus constat, sed quomodo pertinet ad solam cordam soni redditio, sic pertinet ad solum Christum carnis humane susceptio.

Augustinus de incarnatione Domini contra Iudeos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio d

Dicat michi Iudeus incredulus, quemadmodum arida uirga floruit et fronduit et nuces protulit. Et ego dicam illi quomodo uirgo concepit et peperit. Sed profecto Iudeus nec uirge poterit explicare conceptum, nec ego uirginis partum.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio e

Formam uiri assumendo et de femina nascendo utrumque sexum hoc modo honorandum indicauit.

Augustinus contra Faustum.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Incarnatio f

Si ratio queritur, non erit mirabile; si exemplum poscitur, non erit singulare. Demus Deum aliquid posse, quod nos fateamur inuestigare non posse. In talibus rebus tota ratio facti est potencia facientis.

Augustinus II. epistola ad Volusianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio g

Vultis, inquit, eius saltus agnoscere? De celo uenit in uterum, de utero uenit in presepium, de presepio uenit in crucem, de cruce uenit in sepulcrum, et de sepulcro rediit in celum.

Gregorius omelia XXIX. tractans illud Canticorum II.: Ecce uenit saliens in montibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio h

Deus Pater unicum Filium suum in utero uirginis humane nature coniungens, Deum ante secula sibi coeternum fieri uoluit hominem in fine seculorum. Et quem sine tempore genuit, saluandis hominibus cum tempore ostendit.

Gregorius libris II. et VIII. moralium.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Incarnatio i

Mediator Dei et hominum, ut culpas nostre transgressionis extingueret, uenit mortalitatis nostre flagella tolerare. Et qui Patri equalis est per diuinitatem, propter nos uenit ad flagella per carnem. Que nimirum flagella non susciperet, nisi formam hominis dampnati redimendo sumpsisset. Et nisi primus homo delinqueret, secundus ad passionum probra minime ueniret.

Gregorius libro III. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio k

Christus in carne natus de uirgine contagio culpe inquinatus non est, et tamen ultione culpe depressus est. Admissa propria non habuit, et tamen penam carnalium sine culpa suscepit.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio l

Christus mediator et cetera, ut quia per ima nostra longe distabamus a summis, in seipso uno iungeret ima summis, atque ex eo nobis uia redeundi fieret, quo summis suis ima nostra copularet.

Gregorius XX. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio m

Tria opera tres mixturas fecit omnipotens illa maiestas in assumptione nostre carnis, ita mirabiliter singularia et singulariter mirabiliter, ut talia nec facta sunt, nec facienda sint amplius super terram. Coniuncta quidem sunt ad inuicem: Deus et homo, mater et uirgo, fides et cor humanum. Verbum enim anima et caro in unam conuenere personam, et hec tria unum, et hoc unum tria sunt, nec in confusione substancie sed in unitate persone. Hec est prima et superexcellens mixtura. Secunda est uirgo et mater utique et admirabilis et singularis, a seculo non est auditum quod uirgo esset que peperit, quod mater esset que uirgo permansit. Tercia est fides et cor humanum, et hec quidem inferior sed non minus forsitan fortis. Mirum enim quomodo cor humanum hiis duobus fidem accommodauit, quomodo credi potuit quod Deus homo esset, quod uirgo fuerit que peperisset. Sicut ferrum et testa iungi non possunt, sic hec duo nequeunt commisceri, si non misceat glutinum spiritus Dei. Et hec quidem mixtura excellens, secunda excellentior, sed tercia excellentissima.

Bernardus sermone X.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio n

Quanti te fecit Deus ex hiis que pro te factus est agnosce, ut appareat tibi benignitas eius in humanitate. Quanto enim minorem se fecit in humilitate, tanto maiorem exhibuit in bonitate, et quanto pro me uilior, tanto michi carior. Aduerte homo quia limus es et non sis superbus, et quia Deo iunctus es, non sis ingratus.

Bernardus sermone XXII.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Incarnatio o

Venit medicus ad egrotos, redemptor ad uenditos, ad errantes uia, ad mortuos uita.

Bernardus ad milites templi in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio p

Nemo hominum nouit, nec noscere potest ad plenum, quid boni ad graciam, quid congruencie ad sapienciam, quid decoris ad gloriam, quid commodi ad salutem, penes seipsam contineat huius uenerandi misterii, scilicet humane redemptionis, inscrutabilis altitudo.

Bernardus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio q

Scio quia uerbum caro factum est et quomodo factum sit nescio. Miraris quia ego nescio? Omnis creatura ignorat.

Crisostomus omelia V.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio r

Salua proprietate utriusque substancie et in una coeunte personam, suscipitur a maiestate humilitas, a uirtute infirmitas, ab eternitate mortalitas, et ad rependendum conditionis nostre debitum, natura inuiolabilis nature est unita passibili, Deusque uerus et homo uerus in unitatem Domini temperatur ut, quod nostris remediis congruebat, unus atque idem Dei hominumque mediator et mori posset ex uno, et resurgere posset ex altero.

Leo papa in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio s

Verbi incarnatio hoc contulit facienda quod facta, et sacramentum salutis humane in nulla unquam antiquitate cessauit. Quod predicauerunt apostoli, hoc annunciauerunt prophete. Nec sero est impletum, quod semper est creditum, nec minus adepti sunt, qui in illud crediderunt promissum, quam qui susceperunt donatum.

Leo papa ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Incarnatio t

Opus restaurationis est incarnatio uerbi cum omnibus sacramentis suis, siue hiis qui precesserunt ab initio seculi, siue qui sequuntur.

Hugo in libro de sacramentis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

ADUENTUS
Amor n
Angelus l
Ascensio l, Ascensio u
Humilitas q
Maria f, Maria s, Maria ac, Maria am

Varia