The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Monachus

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | Ubi

Monachus a

Nimis dolendum est, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus et tam graui contumelia clericos dignos putamus, ut scilicet dicatur quod malus monachus bonus clericus est cum aliquando bonus eciam monachus uix bonum clericum faciat.

Augustinus ad Aurelium.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Monachus b

O monache qui stas corpore, stat anima tua et non psallis Deo. Maledictus homo qui facit opus Dei negligenter. Si psalterium es, si cythara es, quia surdus es et non glorificas Deum.

Ieronymus super Psalmos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus c

Sicut martyres laudant Dominum pure in regione uiuorum, ita et monachi qui die ac nocte psallunt Domino debent eandem puritatem habere martyrum siquidem ipsi martyres sunt. Quod enim faciunt angeli in celis, hoc monachi faciunt in terris.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus d

Si cupis esse quod diceris, monachus, id est solus, quid facis in urbibus que utique non sunt solorum habitacula sed multorum?

Ieronymus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus e

Summe stulticie est renunciare seculo, dimittere patriam, urbes deserere et monachum profiteri et inter maiores populos peregre uiuere quam erat uicturus in patria.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus f

Quid tibi ea uidere necesse est quorum contemptu monachus esse cepisti? Quem censeris tibi aut semper aut crebro de minimis loquentem, excepta elemosyna que differenter omnibus patet, institutorem pocius habeto quam monachum. Prima uirtus monachi est contempnere hominum iudicia et semper apostoli recordari dicentis: Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem.

Ieronymus in epistola ad Pammachum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus g

Tu, si monachus esse uis non uideri, habeto curam non rei familiaris cui renunciando hoc esse cepisti, sed anime tue. Monachum non loquendo et discurrendo sed tacendo et sedendo quisque nouerit. Monachus non doctoris sed plangentis habet officium qui uel se uel mundum lugeat et Domini pauidus prestoletur aduentum. Flos quidem et preciosus lapis inter ecclesiastica ornamenta monachorum et uirginum chorus est.

Ieronymus ad Rusticum monachum.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Monachus h

Constat monachum in sua patria perfectum esse non posse.

Ieronymus ad Heliodorum.

Varia
Fons primus
cf. Honor d
[Back to top]

Monachus i

Quid facit monachus in cellis feminarum? Quid sibi uolunt priuata et sola colloquia et arbitros fugientes oculos sanctos? Sanctus amor impacienciam non habet.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus k

Quanti monachi dum patri matrique miserentur suas animas perdiderunt!

Ieronymus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus l

Laudatur iure monachus qui uenerationi habet sacerdotes et non detrahit gradui per quem factus est Christianus.

Ieronymus ad Paulinum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus m

Egyptiorum monasteria hunc morem tenent ut nullum absque opere et labore suscipient, non tam propter uictus necessaria, quam propter anime salutem ne uagetur perniciosis cogitationibus.

Ieronymus in epistola ad Rusticum monachum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus n

Magna abusio! Maxima cura est ut corpus regulariter induatur et contra regulam suis uestibus anima nuda deseritur. Cum tanto studio tunica et cuculla corpori procurentur, quatinus cui deerunt, monachus non putetur, cur similiter pietas et humilitas spiritui que profecto spiritualia indumenta sunt, non prouidentur.

Bernardus in apologetico.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus o

Habitus noster quod et dolens dico: Qui humilitatis solet esse insigne, a monachis nostri temporis gestatur superbe. Vix iam in nostris prouinciis inuenimus quo uestiri dignemur. Miles et monachus ex eodem panno parciuntur sibi cucullam et clamidem.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus p

Labor et latebre et uoluntaria paupertas: hec sunt monachorum insignia, hec uitam solent nobilitare monasticam. Nostri autem oculi omne sublime uident, nostri pedes omne forum circueunt, nostre lingue in omnibus audiuntur conciliis, nostre manus omne diripiunt patrimonium.

Bernardus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus q

Certus sum ego monachus et monachorum qualiscumque abbas, si mei quandoque pontificis a propriis ceruicibus excutere iugum temptauero quod Sathane mox tyrannidi me ipsum subicio.

Bernadus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus r

Super fratrum transgressiones, non super patrum traditiones constituitur qui abbas eligitur, mandatorum cultor et uiciorum ultor.

Bernardus de precepto et dispensatione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus s

Monachus singularis est qui ad bona propria est strenuus, ad bona communia piger; in lecto uigilat et in choro dormit.

