The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Infirmitas

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | Ubi

Infirmitas a

Qui ueram ostendit corporis infirmitatem, humane tractandus est; qui autem falsam pretendit et conuinci non potest, Deo dimittendus est.

Augustinus de opere monachorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Infirmitas b

Corporis debilitas nimia eciam uires anime frangit, mentis quoque ingenium marcescere facit. Quicquid cum modo et temperamento fit, salutare est.

Ieronymus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
cf. Caro siue corpus d
[Back to top]

Infirmitas c

Considerata infirmitas propria, mala nobis excusat aliena.

Gregorius libro V. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Infirmitas d

Quosdam presciens Deus multa peccare posse, flagellat eos in infirmitate corporis ne peccent, ut eis utilius sit frangi langoribus ad salutem, quam remanere incolumes ad dampnationem.

Hugo libro II. de anima.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Infirmitas e

Quidam pro libito suo uiuunt, et semper sunt uegeti. Quidam a regulis Ypocratis non deuiant, et assidue sunt infirmi.

Petrus Rauennas in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Infirmitas f

In omni morbo tria grauia sunt: metus mortis, dolor corporis, intermissio uoluptatis.

Seneca LXXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Infirmitas g

Morieris, non quia egrotas, sed quia uiuis. Cum conualueris, non mortem sed ualitudinem effugies.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Infirmitas h

Nichil eque sanitatem impedit, sicut remediorum crebra mutatio. Non conualescit planta, que sepe transfertur. Nichil magis egris prodest quam ab eo curari, a quo uoluerit.

Seneca in epistola II.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Infirmitas i

Bona ualitudo iocundior est eis, qui de graui morbo recreati sunt, quam qui nunquam egro corpore fuerunt.

Seneca in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Infirmitas k

Bene dormit, qui non sentit, quando male dormit.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Caro ac, Caro ad
Consideracio k
Dolor d
Gaudium e
Gracia b
Gula ai
MEDICINA
SANITAS
Senectus f

Varia