Bernardus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus t

Legumina, inquit, uentosa sunt, caseus stomachum grauat, lac capiti nocet, potum aque non sustinet pectus, caules nutriunt melancoliam, coleram porri accendunt, pisces de stagno aut de lutosa aqua mee penitus complexioni non congruunt. Quale est hoc ut in omnibus fluuiis, agris, ortis, cellariis reperiri uix possit quod comedas? Puta te, queso, monachum esse, non medicum, nec de complexione iudicandum, sed de professione. Parce, obsecro, primum quieti tue, parce deinde labori ministrancium, parce grauamini domus, parce consciencie. Consciencie dico non tue sed alterius, scilicet qui prope te sedens et edens de tua singularitate murmurat, et de tua superstitione scandalizatur.

Bernardus super Cantica sermone XXX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus u

Qui monachum profiteris, qui crucifixus es, qui debes lugere rides: dic michi ubi Christus hoc fecit? Audisti hoc alicubi? Nusquam, sed contristatum sepius legisti.

Crisostomus super epistolam ad Hebreos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus x

Summa monachi uirtus humilitas, summum uicium eius superbia est.

Ysidorus de summo bono libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus y

Tunc autem se monachum quisque iudicet, quando se minimum estimauerit, eciam cum maiora uirtutum opera gesserit.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus z

Multi monachorum amore parentum non solum terrenis curis, sed eciam forensibus iurgiis inuoluti sunt, et pro suorum temporali salute suas animas perdiderunt.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus ab

Monachum cupientem ad scripturarum noticiam pertingere nequaquam deberet labores suos erga commentariorum libros impendere, sed omnem industriam mentis et intentionem cordis erga emendationem uiciorum carnalium detinere quibus expulsis cordis oculi sublato uelamine passionum scripturarum sacramenta contemplantur.

Iohannes Cassianus in collationibus patrum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus ac

Ita, inquit Macharius, debere monachum ieiuniis operam dare ut centum annis in corpore commoraturum, ita motus animi refrenare et iniuriarum obliuisci tristiciasque respuere, dolores quoque ac detrimenta contempnere tanquam cotidie moriturum.

Iohannes Cassianus libro V.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Hec apud Egyptum ab antiquis patribus sancta sentencia operantem monachum demone uno pulsari, ociosum uero innumeris spiritibus deuastari.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus ae

Monachi sibi claustra faciunt quibus homo exterior teneri possit, sed utinam claustra facerent quibus homo interior ordinate teneretur.

Hugo de claustro anime libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus af

In choro sum corpore et in aliquo negocio mente. Nunc intus maneo, nunc foris exeo. Aliud canto et aliud cogito; psalmodie uerba profero, et psalmodie sensum non attendo. Sed mente uagus, habitu dissolutus, oculis attonitus, huc et illuc prospiciens, quecumque ibi geruntur perlustro et perspicio. Habitum monachi non conuersationem habens, in magna corona et ampla cuculla salua michi omnia existimo.

Hugo de anima libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Monachus ag

Ordo claustri et ordo curie diuisus est. Ibi sedes in insidiis cum diuitibus in occultis ut interficias innocentem. Hic audis: Non sedi cum consilio uanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo. Ibi insidiaris ut rapias pauperem, rapere pauperem dum attrahis eum; hic dicis: Odiui ecclesiam malignancium et cum impiis non sedebo. Ibi dextera tua est repleta muneribus; hic lauas inter innocentes manus tuas. Ibi laudatur peccator in desideriis anime sue et iniqus benedicitur; hic benedicitur Deus. Si uis igitur esse monachus curialis, laudas quod non debes, defendis quod non expedit, operaris quod non licet, loqueris quod non decet.

Hugo de duodecim abusionibus.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Monachus ah

Si monachus es, quid facis in turba? Si amas silencium, cur declamantibus assidue interesse delectas? Tu semper ieiuniis et fletibus insistere debes, et tu philosophari queris? Simplicitas monachi philosophia eius est. Sed docere, inquit, alios uolo. Non est tuum docere sed plangere. Si tamen doctor esse desideras, audi quid facias. Vilitas habitus tui et simplicitas uultus, innocencia uite et sanctitas conuersationis tue docere debent homines.

Hugo de claustro anime libro V.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Accidia h
Honor d
Ornatus q
RELIGIO
Sacerdos ae

Varia